Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium paene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar; beatae memoriae Damasi os meus sermo erat; dicebar sanctus, dicebar humilis et disertus. Numquid domum alicuius laseivioris ingressus sum? Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium. Nulla me alia potuit delectare, nisi illa, quam manducantem numquam vidi; postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.