Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Non ego diuitias Arabum rubriue lapillos
Aequoris insignes cupio, nec quicquid Iberus
Amne Tagus rutilante vehit populosue superbos
Sceptrigera domitare manu: non fata dedere
5Talia, nec doleo nobis non fata dedisse.
Nam bonus atque malus nullo discrimine diues
Esse potest auroque potens. Plerumque videmus
Expertes animi indignos diademate crines
Cingere Sarranoque ample vestirier ostro.
10Illa mihi vellem mundi concederet auctor
Quae nec habere valent praui neque mentis egentes,
Quae verum efficiunt hominem Diuisque propinquum.
Iupiter omnipotens, abs te sapientia quare
Aut nulli aut adeo paucis donatur? ubique
15Formosos reperire licet; robustus ubique
Nascitur, et diues: contra rarissima tellus
Qui sapiat quenquam tam vasto gignit in orbe.
Num melius fortasse putas et dignius, esse
Stultorum regem ac dominum? nempe illa potestas
20Nobilior, sub qua positi sunt nobiliores.
Dignius est certe castris aut urbibus amplis,
Quam stabulis aut armentis gregibusue praeesse.
Forsitan hoc facis, ut tibi sint mortalia ludo
Facta, et habes hominem pro scurra. Nempe videtur
25Vita hominum nihil esse aliud quam fabula quaedam.
Vtque mouet nobis imitatrix simia risum,
Sic nos coelicolis, quoties ceruice superba
Ventosi gradimur, quoties titubante cerebro
Diuitias nimium, nimium affectamus honores,
30Spiramusque acres piperosis naribus auras,
Grandia iactantes et grandia multa minantes.
Qui mimus, quae scena datur, quum sceptra tenentem
Atque coronatum bubonem asinumque verendum
Aspiciunt alto in solio sublime sedentem,
35Spernentemque alios omnes (sit caetera tanquam
Turba hominum sine mente pecus) Dominumque volentem
Dici et adorari et pedibus sibi basia figi?
Nec videt insanus quid sit, quam friuolus et quam
Turgenti bullae similis pappoque volanti.
40Non ego sum talis nec prorsus talia curo.
At vos, aetherei ciues, quibus esse beatis
Contingit solis, quibus est aeterna voluptas,
Humanas si forte preces attenditis, et si
Non penitus miseros homines auertitis, oro
45Egregiam puramque mihi concedite mentem,
A falso verum discernere quae sciat apte,
Quae bona cognoscat vera et contraria veris;
Ne stultus fugienda sequar fugiamue sequenda.
Nam si mortali cuiquam licet esse beato,
50Arbitror hoc pacto fieri me posse beatum.
Sed fallor, mecumque omnes qui talia credunt.
Nemo etenim felix est aut fuit aut erit unquam,
Non si possideat totum ditissimus orbem,
Non si plus sapiat quam quiuis natus in orbe.
55Sed dubitat fortasse aliquis, nisi pagina praesens
Id firma ratione probet: quare aspice libri
Huius materiam, quicumque hoc discere quaeris,
Qua melius poterunt te carmina nostra docebunt.
Pandite, Pierides, vestro sacra ostia vati,
60Et satiate auidum scatebris Parnassidos undae,
Secretos reserate aditus, ostendite verum;
Vos etenim nostis quicquid fuit aut erit aut est.
Principio expediam, quis felix atque beatus
Debeat a nobis haud falso nomine dici;
65Post hoc progrediar, quo me deducet Apollo.
Dico igitur, solus felix est iure vocandus
Is quicumque bonum summum iam possidet. At non
Omnes hoc norunt vere, cum quilibet illud
Quod sibi plus placeat melius putet. Hordea mulus
70Aut asinus pluris quam lauti obsonia rhombi,
Quam leporis clunes, quam turdos aestimat assos.
Sic et auarus opes, sic ambitiosus honores,
Sic Venerem mollis super omnia laudat et optat.
Heu mihi quam pauci possunt dignoscere verum!
75Quam densa errorum caligine nostra premuntur
Iudicia! id propter, quod paucis integra mens est.
Quisque, ut habet mores, ita iudicat atque ita fatur.
Sed bona sunt quaedam per se, quae tempore nullo
Esse mala, et nullo quae tempore laedere possunt.
80Sunt etiam quaedam non per se, quae modo prosunt,
Nonnunquam officiunt; haec sunt bona corporis, atque
Externa. Vsus enim causa est ut sint bona vel non.
Vt si quis patriam natiuo robore seruet,
Esse bonum robur dicetur; sed noceat si
85Indigenis, ciuesque suos hoc robore perdat,
Esse malum rursus robur censebitur ipsum.
Sic de diuitiis et honoribus imperiisque
Et cunctis aliis dico. Quin talia propter
Saepe perit, quamquam utatur possessor honeste.
90Sic obsunt sua mella apibus, sic inguina fibro.
Haec eadem fugiunt rapidi ceu fluminis unda,
Nec stant certa diu dubioque errore vagantur,
Summa bona idcirco non sunt; nec quisquis abundat
Talibus esse potest vere diciue beatus.
95Imo etiam si quis plene vult vera fateri,
Non bona sunt, quaecumque valent prodesse et obesse.
Nam sic esse bonum poteris censere venenum,
Cum saepe ex ipso fiat medicina salubris;
Et nil esse malum toto inuenietur in orbe,
100Cum res nulla adeo sit praua et noxia, quae non
Possit prodesse interdum atque afferre salutem.
Illa autem bona quae sunt per se et semper habentem
Felicem efficiunt; sed quae sint talia, non est
Omnibus explicitum; quare hic quaerenda sagaci
105Sedulitate mihi sunt, aspirante Minerua.
Atqui aliquis dicet, non res haec ardua scitu est;
Nam cum fortunae non sint et corporis, ergo
Sunt animi bona, quae nos reddunt sola beatos.
Dictum hoc est aliquid, sed nondum missa sagitta
110Perfecte potuit signum tetigisse petitum;
Vnde prius quaedam communia dicere oportet,
Quae monstrent iter, obscura ut funalia nocte.
Omne quod est, opus est aut est operatio quaedam
Aut operans; sed opus quendam finem esse fatemur.
115Principium est operans, medium est operatio. Quod sit
Horum nobilius meliusue requirere refert.
Omne mouens moto, quantum sunt talia, semper
Dignius est; patet hoc. Mouet autem finis agentem;
Nam quis agit, nisi finem animo conceperit ante?
120Ergo est nobilior; nec non operatio fine
Vilior, hac eadem poterit ratione probari;
Proinde bonum summum finem quendam esse putandum est.
Optimus est autem non omnis finis; at ille
Dumtaxat, quisquis cunctorum est ultimus, ad quem
125Omnes procedunt alii recto ordine fines,
Omnia ceu currunt in vastum flumina pontum.
Quippe ad perfectum imperfectum tendere par est,
Et fieri propter melius quod deterius sit;
Non aliter bonus ac rectus seruabitur ordo.
130Ergo id quod rerum cunctarum est ultima finis,
Eximium esse bonum et summum primumque necesse est.
Praeterea rerum quas ingens continet orbis
Absque anima quaedam sunt, et viuentia quaedam.
Ast ea quae viuunt, aliis sunt nobiliora.
135Viuere proinde opus est, quicquid laus prima bonorum est.
Illorum quoque quae viuunt quaedam ratione
Prorsus egent, iisdemque uti sermone negatum est.
Ast aliis sermone uti ac ratione tributum est.
Nobiliora ideo sunt haec, sunt et meliora.
140Ergo bonum summum perfecto more loquetur,
Perfectae rationis erit. Compluribus autem
Ex his quae possunt uti ratione loquique,
Plena voluptatis vita est; sed plena laboris
Est aliis etiam compluribus, at meliora
145Sunt quaecumque hilari vita dulcique fruuntur.
Ergo boni summi laetissima vita putanda est.
Illorum vero quae viuunt dulciter annos
Post paucos pereunt quaedam; sed longa quibusdam
Fila trahunt Parcae; quibus est diuturnior aetas
150Pluris erunt; quare longissima saecula viuit
Illud, quodcumque est cunctorum summa bonorum.
Hoc autem vocitare Deum, vocitare Tonantem
Atque Iouem, mortale genus solet. Ille tremendo
Cum strepitu vibrat fractis de nubibus ignem;
155Ille ciet nigros imbres et fortia mittit
Flamina, quae vastis cum fluctibus Amphitriten
Funditus euersam clamosa ad littora pellant
Ac terram quatiant imis inclusa cauernis,
Vnde arces quandoque ruunt atque oppida tota.
160Sed fortasse aliquis dubitat, si Iupiter iste
(Quem summum esse bonum iam dixi) est finis, eundem
Quoddam opus esse patet, veluti diuisimus ante;
Nec non principium mediumque habuisse fatendum est.
Id vero nemo sapiens existimat; imo
165Semper erit semperque fuit; nec terminus illi
Esse potest: hic cuncta facit nec factus ab ullo est.
Nil fuit ante ipsum, post ipsum prorsus erit nil.
At nos huic dubio sic respondemus: agentem
Primum cunctarum rerum, totius et orbis
170Dicimus esse Deum; finemque putamus eundem
Cunctarum pariter rerum, totius et orbis;
Non tamen idcirco esse opus ipsum credere fas est.
Quandoquidem non est opus omnis finis, agensque
Non hoc praecipue quaerit; sed cogitat ultra
175Quiddam aliud melius. Veluti qui fabricat arcam,
Non hanc praecipue ut faciat fabricando laborat;
Ast ut eam vendat vel quicquam seruet in ipsa.
Quanto est posterior, tanto est praestantior omnis
Finis et ad melius quae sunt peiora feruntur.
180Sic Deus est finis postremus et ultimus, in quem
Omnia contendunt, propter quem mundus et omnis
Res mundi est; siquidem propter se ipse omnia fecit.
Non propter nos, ut soliti sunt dicere quidam
Clamando in templis doctores stultitiarum,
185Et deceptores vulgi errorumque magistri,
Insanos homines ex stultis efficientes.
Nam quae nobilitas aut quae sapientia nostra est,
Quae nostra est probitas, propter quam condere mundum
Debuerit tantus Princeps? nos undique pleni
190Criminibus stultique sumus; vix unus in orbe est,
Quem vel auaritiae pestis vel foeda libido
Non premat aut quem non ventosa superbia vexet,
Quem non praecipitem trahat ira aut caeca voluptas.
Ergo quibus meritis nostris motum esse putamus
195Tam magnum artificem, ut pro nobis cuncta crearit,
Frugiferas terras, fluidum mare, stelliferumque
Aethera, sed forsan dices, nos ipse benignus
Diligit immeritos; stultum est hoc credere. Nam quis
Diligit immeritos, nisi demens? praeterea, quae
200Sunt tam dissimilis naturae quomodo possunt
Sese diligere? est etenim Deus omnia vincens
Saecula, cui nullus finis, nulla extat origo;
Cunctarum tamen est rerum finisque et origo,
Optimus, omnipotens, immensus, quo melius nil,
205Et quo nil maius, nil excellentius usquam
Esse potest, qui re nulla indiget et tamen ipso
Omnia egent, qui cuncta videt, nec cernitur ulli,
Omne bonum in sese retinens expersque malorum.
Contra nos miseri foedo de semine nati
210Ad planctum et lacrymas, ad mille pericula, semper
Aut his aut illis morbis affligimur, aeuum
Degentes breue et incertum, plenumque laboris.
Heu quibus errorum tenebris versamur! et omnes
Quam sumus exiguae mentis, quam saepe malignis
215Casibus impliciti! nunc haec nunc illa dolemus,
Innumeris tantum vitiis et fraude potentes,
Qui postquam passi fuimus mala plurima, tandem
Angustam et miseram et sceleratam linquere vitam
Cogimur, et putri deponere membra sepulchro,
220Mox carne absumpta fieri sine nomine puluis.
Ergo inter nos atque Deum distantia maior
Quam si collatus fuerit pulex elephanto.
Quis tam distantes nodus coniunget amoris?
Numquid amore potest elephas cum pulice iungi?
225Nempe inter similes amor et concordia, contra
Inter dissimiles odium et discordia regnant,
Vel saltem nec magna fides nec gratia magna est.
Hinc aliqui, quos esse iubet lex nostra profanos,
Haereticosque vocant collegia tecta cucullis,
230Nos esse insanos aiunt crassique cerebri,
Speramus quoniam coelum et consortia Diuum,
Aeternumque aeuum felici ducere cursu,
Innumerasque alias nugas, quas stultus hebesque
Promittit nobis animus et garrula lingua;
235Quae facit ut cedant animalia caetera nobis.
Nam si sermo homini non esset munere Diuum
Concessus, geminaeque manus, quibus omnia fiunt,
Nullum animal foret in terris miserum magis atque
Infelix homine. His nostra est natura duobus
240Nobilior meliorque; hinc tota superbia nostra est:
Hinc artes veniunt. Nam praesens voce monetur,
Quid faciat caueatue; absenti scripta loquuntur.
Pandere si possent animalia caetera fando,
Vt nos, arcano clausos in pectore motus,
245Mutuaque inter se dictare et reddere verba,
Ac varios aptis digitis conscribere libros,
Interdum nobis sapientior esset asellus,
Plusque aliae interdum pecudes rationis haberent,
Progeniemque suam auderent praeponere cunctis;
250Diceret et nobis asinus se nobiliorem.
Lingua manusque igitur faciunt succumbere nobis
Omnia, non ratio. Haec aiunt illi. Insuper addunt,
Si truncis manibus, mutisque parentibus orti
In siluis homines degant, agrisque remotis,
255Sintque ipsi pariter manibus linguaque carentes,
Vt pecudes aliae: humanum quid quaeso valebit
Ingenium, quaenam ratio apparebit in illis?
Nonne aliae ut pecudes inculto corpore viuent?
Quid sapient melius quam caetera turba ferarum?
260Spiritus in cunctis animalibus unus et idem est;
Dissimilis tamen ac varius proinde esse videtur,
Corpora quod non sunt cunctis animalibus aequa,
Et variis membris varia est concessa facultas.
Sic plures fabri licet inueniantur eadem
265Prorsus in arte pares atque aequo examine docti,
Si ferramentis careat pars altera, multum
Dissimiles, multum inter se differre videntur.
Nil etenim poterunt agere hi quibus omnia desunt
Quae faciunt ad opus; nec secum saxa ferasque
270Oeagrius vates ducet, si barbitos absit;
Nec Paris armatus Pelidae cedet inermi.
Talibus ergo illi nos turpiter argumentis
Sollicitant; verum haec alias fortasse requiram,
Quum de anima humana fuerit quandoque loquendum.
275Quippe hanc diuinam immortalemque docebo,
Quae duo de brutis non est concedere tutum.
Nunc ad iter primum redeo. Deus ipse supremum est
Eximiumque bonum proprie vereque vocandus;
Quem qui habet, is debet felix dici atque beatus.
280Sed quis habere potest ipsum? nam quicquid habetur
Vilius est illo quod habet, possessaque res est
Possessore suo semper minor; ocius omnem
Oceanum parua poteris concludere concha,
(O mortale lutum, ventisque obiecta lucerna!)
285Quam tantum Dominum pacto complectier ullo.
Omnia solus habet Deus ipse, et solus habet se;
Ipse igitur solus felix solusque beatus.
Quoddam aliud tamen est summum bonum et illud habere
Omne potest animal; sed non est omnibus unum:
290Nam diuersa ipsis multum natura tributa est.
Conuenit hoc illis, aliis aliud magis, ergo
Esse potest felix genus unumquodque animantum,
Si non simpliciter perfecteque, ut Deus ipse,
Ast aliquo saltem pacto, paucisque diebus,
295Dum possit quod conueniat sibi maxime habere
Semper, et aduersi nihil unquam perpetiatur.
Sed missis aliis, de homine est nunc dicere tempus;
Qui tunc est felix, quum possidet omnia quae sunt
Naturae ipsius bona conuenientia, quumque
300Nil damni tota in vita, nil sentit acerbi.
Hoc etenim esse bonum summum, concedere fas est,
Quod bona cuncta in se complectitur, et mala pellit
Omnia, cui nil triste datur, nil dulce negatur.
Nam virtus sola aut felicem sola voluptas
305Non facit, ut quidam scribunt de gente Pelasga,
Quandoquidem bona multa simul meliora putantur,
Quam pauca, ut grano frumenti magnus aceruus
Non unum, licet eximium primumque, beatos
Reddit: at omne bonum simul omni ex parte rotundum
310Sic etiam solus princeps non efficit urbem
Sic etiam non est ex solo pollice dextra.
Cum nobis igitur duo sint corpusque animusque
Qui vere est felix, parte est perfectus utraque,
Est agilis, pulcher, robustus, sanus et idem
315Est sapiens, fortis, prudens doctusque bonusque
Perfectosque tenet sensus, perfecta mentis
Munera, pauperiem nescit casusque malignos;
Et si non implet longaeuae tempora vitae,
Non est dicendus felix, licet omnia sint huic
320Commoda. Namque bonum, paruo quod tempore durat
Est prope nil, veluti quidam dixere priores;
Ver non una dies, non una reducit hirundo.
At postquam vitae iam meta nouissima venit,
Mors huic contingit facilis, minimoque dolore
325Soluitur, et stigias laetus descendit ad undas,
Nec viuendo illi aut moriendo gloria defit.
Sed numquid cuncta haec habet ex mortalibus ullus,
Credo equidem nullum talem reperirier usquam,
Aut perquam rarum, cui nil optabile defit,
330Cui nil triste unquam toto contingat in aeuo,
Qui felix viuat, felici morte recedat:
Hic Phoenix ille est quem fingere Graeculus audet,
Graeculus insani capitis, qui posse putauit
Ex uno speciem fieri, putremque fauillam
335Gignere auem, cuiquam non ullo tempore visam;
Sed modo mira canat, nil curat dicere verum
Gens haec et tota est monstris ac dedita nugis;
Qua duce nostri etiam delirauere Latini.
Est igitur felix, ut Phoenix, rarus. At omnes
340Heu! sumus haud dubie miseri; tamen hic magis illo,
Quandoquidem non est cunctis status unus et aequa
Conditio. Quicumque tenet bona plura, minusque
Aduersi patitur, felix censetur; at ille
Plurima quem versant incommoda, cui bona pauca
345Contingunt, miseri nomen sibi vindicat apte.
Quare cum nemo sit felix, dicere oportet,
Quomodo possimus saltem miseri minus esse
In terris, quae sit viuendi forma modusque
Nobilior meliorque et vitae blandior usus;
350Si non felices, saltem minus infelices
Quo fieri pacto liceat nobis. Igitur, quod
Ferme omnes credunt, verum non arbitror esse,
Pontifices summos et mundi sceptra tenentes
Viuere quam reliqui mortales dulcius aeuum.
355Namque in diuitiis, veluti in cunctis quoque rebus,
Extremum quodcumque malum est, mediumque salubre.
Omne nocet nimium; propter quod quisquis habet plus
Quam satis est, non est melior quam quisquis eget plus
Quam satis est; paribusque malis vexatur uterque;
360Vt pinguis crassusque nimis, qui sesquipedali
Ventre tumet, non est leuior, citiusue mouetur,
Quam cui sicca cutis miseris tantum ossibus haeret.
Huic desunt macie atque exhausto corpore vires,
Ille autem nimio fit carnis pondere tardus.
365Vtque ingens pelagus surgit maioribus undis,
Excelsosque aequat montes, dum tartara Ditis
Ima aperit fluctus inter, tamen atra silenti
Gurgite saeuit hiems, taciteque profundius aequor
Sed magis a dira ventorum peste mouetur;
370Contra cum strepitu magno multoque fragore
Paruus arenoso versatur littore Nereus;
Sic qui summa tenent rerum fastigia Reges
Sollicitudinibus maioribus atque tumultu
Iactantur grauiore quidem; sed vulnera vulgo
375Tanta latent, tacitique gemunt, celantque dolorem.
Adde aliud quoque, quod cruciat comes improbus ipsos
Assidue metus atque timor; suspectaque eisdem
Omnia sunt; hinc insidias, hinc dira venena
Concipiunt, soli nec possunt ire nec audent,
380Nec sine fas illis praegustatore comesse.
O bona libertas, pretioso pretiosior omni!
O summum primumque decus, qua prorsus adempta
Nil gratum, nil dulce viris et viuere mors est!
Ast pauper nocte atque die securus ubique,
385Et quo fert animus, graditur; siue ire per urbem
Et varios lustrare locos et cernere ludos
Aut monumenta cupit, siue extra moenia mauult
Per cultos hortos, per florida prata vagari
Aut desiderio ruris torquetur amoeni,
390Nil prohibet, solus vadit, non indiget ullo
Seruorum strepitu, et comitantum nube clientum,
Et, quoties stimulis agitur famis et sitis, ore
Haud dubio tutusque dapes ac pocula sumit.
Vilibus exiguisque cibis vescuntur in altis
395Liberae aues melius siluis; et dulcius escam
Quaesitam in campis, multoque labore paratam
Accipiunt, quam si cauea teneantur eburnea,
Aut in gemmato atque aurato carcere clausae
Pinguescant epulis regalibus uberibusque.
400Saepe igitur miser atque infelix est etiam Rex.
Nec quenquam, mihi crede, facit diadema beatum.
Sed stulti exterius dulce admirantur; at illud
Quod latet interius non contemplantur amari.
Illum autem vitam meliori ducere cursu
405Arbitror, est cuicumque magis fortuna modesta,
Cui non est census nimius nec sordidus et cui
Non conducta domus, sed honesta habitatur; agerque est,
Quantus sufficiat domino, bene cultus abunde,
Qui det hero segetes et vinum sufficienter,
410Fertilis atque alias fruges producat inemtas.
Foenerat o quantum tellus bene culta! colonus
Sedulus ac prudens non multis rebus egebit.
Plurima seu scrobibus longo ordine figitur arbos
Diuersi generis, minimo quae maxima sumptu
415Emolumenta ferat; varium seu forte legumen
Mandatum sulcis cumulo maiore refertur:
Seu magis hortorum delectat cura laborque,
Ex quorum reditu conuiuia lauta parantur,
Nec Regum mensis cedentia luxuriosis;
420Ni seruire gulae quis mauult quam rationi.
Ergo est optandus potius census mediocris,
Quem vel sors tribuat vel testamenta vel uxor,
Aut artis labor assiduae aut industria mentis
Sollicitae, mercando aliquid quod tempore possit
425Vendi alio aut alibi pluris vel multiplicando
Per sobolem pecus et gregibus stabula atque armentis
Implendo aut Paphiis sublimia tecta columbis,
Melliferisue apibus praesepia multa parando
Aut statuendo oleis nigris brumale trapetum,
430Aut etiam Cereri saxa opportuna terendae.
His aliisque modis multis solertia lucrum
Illis ostendit, qui non torpere veterno
Sunt soliti, quos dulce malum blandumque venenum
Desidia atque animi languor non reddit inertes.
435Praecipue tamen hoc fortunae munus opusque est.
Haec etenim quos vult facile euehit ac locupletat;
Haec domina est rerum et donatrix diuitiarum.
Insuper optandum, nulli seruire. Decet nil
Libertate magis generosum pectus. At ille
440Natura est seruus, natura ignobilis, imo
Infelix prorsus, prorsus miser, alterius qui
Esse potest, ultroque aliena facessere iussa,
Et quicumque aliqua lucri spe ductus, iniquum
Fert placida ceruice iugum. Non iugera tanti
445Plurima sunt, non omne aurum, non quicquid arenis
Indus Erythraeis cupidus legit, ut patienter
Vel stomacho alterius comedas, capiasue quietem
Ad somnum alterius, dominoque iubente feraris
Nunc huc, nunc illuc, veluti pila missus ab illo;
450Interdumque hominis te longe deterioris,
Indocti, insani, vinosi, luxuriosi
Imperio parere velis. Turpissima res est
Nimirum, possis cum liber viuere paruo,
Quaerere seruitio maioris praemia census,
455Ac libertatem, sine qua laudabile nil est,
Vendere et imperium domini tolerare superbi.
Degeneres animi, procerum quid quaeritis aulas,
Dedecus ut vobis, illis tribuatis honorem?
Vae vobis, qui ceu pecudes pastoris egetis,
460Tam viles, ut non valeatis viuere per vos.
Qui seruus quocumque modo est, nulla esse beatus
Parte potest. Asini est, clitellam ferre libenter.
Ingenuis igitur quicumque parentibus ortus,
Nobilibusue magis, quantum sibi sufficit apte
465Possidet, iniuste queritur de numine Diuum.
Sed forsan multi dubitant an coelibe vita
Coniugium melius; namque vxor saepe superba est,
Litigiosa, ferox, demens, et adultera saepe;
Adde quod et grauis est natorum sollicitudo;
470Nunc morbo ancipiti languent, nunc lumina vitae
Intempestiuo sublati funere linquunt:
Filia iam grandis poscit cum dote maritum,
Vel moecha est maculatque domum; vel filius est fur,
Scortator, vacui capitis, rixosus et effrons.
475Ille etiam penitus liber non esse videtur
Cuicumque est vxor; mores mutare necesse est,
Et iuuenilem animum compescere, linquere lites,
Stare domi, non ire procul, longinqua videre
Oppida, nec tota per vicos nocte vagari,
480Has illas pulsando fores et scorta petendo.
Ast opus est grauius tunc viuere, solliciteque
Rem curare, minor ne fiat, sed mage crescat,
Ne premat extremam paupertas dura senectam.
Haec quamuis ita sint, melius tamen arbitror esse
485Quaerere legitimas taedas sanctosque hymenaeos,
Naturamque sequi, quae nobis prouida monstrat
Exemplo volucrum, pecudum, pariterque ferarum,
Quod mas ad prolem iungi cum femina habendam
Atque manere simul debet, sobolemque creatam
490Enutrire simul iusto placidoque labore,
Ne genus intereat, sed cuncta in secula duret.
Quandoquidem ad Venerem compellimur exercendam
Non modo nos, verum omne animal terraeque marisque,
Naturae imperio, facias peiora necesse est,
495Si non feminei sorberis ab ore baratri.
Praeterea tandem sterilis morieris, et heres
Parta labore tuo et sudore alienus habebit;
Cumque senex fueris aut morbo oppressus iniquo,
Quis tibi succurret? vel quis tua damna leuabit,
500Numquid cognatus vel frater? numquid amicus?
Hi te sandapila mallent efferre repostum,
Resque tuas auidi expectant sibi morte referri;
Te captant viuum, ut possint spoliare sepultum:
Nummos quisque tuos, non te, reueretur amatque.
505O scelus, o rabies, et habendi infanda cupido!
O miseranda lues totum diffusa per orbem!
Vtile nunc omnes spreta virtute sequuntur.
Quis iustum curat? quis non contemnit honestum,
Sit modo spes lucri? dominatur legibus aurum.
510Auri maiores vires quam sanguinis; auro
Venalis pudor atque fides, cultusque Deorum est.
Ast vxor patrem ac matrem propriosque penates
Deserit, ut maneat tecum noctesque diesque,
Et pariat fecunda tuo de semine prolem,
515Constituatque nouam tecum gentemque domumque,
Sitque tibi auxilio et simul obsequiosa laboret;
Ambobus commune bonum est, commune periclum;
Alterutri quicquid damno est, utrique nocebit;
Alterutri quicquid lucro est, utrique placebit.
520Si te debilitat morbus vel grandior aetas,
Fatur et hortatur, solatur et auxiliatur,
Subuenit, assistit, vigilat, vigilando ministrat;
Hoc etiam faciunt nati, charumque parentem
Qua possunt ratione fouent. Communis enim sunt
525Amborum commixta caro, communis imago.
Quumque dies venit, post quam tibi nulla dies est,
Non totus moreris, viuusque videris in illis.
Sed malunt quidam incertos de pellice natos
Sumere, proptereaque vxorem ducere nolunt;
530Hos ego non laudo, nec sanae iudico mentis.
Namque vxor te dote iuuat, nil dat tibi pellex;
Vxoris sunt affines, sunt pellicis hostes;
Illam tutus habes, et honeste, hanc turpiter atque
Sollicite: fida est illa, haec infida timensque
535Dissidium, rapit occulte, sibi congregat, unde,
Si fuerit dimissa, queat post viuere. Demum
Si tibi sit pellex, tibi erit non tuta supellex.
Quid quod legitimos certosque ex coniuge natos,
Infames dubiosque nothos de pellice gignis?
540Ergo vxor ducenda. Prius tamen aspice quae sit.
Praecipue matris mores aduerte patrisque;
Nam similes fiunt nati plerumque parentum;
Qualis quaeque arbos, tales solet edere fructus.
Consule vicinas clam, vel, tibi si qua fidelis
545Est mulier, mitte ut videat, sed dissimulanter,
An sit formosa an vitiato corpore et aegro,
An sit iners nec nere sciat nec texere telam,
Nec suere. Haec etenim mulier quaecumque pudica
Exercet, ne ignaua domi, neu languida cesset.
550Otium enim fomes vitiorum est; otia mentem
Ad mala multa trahunt; oti comes ipsa libido est;
Otia felices euertunt funditus urbes.
Quod nisi lanarum studio Lucretia quondam
Dedita, si telae non Penelopea fuisset,
555Sed pigrae mediis sedissent aedibus ambae,
Huic de mille procis placuisset forsitan unus,
Illi non tantum laudis mors casta dedisset.
At melius, si forte potes, tute ista videbis.
Namque aliis non certa fides; ferme omnibus est mos
560Fallere; mentiri, potius quam dicere verum,
Cuique placet; raros poteris reperire fideles.
Si non vis falli, si vis tibi crescere cuncta
In melius, studeas res ipse agnoscere praesens
Et curare tuas, tuaque impiger omnia cerne.
565Ergo iterum atque iterum videas (si forte licebit)
Quae sit quam tibi vis vinclo sociare iugali,
Ne frustra doleas, ne facti poeniteat te.
Si tamen (ut fieri contingit) coniuge praua
Moeres, deceptus fato et Iunone sinistra;
570Hanc blande prius admoneat placidisque frequenter
Castiges verbis, interdum munere placa
Iratam, illecebrisque doma; nunc brachia collo
Inice: nunc etiam inuitae blanda oscula fige;
Quoque potes conare modo sedare furorem
575Dulciter. Hoc si non prodest, tunc utere amaro.
Succense, inclama, et vultu conuicia toruo
Adde, minisque simul terre: quod si minus ista
Sufficiunt nec verba timet, tu verbera misce,
Tergaque tunc duro resonent pulsata bacillo.
580Si tibi suspecta est vxor, dubiique pudoris,
Non habeas pulchros famulos pulchrosue sodales
Cum quibus illa domi versetur. Decipieris nam,
Si quemquam fidum credes. Est nemo fidelis
In Venere: illa dolis incautos fallere gaudet.
585Fraude paratur amor, Veneri gratissima fraus est.
Sed tua praecipue non intret limina quisquam
Frater, vel monachus, vel quauis lege sacerdos.
Hos fuge: pestis enim nulla hac immanior; hi sunt
Fex hominum, fons stultitiae, sentina malorum,
590Agnorum sub pelle lupi, mercede colentes
Non pietate Deum, falsa sub imagine recti
Decipiunt stolidos ac relligionis in umbra
Mille actus vetitos et mille piacula condunt:
Raptores, moechi, puerorum corruptores,
595Luxuriae atque gulae famuli, coelestia vendunt.
Heu quas non nugas, quae non miracula fingunt,
Vt vulgus fallant, optataque praemia carpant?
Inde superstitio et ludibria plurima manant;
Quae Dii, si sapiunt, rident renuuntque videre.
600Non pretio, sed amore, Deum vir iustus adorat.
Deme autem lucrum, superos et sacra negabunt.
Ergo sibi, non coelicolis, haec turba ministrat;
Vtilitas facit esse Deos; qua nempe remota,
Templa ruent, nec erunt arae nec Iuppiter ullus.
605Hos impostores igitur, vulpesque dolosas
Pelle procul: quantumque licet tua ianua vitet.
Pelle procul, ne te probitas simulata maritum
Caprarum efficiat. Nec si tibi compater ullus
Contingit, nimium confidas: namque sub isto
610Nomine peccandi procliuior est via multis.
Hoc etiam serua, ne saepius egrediatur
Sola domum, neu tecta adeat vicina: frequenter
Vicini latitare domo consueuit adulter.
Illi da comites castas vitaeque probatae.
615Infames vetulas et lenas cautus auaras
Secum stare veta longeque arcebis ab illa.
Nec tu aliam Venerem atque aliena cubilia quaeras,
Nec te concubitus delectet pellicis; est nil
Quo doleat magis ac vehementius excrucietur,
620Quod magis ulcisci cupiat, quam foedera lecti
Instabili temerata fide; tunc ardet et odit.
Fallere tunc vellet simili ratione maritum;
Sique potest, fallit; bilis tunc maxima feruet;
Tunc furit, ut Thias nimio stimulata Lyaeo.
625Crede mihi, rara est quae non sit adultera, quando
Legitimo fraudata toro sua gaudia perdit;
Saltem animo, si non concessum est corpore, peccat.
Labitur in vitium vitio irritata voluntas.
Si deprensa tamen fuerit, tunc legibus uti
630Ne pudeat, legum tibi sit reverentia semper;
Praecipua est etenim nostrae lex regula vitae;
Ne temere iratus maiorem crimine poenam
Infligas laedasque Deum, vulgique sequaris
Ingenium et mores, quod non ratione mouetur,
635Sed veluti pecudes furiis atque impete fertur.
Nec ducta vxore idcirco non liber haberis,
Quod tibi non licet esse malo, neque nocte vagari
Nec multis aliis rationibus insanire;
Non haec libertas, sed praua licentia dici
640Debet; qui sic est liber, seruire videtur.
Talis libertas non est cupienda, frequenter
In mala praecipitem quam plurima mittit habentem.
Est melius non posse malum committere quam si
Vndique peccandi pateat via. Quot perierunt
645Ob talem libertatem? quot saepe fuerunt
Incolumes, quoniam frenos habuere tenaces?
Si vero nati morbo vexantur ab ullo,
Quid facias? cur te crucies? succurre medelis.
Quae si nil prosunt, et mors tibi surripit illos,
650Aequo animo sufferre velis. Non solus in isto
Gurgite iactaris; comitum tibi maxima turba est.
Quae mala cum multis patimur leuiora videntur.
Nascimur hac omnes lege ut moriamur; ab ortu
Exitus ipse fluit; cunctis mensura dierum
655Certa datur, stigias citius vel serius undas
Quisque petet, quanquam mors ultima meta malorum est,
Nec forti metuenda viro. Quid munere vitae
Defunctos tantis opus est deflere querelis?
Estne adeo miserum moriendo relinquere mundi
660Stultitiam, et sese innumeris auferre periclis,
Proque tot aerumnis tranquillam acquirere pacem?
Aut mors est aeterna quies aut ianua vitae.
Esto tamen, doleas quantumuis; tempore tandem
Cessabunt lacrimae et gemitus. Quemcumque dolorem
665Finit longa dies; dissoluunt tempora curas.
Si tibi lasciui aut alia ratione pudendi
Contingunt nati, tu tu culpandus, et huius
Causa mali es, demens pater et quatiende flagellis,
Qui pueros neglexisti, nec moribus (aetas
670Dum mollis poterat flecti facilique labore
Institui, nondum vitiorum adstricta catenis)
Curasti imbuere et virtutibus exornare.
Neglectis animis, aluisti corpora tantum,
Vt pecudes faciunt. Hinc est urtica filixque
675Et caprificus iners, quibus urbs nunc omnis abundat.
Quisque illos mores, quos primis hausit ab annis,
Cum senuit retinere solet; peccabit adultus,
Si puer hoc fecit; tenera est dum virga recensque,
Flectitur huc illuc, ut vis; quae post ubi creuit
680Iam robusta arbor flectenti cedere nescit,
Et quem parua locum tenuit non deserit ultra.
Sic puer ad vitae partem est quamcumque paratus
Dum tener est animus, qui, postquam duruit aeuo,
Quam prius ire viam assueuit mutare recusat.
685Nimirum quicquid primis inoleuit ab annis,
Non facile aufertur. Naturam parturit usus,
Ipsaque non multo est natura potentior usu.
Optandum tamen ut tribuant bona semina Diui
Inclusis utero; nam qualis quilibet illic
690Concipitur, talis viuendo est; qui malus inde
Exierit, raro poterit iustusque bonusque
Esse, licet doceat sanctos Academia mores,
Et licet hinc atque hinc habeantur mille magistri.
Naturam frenare potes, sed vincere nunquam;
695Cultura est etenim natura potentior omni.
Nonnihil ipsa tamen longo mollitur ab usu.
Sic cultu assiduo steriles compescimus agros;
Sicque feri discunt homini parere leones.
Omnis ab assiduo nimirum ars nascitur usu.
700Ergo dum mollis, dumque est tractabilis aetas,
Instrue filiolos virtutibus et doce honestas
Maturare vias, nec eos permitte vagari
Huc illuc, quocumque volunt. Res perniciosa est
Libertas pueris. Tu si sapis, admoue frenos
705Et cohibe; namque in vitium mortalia quaeque
Naturae instinctu, nisi sint adiuta labore,
Sponte ruunt. Nil perfectum natura sine arte
Ferre solet; quoniam non vult Deus ipse veterno
Nos torpere graui, sed curis atque labore
710Excitat, et segnes tanquam calcaribus urget.
Est locus aetherei praerupto in vertice montis,
Deliciis plenus, quo non felicior alter
Creditur esse usquam, cui cedunt Thessala Tempe,
Elysiique lares et fortunata vireta;
715Hic habitat vicina polo, conterminaque astris,
Innumerisque bonis fruitur sanctissima Virtus.
Sed salebrosa via est, angusta atque ardua, densis
Sentibus hinc atque hinc horrens, quo tendere viles
Ignauique animi et terrena fece grauati
720Haud possunt; sursumque vehit mens ignea paucos,
Quos Deus ad coeli sedes elegit habendas.
Difficiles aditus virtus habet. At vitiorum
Prona via est; illic ultro descendimus omnes.
Quocirca, quicumque bonam nullaque pigendam
725Parte cupit prolem, multum instituendo laboret.
Non etenim fieri egregium ac memorabile quicquam
Absque labore potest. Vis est immensa laboris
Assidui, longusque labor dura omnia vincit.
Curandum in primis, vobis dico patribus, ne
730Filioli vestri cum prauis conuersentur.
Consuetudo potest quoscumque inducere mores;
Corrumpunt etiam sanctos commercia praua;
Vitent praecipue iuuenes. Nam prona iuuentus
In quodcumque malum est; semperque obscoena loquuntur
735Inter se iuuenes et semper turpia versant.
Luxuriae tota est haec aetas dedita; quare,
Ne iuuenum celebrent coetus, omnino caueto
Tu, cuicumque bonam mens est educere prolem;
Corripe nunc verbis duris, nunc utere virga,
740Si sit opus; monstraque viam qua incedere oportet.
Nec faueas illis, patriumque iratus amorem
Dissimula semper; nil perniciosius est quam
Blandiri pueris; animos ad crimina sumunt;
Tunc nil non audent quum tu quaecumque loquuntur
745Vera putas, asinusque bipes oracula credis,
Ac nimis indulges, vesano captus amore.
Damnosus favor est pueris; soloque timore,
Non ratione scelus fugiunt; peccantque libenter
Ac prompte, si non duris cohibentur habenis.
750Vt saepe in vitium nullo impellente labascunt,
Sic raro a vitiis nullo reuocante recedunt.
Quales quisque sibi natos eduxit habebit.
Vltra haec nitendum, ut viuamus corpore sano;
Quippe valetudo est censu praestantior omni.
755Robustus fossor rege est felicior aegro.
Scire igitur causas debes prius, unde fluant tot
Agmina morborum, humanum vexantia corpus.
Perceptis etenim causis, vitare malignos
Effectus poteris melius; causisque remotis
760Effectus pereunt, quicumque sequuntur ab illis.
Ergo morborum quorumdam causa et origo
Natura est, quoties sub iniquo sidere quisquam
Nascitur, atque in se coeli tormenta recepit;
Vel quum corrupto de semine gignitur. Ipsi
765Sunt causa aegrorum natorum saepe parentes,
Quum male dispositi coeunt, nec sanguine puro.
Sunt aliae plures causae requiesque laborque
Et calor et frigus, somnus, cibus ac Venus: horum
Singula debilitant vires atque artubus obsunt,
770Vtimur his quoties nimium nimiumue caremus.
Vtrumque extremum damno est: usus mediocris
Non nocet, imo etiam prodest vitamque tuetur.
Immodici affectus animi quoque gignere morbos
Consuerunt nimiusque timor moerorque dolorque,
775Laetitia interdum nimia officit interimitque,
Si sit habenda fides scripturis historicorum.
Noxius est aer; est noxius humor aquai
Corporibus, quando vitium contraxit uterque.
Hinc pestes subeunt, hinc viscera discruciantur,
780Communisque lues dat plurima corpora morti.
Affert nonnullos etiam contagio morbos
Et rixae et casus et mille pericula vitae.
Hos igitur fontes, haec fundamenta malorum,
Si sanus vis esse, omni ratione caueto.
785Si tamen aegrotas, quoniam aegrotare necesse est
Nonnunquam, quid ages? non tu medicamina differ,
Sed cito curam adhibe, tenuis dum morbus adhuc non
Assumpsit vires, nec inest penetralibus hostis.
Ignis ab exigua nascens extinguitur unda:
790Sed postquam creuit, volitantque ad sidera flammae,
Vix putei, fontes, fluuii succurrere possunt.
Ergo festina morbi cognoscere causam;
Vtque illi facile occurras, contraria sume.
Opposita oppositis curantur; frigora si te
795Laeserunt, calida opponas; si cura laborque
Siue cibus nimius nocuit, contraria semper
Exerce, haec sese expellunt perimuntque vicissim.
Consule item, si opus est, medicum, vel clinicus ille
Vel sit chirurgus; chirurgi certior est ars;
800Nam quid agat certum est et aperta luce videtur.
Clinicus ipse autem, qui nunc physicus quoque fertur,
Dum lotium infelix spectans, inde omina captat,
Dum tentat pulsum venae, dum stercora versat,
Fallitur et fallit. Sed non discriminis aequa
805Conditio; ille miser moritur causamque canendi
Linigeris rasis praebet caluisque cucullis;
Hic alius contra sceleris mercede recepta,
Causatur superos ac satis imputat ipsis
Si quis obit, laetusque implet multo aere crumenam.
810Heu mihi, pene omnes casu, non arte medentur;
Quippe aliquam quicumque artem bene nouit, agendo
Aut nunquam aut saltem raro peccabit; at isti,
De quibus est sermo, de centum vix erit unus
Quem sanare queant, quem non fortasse trucident.
815Vnde istud? nisi quod pars horum maxima nescit
Quid faciat, quid sit prorsus medicina; sed ipsi
Dum tantum incumbunt sophiae et dialectica discunt
Vincla, quibus valeant indoctum nectere vulgus,
Vix elementa artis medicae et primordia libant.
820Sic labyrintheis ambagibus ad sua tecta
Instructi redeunt atque enthymemata vibrant;
Hinc tumidi incedunt, hinc publica praemia poscunt;
Id satis esse putant (nec decipiuntur) ad hoc, ut
Carnifices hominum sub honesto nomine fiant.
825O miserae leges, quae talia crimina fertis!
O caeci reges, qui rem non cernitis istam!
Vos, quibus imperium est, qui mundi frena tenetis,
Ne tantum tolerate nefas; hanc tollite pestem;
Consulite humano generi. Quot nocte dieque
830Horum carnificum culpa mittuntur ad orcum?
Vel perfecte artem discant, vel non medeantur.
Nam si aliae peccant artes, tolerabile certe est;
Haec vero, nisi sit perfecta, est plena pericli,
Et saeuit, tanquam occulta atque domestica pestis.
835Non multum est igitur tutum his committere sese
Quorum doctrina est, pretiosa in veste videri,
Gemmatoque auro digitos ornare cinaedos.
Ast hoc quod dicam, ut valeas, seruare memento;
Sit victus tibi cura tui; ne noxia sumas,
840Neue nimis comedas; solet hoc mortalibus esse
Maxima pernicies; hinc plurimus ingemit aeger.
Praesertim hoc caueas, tanquam letale venenum,
Ne nouus in stomachum cibus intret, si bene nondum
Consumptus fuerit prior et digestus ad unguem.
845Nec non quaque die iusto exerceto labore
Corpus vel pedibus gradiendo vel quid agendo,
Quo moti caleant artus; nam causa caloris
Est motus stomachumque iuuat roburque reducit,
Humoresque superuacuos putresque resoluit.
850Noli etiam iusta vitam fraudare quiete;
Corporis instaurat somnus vires animique.
At vigilando nimis corpus corrumpitur et mens.
Praeterea procul est maeror pellendus et omnem
Tristitiam de corde fuga; nam macerat artus
855Deformatque ipsum corpus canosque capillos
Ante diem reddit. Contra praecordia laeta
Aetatem efficiunt viridem robustaque membra.
Caetera tu videas quae paulo diximus ante.
Postremo est aliud quiddam pretiosius atque
860Nobilius, per quod felices efficiuntur
Mortales similesque Deum coeloque fruuntur
In terris positi, quamuis ea gratia paucis
Tradita sit, pauci tanto dignentur honore.
Si quaeris quid sit, dicam. Sapientia nempe est.
865Nempe bonum quodcumque aliud sapientia vincit.
Hoc homini nequeunt Diui dare munere maius.
Huic cedit quicquid rubra reperitur arena;
Huic cedit quicquid Tagus et Pactolus et Hermus
Aurifero gignunt (si verum dicitur) alueo.
870Huic par esse potest nullius gloria regni.
Haec est semideum genitrix et maxima virtus.
Felix, o vere felix vereque beatus,
Humano quantum generi conceditur is quem
Maximus ille pater donauit munere tanto!
875Sed fortasse aliquis quaeret sapientia quid sit.
Nil aliud certe est, nisi prima scientia, per quam
Mens pura et nullo mortali pondere pressa,
Libera terrenis affectibus, atria coeli
Scandit et aethera cum Diis versatur in aula,
880Omnia despiciens prorsus mortalia, tanquam
Friuola et assidue tendens velut ignis in altum,
Inferiora parum curans, sublimia semper
Cogitat et vere quae sint bona, quae mala nouit.
Ac verum a falso recte distinguit, et illa
885(Quae caeci et miseri mortales maxima rentur
Regna, voluptates et opes, tumidosque triumphos,
Pro quibus usque adeo noctesque diesque laborant)
Pro nihilo pendens, curas miseratur inanes,
Ostendens recte viuendi iter ac moriendi.
890Praefulget sapiens aliis, ceu sideribus sol,
Fortunae imperium tutus contemnit et omnes
Calcat sub pedibus constanti pectore casus.
Quinetiam nullo mortis terrore mouetur
Nec timet infernas poenas sibi conscius; imo
895Laetus obit, ridens pauidi phantasmata vulgi,
Non dubitans miserum hoc plenumque laboribus aeuum
Linquere et aeternam moriendo acquirere pacem.
Demum uno minor est sapiens Ioue. Quattuor autem
Ipsi conueniunt; quoniam bene consulit atque
900Iudicat, errore amoto, recteque gubernat,
Et contemplari diuina humanaque ad ipsum
Pertinet. Extremum hoc quod dixi maxima res est,
Vltra quam nihil est melius quod possit haberi.
Nemo tamen sapiens fiet prius, expulerit quam
905A sese omne nefas, purgatus crimine ab omni.
Quippe habitare negat foedum sapientia pectus,
Impurasque odit, cum sit purissima, mentes.
Nemo etiam fiet sapiens, nisi sit prius idem
Prudens, multarumque peritus doctrinarum.
910Hos scito esse gradus, per quos sapientia habetur;
De qua plura quidem loquerer; sed claudere oportet
Iam librum. Sat cauda meo prolixa Leoni est.

1 Leo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: