Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘‘
[33]
Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, volumini reservatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. Quidam e fratribus parcior magis quam avarior et nesciens triginta argenteis dominum venditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. Initum inter monachos consilium—nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant—quid facto opus est. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente spiritu decreverunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: ‘Pecunia tua tecum in perditionem.’ Nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.
’’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.