previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[16] Dicat aliquis: ‘Regum talis condicio est, ‘feriuntque summos fulgura montes.’’ Ad privatas veniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statumhorret animus temporum nostrorum ruinas prosequiviginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Vandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot ma- [p. 302] tronae, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio! Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae: ubique luctus, ubique gemituset plurima mortis imago. 5 Romanus orbis ruit et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas cunctamque Graeciam, quibus imperant barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus: ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi tantas brevi provincias percucurrerunt. Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt! Obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum; Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captivae. 'Non mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, Omnia poenarum percurrere nomina possim.’ [p. 304] Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: