Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Griphus Ternarii Numeri


Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
inparibus novies ternis contexere coebum .2
Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;
5forma hominis coepti plenique exactio partus
quique novem novies fati tenet ultima finis,
tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae, [p. 360]
Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
10inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.
ter nova Nestoreos implevit purpura fusos
et totiens trino cornix vivacior. aevo.
quam novies terni glomerantem saecula tractus
vincunt aeripedes ter temo Nestore cervi,
15tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,
quem novies senior Gangeticus anteit ales,
ales cinnameo radiatus tempora nido.
Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae;
tris Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,
20tris in Trinacria Siredones; omnia terna:
tris volucres, tris semideae, tris semipuellae,
ter tribus ad palmam iussae certare camenis,
ore manu flatu buxo fide voce canentes,
tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres
25annorum caelique vices noctisque per umbram
tergemini vigiles, ter clara instantis Eoi
signa canit serus deprenso Marte satelles. [p. 362]
et qui conceptus triplicatae vespere noctis
iussa quater ternis adfixit opima tropaeis.
30Et lyrici vates numero sunt Mnemosynarum,
tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi:
set Citheron totiens ternas ex aere sacravit
relligione patrum, qui sex sprevisse timebant,
trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,
35qualia bis genito Thebis trieterica Baccho.
tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis
Iuniadae patrio inferias misere sepulcro,
illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,
qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,
40terruit Aoniam volucris, leo, virgo triformis
sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.
Trina in Tarpeio fulgent consortia templo,
humana efficiunt habitacula tergenus artes:
parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,
45et qui supremo comit tectoria cultu.
hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna:
hoc tribus, hoc geminis tribus explicat usus agendi. [p. 364]
in physicis tria prima, deus, mundus, data forma:
tergenus omnigenum, genitor, genetrix, generatum.
50Per trinas species trigonorum regula currit,
aequilatus vel crure pari vel in omnibus inpar.
tris coit in partes numerus perfectus,1 ut idem
congrege ter temo per ter tria dissoluatur.
tris primus par, impar habet mediumque: sed ipse,
55ut tris, sic quinque et septem quoque, dividit unus;
et numero in toto positus sub acumine centri
distinguit solidos coebo pergente 2 trientes,
aequipares dirimens partes ex inpare temo:
et paribus triplex medium, cum quattuor et sex
60bisque quaternorum secernitur omphalos idem.
Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:
sacrum, privatum et populi commune quod usquam est. [p. 366]
interdictorum trinum genus: unde repulsus
vi fuero aut utrubi fuerit quorumve bonorum,
65triplex libertas capitisque minutio triplex.
trinum dicendi genus est: sublime, modestum
et tenui filo. triplex quoque forma medendi,
cui logos aut methodos cuique experientia nomen,
et medicina triplex: servare, cavere, mederi,
70tris oratorum cultus; regnata Colosso
quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae
et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit
prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.
Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma.
75triplex sideribus positus, distantia, forma.
et modus et genetrix modulorum musica triplex,
mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.
Martia Roma triplex: equitatu, plebe, senatu,
hoc numero tribus et sacro de monte tribuni. [p. 368]
80tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum.
nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:
Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.
Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine temo,
85et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,
quarum tergemini fatalia carmina libri,
quos ter quinorum servat cultura virorum.
Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.
hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
90ter decies ternos habeat deciesque novenos. [p. 370]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: