next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia1 quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto. [2] Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis2 Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. [3] exulanti tum3 Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. [4] remissique ab eo nuntiant principibus Argitheamid enim caput Athamaniae eratsi popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum. non diffidere sibi facile conventurum4 cum delectis, quod consilium est5 gentis, et Nicandro praetore. [5] quos ubi ad omnia [p. 4] paratos esse vidit, certiores suos subinde6 facit quo7 die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. [6] quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt;8 dein paucitate parum freti, quae9 celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. [7] ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita10 erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. [8] ita inter omnes convenit ut primo quieti,11 velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem12 convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. [9] ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. [10] undique Macedones expelluntur. Theium13 oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis14 et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; [11] deinde id quoque traditum [p. 6] Amynandro est, et omnis Athamania in potestate15 erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.

1 A.U.C. 565

2 praefectis ς: praefecto B.

3 exulanti tum ς: exulantium B.

4 venturum. non diffidere sibi facile conventurum M. Mueller: uenturum BMς.

5 est madvig: esset Bς.

6 suos subinde H. J. Mueller: subinde B.

7 A.U.C. 565

8 assumpserunt ς: consumpserunt B.

9 quae,ς: quod B.

10 esse solita ς: om. B.

11 primo quieti edd. vett.: prima quietem B.

12 omnem ς: omnes B.

13 Theium edd. vett.: telum Bς.

14 interceptis ς: interseptis B.

15 A.U.C. 565

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tetraphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theudoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argithea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamaniam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenaeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zeno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, GOMPHOI Thessaly, Greece.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARGI´THEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TETRAPHYLIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THEUDO´RIA
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Nicander
    • Smith's Bio, Zenon
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: