Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Post deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui, sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus [p. 42] a Graecis auctoribus defunctorum honri dicatus, non ambitiosus, sed religiosus: quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque, neque, ut laudet, exigo; set, ut amet, postulo, neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo, neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo, imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi; hoc relegisse amo.


Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi
et, mea si nosses tempora, primus eram.
vicinas urbes colui patriaque domoque,
Vasates patria, sed lare Burdigalam,
5curia me duplex et uterque senatus habebat
muneris exsortem, nomine participem,
non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
victum, habitum, mores semper eadem habui,
sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua
10suffecit culti vocibus eloquii.
optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
officiumque meum cum pietate fuit. [p. 44]
iudicium de me studui praestare bonorum:
ipse mihi numquam, iudice me, placui.
15officia in multos diverso debita cultu
personis, meritis, tempore distribui,
litibus abstinui: non auxi, non minui rem;
indice me nullus, set neque teste, perit,
invidi numquam; cupere atque ambire refugi;
20iurare aut falsum dicere par habui.
factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
sincero colui foedere amicitias,
felicem scivi non qui, quod vellet, haberet,
set qui per fatum non data non cuperet.
25non occursator, non garrulus, obvia cernens,
valvis et velo condita non adii.
famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
non finxi et, veram si scierim, tacui,
ira procul, spes vana procul, procul anxia cura
30inque bonis hominum gaudia falsa procul.
vitati coetus eiuratique tumultus
et semper fictae principum amicitiae,
deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
atque bonos mores legibus antetuli.
35irasci promptus properavi condere motum 1
atque mihi poenas pro levitate dedi.
coniugium per lustra novem sine crimine concors
unum habui: gnatos quattuor edidimus.
prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .
40pubertate rudi non rudis interiit. [p. 46]
maximus ad summum columen pervenit honorum,
praefectus Gallis et Libyae et Latio,
tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,
in genitore suo mente animoque puer.
45huius ego et natum et generum pro consule vidi;
consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
matronale decus possedit filia, cuius
egregia et nuptae laus erat et viduae,
quae nati generique et progeneri simul omnium
50multiplici inlustres vidit honore domos.
ipse nec adfectans nec detrectator honorum
praefectus magni nuncupor Illyrici,
haec me fortunae larga indulgentia suasit
numine adorato vitae obitum petere,
55ne fortunatae spatium inviolabile vitae
fatali morsu stringeret ulla dies.
optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem
sopitus placido fine relinquo aliis,
inter maerentes, sed non ego maestus, amicos
60dispositis iacui funeris arbitriis.
nonaginta annos baculo sine, corpore toto
exegi, cunctis integer officiis,
haec quicumque leges, non aspernabere fari:
talis vita tibi, qualia vota mihi. [p. 48]

1 35

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: