previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11] Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et [p. 218] qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio. Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes; aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest; melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus. Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: ‘Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.’ Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet. Qui altari serviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor [p. 220] calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio utrum apud nos aeque resonet: ‘Pinguis venter non gignit sensum tenuem.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: