next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec1 gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum,2 quos3 in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit. [2] M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. [3] per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. [4] inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiamdiei unius expedito iter estChalcidem ad classem contendit.

[5] castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica [p. 92] memorabili gesta, ita ad intentam4 militarem5 disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. [6] audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset,6 ornato exercitu obviam venienti consuli processit. [7] et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus [8?] deinde gerendisproconsul enim ad exercitum mansit7summa concordia fuit.8

[9] paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. [10] orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus. ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: [11] favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. [12] vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem complectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus comparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

[p. 94]

1 A.U.C. 585

2 militum H. J. Müller: om. V.

3 quos H. J. Müller: quod V: quot Drakenborch: quod supplementum J. F. Gronovius.

4 intentam novák Giarratano: iunctam V: cunctam Fr: unicam J. F. Gronovius: iustam kreyssig: iniunctam Zingerle: arctam damsté: adstrictam vel strictam roobol.

5 A.U.C. 585

6 inspexisset manutius: inexisset V.

7 mansit add. H. J. Müller: om. V.

8 summa concordia fuit add. Wesenberg: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: