Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Iohannem de Columna

Est michi cum Nimphis bellum da finibus ingens
Auditum fortasse tibi. Mons horridus auras
Excipit ac nimbos et in ethera cornibus exit;
Ima tenent fontes Nimpharum nobile regnum.
5Sorgia surgit ibi querulis placidissimus undis
Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum
Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos.
Hic michi saxose rigidus telluris agellus
Contigit; hinc lites, hinc semina prima duelli.
10Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis,
Concives hic esse meas mecumque tumultus
Insulsique dedi convicia temnere vulgi.
Contra ille, indignum facinus graviterque ferendum
Exsulibus sua iura dari, novus advena toto
15Orbe quod expulsas aliene intruderet arci,
Atque novem preferat anus quod mille puellis.
Iam michi facta manu nitido brevis area fundo
Stabat et advecto ridebat gramine pratum;
Nimpharum interea rapidum de rupibus agmen
20Prosilit ac fragilis valido molimine cepti
Fundamenta ruit. Fugimus, scopulumque propinquum
Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto
Presidioque loci fruimur; nec tempora longo
Congredimur patulisque iterum nos credimus arvis;
25Sic puduit fugisse semel. Transiveret orbem
Delius obliquum iamque altera venerat estas;
Humida pyerio passim insultare labori
Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris.
Quid facerem? Indignor; sed quanam fata gubernant
30Consilium curasque fide, quo vana retorquent
Orsa hominum? Dum cunta paro, dum bella retento,
Forte peregrinas longum vagus ire per oras
Cogor, et inceptum Clausa sub Valle relinquens,
Attonitas comites post secula multa reduxi
35In Latium celseque super Capitolia Rome.
Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus
Per mare iam totiens mensum totiensque remensum
Per nimis notas Alpes (rapit omnia mundo
Prorsus avara dies et sensim labilis etas),
40Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra.
Mira loci facies, operis vestigia nusquam;
Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat
Agger et undivagis prestabat piscibus aulam.
Rursus in ambigui redeo certamina belli,
45Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira.
Conveniunt duri agricole, pastoria nec non
Exiguo conducta cohors succinctus et alte
Piscator madidus posito michi militat hamo.
Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris
50Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa,
Paulatim et ferro montem tenuamus adunco.
Pellimus his tota Nimphas regione subactas
Erigimusque sacris mansura palatia Musis
Fluminis in ripa; preterlabendo vicissim
55Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt;
Nil aliud nisi forte minas et murmur inane.
Exitus hic tantorum operum; neve omnia nobis
Attribuam: manifesta Canis, manifesta Leonis
Sensimus auxilia; Phebi peperere favorem.
60Ille palam nostris movit pro partibus arma
Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas
Pugnavitque die medio, iuvitque superne
Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris,
Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit.
65Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem:
Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque
Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam
Exspectant; tunc incauto michi multa minantur,
Tum specus hoc vasto rapidum vomet ore fluentum
70Gurgitibus miris properans succurrere victis.
Omnia sunt provisa michi: iam parte revulsa
Rupis et aggestis vicino e litore saxis,
Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus,
Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum
75Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes.
Iam victor, iam pace fruens tutusque futuri
Pannosas comites vix serum in flumine puro
Exposui lavique vadis; hic sepe precanti
Antiquos renovare modos, contingere lauros,
80Nectere serta manu, sacras renovare choreas
Permissum, sileat quanquam indignatus Apollo
Cirraque muta iugo iampridem subsit Hibero.
His ego non plausum ventosaque festa theatri,
Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum
85Pectora pollicitus, merentia corda levavi
Hospitio mensaque fovens castoque cubili.
Iamque Helicon collisque biceps iamque ungue caballi
Fons oriens vatumque virens iam silva videri
Incipit et miseris melior fortuna reverti.
90Hec, age, visurus propera, par siqua quietis
Cura tibi; cernes bellis hec otia quantum
Urbanis preferre velis; neu dura timeto
Fercula et horridulis inculta cubilia culmis.
Regibus alternare vices gratissima res est;
95Fastiditur idem semper; variata voluptas
Blandior est aliumque refert dilata saporem.
Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti
Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo
Argentumque nitens gregis ac pretiosa Britanni
100Vellera odorato demersas murice vestes
Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis:
Herba torum, ramis tectum viridantibus arbor,
At citharam Philomela feret, quam nulla libido
Flexit adhuc: tremulo permulcens gutture silvas
105Innuba virgineo canit et non sibilat anno.
Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos
Musarumque choros domitisque insistere Nimphis;
Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos,
Denique mellifluas ficus undamque recentem
110Gurgite de medio offerimus cantusque volucrum
Innumeros montisque sinus curvosque recessus
Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.


3. ad Guillelmum Veronensem

Turbida nos urbis species et dulcis ameni
Ruris amor tulerat vitreos, invisere fontes
Mirandumque caput Sorge, quod vatibus ingens
Calcar et ingenio generosas admovet alas.
5Hic, ubi te mecum convulsa revolvere saxa
Non puduit campumque satis laxare malignum,
Vernantem vadis videas nunc floribus ortum,
Natura cedente operi; pars amne profundo
Cingitur, at partem preruptis rupibus ambit
10Mons gelidus calidumque iugis obversus ad austrum.
Hinc medio ruit umbra die. Pars nuda tepenti
Porta foret zephyro; sed et hinc procul arcet agrestis
Murus ab accessu prohibens pecudesque virosque.
Aerias sed enim ramis viridantibus alte,
15Litoreas volucres scopulis intexere nidos,
Has musco velare domos, sed frondibus illas,
Progeniemque inopem fidis trepidare sub alas
Aspicies, atque ore cibos captare trementi.
Concava tum querulis complentur vocibus antra
20Et color hinc oculos, illinc sonus advocat aures
Certatim; dulci spectacula plena tumultu
Suspendunt gratoque quies condita labore.
Hic unus cum pace dies exactus aventi
Vix totus, tot me laqueis tot Curia curis
25Implicat. Id meritum, qui vincula nota libenter
Infelix tritaque iugum cervice recepi.
Nunc tamen illius iuvat hic meminisse diei:
Dum latices, dum prata vagus dumque insita miror
Arbuta, dum lauros alia regione petitas,
30Obvia Guillelmi facies truncisque vadisque
Inque oculis tu solus eras: "hoc aggere fessi
Sedimus; has tacito accubitu compressimus herbas;
Lusimus hic puris subterlabentibus undis;
Hic longo exsilio sparsas revocare Camenas;
35Hic graios latiosque simul conferre poetas
Dulce fuit veterumque sacras memorare labores
Nostrorum immemores; hic cenam in tempore noctis
Traximus, alterno pariter sermone refecti".
Singula dum repeto, lux illa brevissima furtim
40Labitur et Clausa vix serum Valle revellor.
Faucibus egressus, cum iam silvestria tempe
Umbrososque sinus spectans post terga viderem
Lucidus ac mecum ad levam descenderet amnis,
Surgit ab adverso vulgus muliebre virisque
45Intermixta acies. Forme discrimina longe
Nulla putes: habitum confudit gallicus olim
Luxus et ambigui texit vestigia sexus.
Congredimur magis atque magis vultusque patescunt
Et vitte tenues et texta monilia gemmis
50Et crinalis honos distinctaque purpura limbo
Stellantesque nitent digiti; propiusque per agmen
Intuitus, solita post mutua verba salutis
Obstupui: tuus ignis erat, tua cura iocusque.
O qualis facies! Oculis habitare sub illis
55Visus eras, salvere iubens et prendere dextra
Et mecum de more loqui. Quo pergeret ultro
Percontor comites; fontis quo fama vocaret,
Responsum; sed forte alio de fonte latenter
Causa petita vie. Quas non se vertit in artes
60Ingeniosus Amor? quid non didicistis, amantes?
Forsan in his pridem tua noverat otia terris,
Et quia te nusquam, vestigia nota legebat
Te recolens fingensque tuos in imagine vultus.
Talis erat, sic michi visa est; et quisquis amasset,
65Diceret: "Hec ardet, reducique occurrit amico".
Ibat enim cupide studioque accensa videndi,
Letior ac solito et dulcedine capta locorum.
Tentavi reditum quasi te visurus in illa;
Et iam versus eram, tecum remeare putabam
70Et voces audire tuas et cernere gestus.
Ut similes ligat almus Amor! Negat illa: rigorem
Virginis Hemonie Phebo mirante videbar
Aut indignantem Acteon spectare Dianam,
Si foret arcus ei pendensque in terga pharetram.
75Arma ferunt oculi, dulces iacit inde sagittas,
Spicula nota tibi nec amantum incognita turbe.
Digredimur tandem: veniens nox verba diremit.


4. ad Iohannem de Columna

Iulius alter adest; adeat simul altera limen
Litera nostra tuum curas que narret agrestes.
Quo tandem lis longa brevis pervenerit orti,
Que michi cum Nimphis bellorum ex ordine cause
5Cuntos nosse reor, qua se mea carmine fama
Extendit nomenque novi tulit aura poete.
Aspera iam lustris certamina nempe duobus
Crebraque conserimus; non plures Troia per annos
Obstitit aut Graium ceptis aut Gallia nostris.
10Omnia tentavi; spem quam michi prebuit estas
Proxima fregit hiems auctique potentia fontis,
Viceruntque operum fastidia. Cessimus ultro
Reddidimusque viam; scopulosa repagula nusquam,
Nusquam indignanti transverse in flumine moles,
15Ac convulsa sonant rupis fragmenta vetuste.
Unda tulit partem partemque tulere coloni,
Et novus antiqui labor impulit acta laboris.
Propositum ceu navigium moderabor, ut ipsa
Tempestas rerum hortatur; nunc urget in Austrum,
20Nunc Boream septemque iubet spectare triones.
Quo vocat illa sequar, ne vi trahar omnia frustra
Nisus in adversum: proram diversa monebo
Litora respicere et ventis parere cherucos
Atque gubernaclum partes versatile in omnes
25Intenta frenabo manu. Gratissimus olim
Ludus erat querulas Nimphas cum murmure multo
Sedibus e propriis et avito expellere regno;
Annuus hinc labor et bellum immortale, favente
Bruma illis, estate michi, cui mixta voluptas
30Plurima moliri captum dulcedine quadam
Compulit usque adeo; quodsi licet infima summis
Et pelago angusti componere gurgitis undam
Ac regum vatumque inopes conferre paratus,
Persida sic quondam navali ponte superbus
35Hellespontiaco Xerxes traiecerat estu;
Sic etiam armipotens longo post tempore Cesar
Cornua Brundusii validis vincire cathenis
Ausus et e domito generum prohibere profundo;
Sic quoque Baiano temerarius equore Gaius
40Tertia construxit tumidi spectacula fastus,
Que nunc sparsa vident naute numerantque sub alto.
Hic Hellespontus, Baie michi Brundusiumque,
Hic ferro fodiendus Athos. Nunc altera pectus
Cura subit: video naturam vincere quantus
45Sit labor; ergo suum servent elementa tenorem,
Amnis iter solitum. Sed enim brevis angulus heret
Rupibus, illa quidem Nimpharum ab origine sedes,
Nunc mea Pyeridumque domus satis ampla, quod hospes
Adveniat rarus, sordent quia carmina vulgo
50Vitaque nostra furor sub iudice facta furenti.
Hanc modo vallamus quam nulla revellet aque vis
Ni montem oppositum a radicibus eruat imis.
Si tibi cura animum, dederit si Curia tempus,
Omni mutato, nostrum decus, ordine rerum,
55Me Nimphis Nimphasque michi cessisse vicissim
Et cecidisse minas compressaque bella videbis.
Retia nune sunt arma michi et labyrinthius error
Viminea contextus acu, qui pervius undis
Piscibus est carcer nulla remeabilis arte.
60Pro gladiis curvos hamos fallacibus escis
Implicitos tremulasque sudes parvumque tridentem
Piscator modo factus ago, quo terga natantum
Sistere iam didici duroque affigere saxo.
Primitias en fluminee transmittimus artis
65Et versus quot Clausa domos habet arctaque Vallis,
Que tibi pisciculos et rustica carmina pascit.


5. ad Iohannem de Columna

Cunta dies minuit; tua munera tempore crescunt
Atque usus meliora facit. Tibi regius aule
Assuetus menseque canis somnosque superbos
Purpureis captare toris, transmissus ab ora
5Occidua, patrios mores hispanaque raptim
Limina romuleis opibus somnumque cibumque
Posthabuit, sortemque novam melioraque cernens
Omnia, tranquilla letus statione quievit.
Hunc michi digressus supremaque verba paranti
10Solamen comitemque vie largiris; at ille,
Sublimi de sede licet venturus ad imam,
Paret, et iniectis mestus dat colla cathenis
Et sequitur, nec spernit eri mandata minoris
Paulatim minus atque minus meminisse relictas
15Delicias. Iam prata iuvant, iam lucida tranans
Flumina mordet aquas luditque in gurgite puro;
Fercula iam sibi nostra placent et libera curis
Otia; deserti non ampla palatia regis
Anteferat variasque dapes, nam panis et unda
20Sufficiunt ac parva domus. Iam membra refulgent
Lota feri, cecidit scabies in fonte salubri
Torpenti contracta situ, iam vertice toto
Altior it solito cervixque torosior exstat,
Iamque tumet phaleris, iam visa monilia mulcent
25Amplaque zona rubens niveisque intexta columnis,
Seque fuisse tuum recolens secum ipse superbit
Multa minax. Fugit nostro de gramine pastor
Seque suumque gregem procul abdidit; atria custos
Formidatus habet; plebs importuna procaxque
30Hactenus obsessum metuit contingere limen.
Liber ago; meus assertor michi scilicet unus,
Est, comes assiduus; quotiens lassata diurnis
Sub noctem curis thalamo mea membra silenti
Composui facilemque, oculis dedit hora quietem,
35Excubat ante fores; quotiens me longior equo
Somnus habet fessum, queritur solisque reversi
Admonet increpitans et concutit ostia plantis.
Ilicet egressum vultu plaudente salutat
Meque preit loca nota petens et lumina volvens
40Sepe retro; levi sed postquam in margine ripe
Procubui et solitis curis insistere cepi,
Vertitur huc illuc, aditus circumspicit omnes,
Candida tum viridi proiectus pectora terre
Tandem terga michi obvertit, venientibus ora.
45Est inter fontes gelidos locus undique solis
Pervius alitibus, scopulis et flumine cinctus:
Hac gressu trepidante feror; manet ille viamque
Occupat et magno tegit arctum corpore saxum.
Latratu exiguo conspectos nuntiat ante,
50Inde ruit, nisi forte vetes; nam plurima servat,
Si quis cunta notet, sensus vestigia nostri:
Iussus inardescit, strictis lentescit habenis;
Torvus ut adversus reliquos, sic blandus amicis
Auribus abiectis tremulaque occurrere cauda.
55Prospicit hunc medio transversum calle tremiscens
Rusticus et legum nodos perplexaque iura
Consiliumque domus inopis, connubia nate
Me percontari solitus, velut Appius alter
Aciliusve forem, et Musas turbare quietas.
60Nunc secum sua solus agit; michi, maxima vite
Commoditas, mecum esse licet; que cunta fatebor
Muneribus debere tuis. Solacia mille
Preterea: saltu colles amnemque fatigat,
Arguta pueros imitatur voce canentes
65Et risus motura facit, penitusque vadosis
Anseribus gravis hostis adest; per litora et altos
Insequitur scopulos, fundo nec tutior imo est
Aliger infelix; medio nam flumine prensum
Extrahit et pingues cenas nolentibus offert,
70Sepius atque epulas venatibus ornat agrestes;
Sed iocus est aut ira levis, seu grata natanti
Preda est, seu strepitu offendunt; nam mitior agno
Esse solet parvis. Nunquam, michi crede, vel edum
Vel fragilem tentabit ovem profugamque capellam.
75Occursu trepidi leporis quasi territus heret,
At fetas laniare sues validosque iuvencos
Audet et arreptas convellere morsibus aures.
Moribus his quondam diversi a finibus orbis
Missus Alexandro canis est, et regius idem
80Et contemptor erat, quem non plebeia moveret
Belua; non dammas, non apros ille nec ursos
Tangeret, alta suos servans in vulnera dentes.
Que male cum preceps novisset dona tyrannus,
Mox generosum animal meritumque meliora peremit.
85Mittitur hinc alius sevos mactare leones
Doctus et everso tellurem elephante subactum
Concutere. Hunc iuvenis tandem miratus amavit
Erroremque suum novit serumque perempti
Penituit, quem non digno prius hoste probasset.
90At michi nota mei virtus: impune catellus
Mordeat hunc lactens, quem non gravis ira leene
Terreat orbate nec fervens tigridis ardor.
Tu presens, nisi fallor, eras, quando alta Supremi
Atria Pontificis subito completa tumultu
95Movit ubi intonuit villisque rigentibus horrens
Ibat ut ostensi laceraret claustra leonis.
Vix inde abductus merens magnumque dolorem
Testatus gemitu rauco longisve querelis.
Sed multum res parva tenet; sit finis, ut unum
100Non sileam: si forte aliquem videt ille tuorum,
Seu casus, seu iussa ferant - quod scilicet absens
Semper adesse tuis non desinis - incipit aulam
Suspirare tuam, vallesque et rura perosus
Fortuneque memor veteris. Sors libera detur,
105Mallet ad excelsam merito remeare Columnam.


6. ad arbores suas

Silva, precor, generosa ferax per secula tanti
Vive memor domini; felices surgite plante,
Tendite pomiferos sub nubila, tendite ramos,
Herbosumque solum frondosi palmitis umbra,
5Dum fremit ore Leo, dum sicca revertitur estas,
Protegite et solis nimios arcete furores.
Iam zephyro fluxere nives, iam bruma recessit;
Floriger ecce Aries iam Piscibus instat aquosis.
Vere habitum mutare novo viridique colore
10Vestiri et letos pro tempore sumere vultus
Ille iubet qui iam vestri sibi poscere partem
Dignatur fetusque graves dignabitur olim
(Crescite!) magnifica forsan contingere dextra;
Maximus ille virum quos suspicit itala tellus,
15Ille, inquam, aerie parent cui protinus Alpes,
Cui pater Apenninus arat, cui ditia rura
Rex Padus ingenti spumans intersecat amne
Atque coronatos altis in turribus angues
Obstupet et dominum hinc illinc veneratur eundem;
20Adriaci quem stagna maris Thirrenaque late
Equora permetuunt, quem transalpina verentur
Seu cupiunt sibi regna ducem; qui crimina duris
Nexibus illaqueat legumque coercet habenis
Iustitiaque regit populos, quique aurea fesse
25Tertius Hesperie melioris secla metalli
Et Mediolano Romanas intulit artes:
Parcere subiectis et debellare superbos.


8. ad Zenobium Florentinum

Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes
Attrahit at note retrahunt fastidia turbe.
Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam,
Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris.
5Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis
Cunta simul; neque enim facilis discretio rerum.
"Eligit ille fugam." Quid, quod nec aperta volenti
Ianua? In exsilium cives egere superbi;
Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum.
10Est genus exsilii tacitum, sunt vulnera ceca.
Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est,
Quam fovet immemoris populi patientia nostri,
Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti
Amisseque preces et tot per inane querele?
15Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit
Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma
Et civem dignata suum, dulcisque Maroni
Parthenope, sacro fedus feriente Roberto.
Quid referenda michi seu docta Bononia legum,
20Seu salis inferni decorantes litora Pise
Atque Adrie imperitans alterque Venetia mundus,
Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis
Mantua sideree nutrix longeva poesis,
Parma vel imperii clipeus, si credimus, olim
25Romuleos dum dura duces fortuna premebat.
Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum
Inter honoratos numerantia nomen alumnos,
Vestra quod una suis abolet Florentia fastis?
Longius impellor, calamum rapit ira calentem.
30Gallia me voluit, proles generosa Philippi
Non neget; extremi proprium voluere Britanni;
Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem
Dextra favent levi mulcentia luminis astrum.
Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci:
35Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto.
Mos vetus exemplis illustribus: aspice busta
Sparsa virum patria vetitum tellure iacere.
Quos cives quenam peregrino in pulvere saxa,
Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo,
40Et moniti meliora animo tolerabimus equo.


10. ad Brunum Florentinum

Pyerias comites et plectra sonantia Phebi
Hemoniamque alio laurum procul orbe relictam
Noveris, antiqui pretium predulce laboris.
Tristia pro Musis habitant precordia cure,
5E quibus infaustas Mors imperiosa choreas
Fortuna modulante ciet. Non aridus agnos
Dente lupus rabido, teneros non feta iuvencos
Tigris et imbelles Iovis armiger ungue columbas
Acrius insequitur quam me trux illa meosque,
10Me linquens rapiensque illos; quo Musa dolore
Ceptum liquit opus; elegos et flebile carmen
Fessus arat calamus, siccis sitit Africa glebis
Nostra fatigato longum deserta colono,
Castalii nec fontis opem nec frondis odorem
15Sentit apollinee; sed robora dira, cupressus
Funereosque rogos lacrimarum proluit imbri,
Quem nimbi tristesque animi peperere procelle.
Heroas canere institeram; conatibus obstant
Sidera magnificis; alio levis orbita calle
20Ingenii transversa mei; male sanus ad egros
Ducor et heu merens aliorum lumina tergo.
Cogit enim fortuna nocens: en tempore quanto
Quinque sepulcra virum, quales si prisca dedissent
Secula, meonio vigilatum carmen Homero
25Clara vel ausoniis celebrasset Mantua Musis.
Ergo Deas alibi ... sed quid loquor? Omnia tecum
Et Phebum et comites totumque Helicona require;
Ars michi nam gemere est et castigare gementes.


14. ad Nicolaum Florentinum

Si iuvat agricolam ruris spectata subacti
Gloria dum fulvas oculo metitur aristas
Divitiasque suas, tamen idem in colle benigno
Dulcius aeriam quercum fagumque comantem
5Pampineisque notat vestitam vitibus ulmum;
Pastorem si fama gregis vulgata superbum
Efficit, at toto secernit ab agmine magnum
Letior herbosa ludentem in valle iuvencum,
Hunc colit ante alios mulcens, hunc nomine certo
10Signat odoratis intexens cornua sertis.
Quanta michi gentique putas tua gloria nostre,
Quantaque lux patrie! quem tot tolerare laborum
Aspera, tot laqueos cauto transcendere gressu.
Hostibus horrendum carumque videmus amicis,
15Quem nec torva minis claro nec perfida cepto
Blanditiis Fortuna movet, tam tristibus unum
Quam letis mirata virum. Tibi carbasa cimbe
Et clavum lassata sue Trinacria tandem
Credidit; extrema sic tempestate magister
20Eligitur, dubio miles sic sepe duello.
Sorte sub ancipiti generosis lecte periclis,
Vive tui nostrique memor. Quas insita virtus,
Quas animo, spes nostra, faces tibi prima placendi
Proxima cura bonis turbeque accendet amanti!
25Quos inter numerare tuum dignabere vatem.


17. ad Iohannem Boccaccii

O ego si, qualem tu me tibi fingis amando,
Sors daret ut vigiles sopirem carmine curas,
Qualia nubifere scopulosa per avia Cirre,
Qualia Castalii modularer ab aggere fontis
5Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti,
Fallit Amor, qui sepe Deos hominesque fefellit,
Iudiciis adversa lues. Si carmina vulgus
Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est
Quod passim vulgata avido celentur amico?
10Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis
Tristius: id primum moturos nempe libellos
Admoneo ut vulgus fugiant paucisque placere
Contenti hospitibus penitus fallentibus auris
Abstineant plaususque leves et murmura temnant.
15Ingenio sin fata favent ut forte per ora
Docta virum vivus volitem - licet ardua semper
Hec via sit tentata michi - tamen ipse mearum
Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus, ecce
Horrendum violenta tonat miscetque dolores
20Et varios Fortuna metus; tot vulnera rectum
Totque minas perferre grave est: hinc nuntius atque hinc
Tristis adest: illum Mors abstulit atra sodalem,
Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum
Morbus habet, volucres alius rabiemque ferarum,
25Equoreasque alius pascit sub gurgite pisces.
Cor michi non adamante rigens nec ferrea mens est.
Permoveor. Taceo propriam, que longa malorum
Historia est, quibus hoc signum petat illa sagittis
Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset.
30Obnixi contra stamus tum pondere nostro
Tum simul exemplis; quis monstrum fortiter illud
Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem
Corpoream requiem mentis labor atque vicissim
Pacem animi internam fortune prelia turbant.
35Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropeum
Victa ferox inimica dabit; sed, stante duello,
Turbidus ingenii status est. Vix temporis huius
Acta probare rear doctos; verum, omnia postquam
Nostra placent, voti compos breve suscipe carmen
40Et fesse lege signa manus; ac mitte querelas.


18. ad Barbatum Sulmonensem

Rus michi tranquillum media contingit in urbe,
Rure vel urbs medio, sic prompta frequentia soli
Promptus et in latebras reditus, dum tedia turbe
Offendunt. Hos alternos urbs una regressus,
5Hos dedit una domus, senium que pellit et iram.
Nam desiderium valvas transgressus abunde
Lenio; semper adest oculis animoque vicissim
Quod placeat possitque graves avertere curas.
Rursus et, ut strepitus pertesum, limen amicum
10Transeo, multa uno fugiens fastidia passu
Et querulum obverso secludens cardine vulgus.
Hic michi tanta quies, quantam nec valle sonora
Parnasi nec cecropie per menia ville
Invenit studiosa cohors heremoque silenti
15Vix Egiptiace cives, nisi fallor, arene
Angelici sensere patres. Fortuna, latenti
Parce, precor, parvoque volens a limine transi
Et regum metuenda fores invade superbas.


19. ad Barbatum Sulmonensem

Sors sua quenque vocat: rigidam transire per Alpem
Sole nivem radio nondum frangente iubemur,
Obscenosque locos informia claustra malorum
Aque feram Rodani totiens contingere ripam.
5Heu, quis agit mea fata deus? quis sidera volvit
Noxia? Si patrium fesso fortuna sepulcrum
Invidet, extrema liceat iacuisse sub Arcto
Aut ubi serpentes habitant, ubi nascitur Auster.
Caucasea sub valle libens, Atlante sub alto
10Et vivam et moriar, modo sit, dum vivitur, almus
Cuius ab eternis respirem tractibus aer,
Barbara, dum moriar, saltem cui reddere corpus
Terra queam. Nichil e toto plus posceris orbe;
Hoc etiam, fortuna, negas; huc volvis et illuc,
15Nullaque iam tellus, nullus michi permanet aer;
Incola ceu nusquam, sic sum peregrinus ubique.
Siste, precor, quacunque libet regione meoque
Ludibrio laxare, ferox; non munera regni
Multa tui, non ampla peto: permitte quieta
20Paupertate frui, patere hanc in rure reposto
Etatem transire brevem. Iam proxima mors est
Libertasque simul; medium sine turbine tanto
Tempus eat; non ambitio nec avara trahit mens.
Tu longos sine fine adigis perferre labores,
25Qui quoniam assidue rapido cum tempore crescunt,
Quis michi portus erit? qualem sperare senectam
Linquitur? miseris perplexum ambagibus orbem!
Celsa tremunt, pendet medium, calcamur in imo.
Ima placent; tamen aerio ceu vertice semper
30Mens tremit, et medio pendet velut anxia calle.
Id queror in primis. Quenam hec discordia rerum?
Si nimbos sevumque iugis sevisse Tonantem,
Si pelago fluctus tempestatemque profundo
Naufragiumque gemam, desit patientia et equi
35Iudicium; arentis sed enim modo gurgitis unda
Obruor indignans, humilique in pulvere ventis
Fulminibusque premor; sic nil michi profuit altum
Solicite vitasse locum. Verum ista profecto
Iusta, sed et sera est et longa et vana querela.
40Sors igitur mea me repetit, tritumque viator
Prendere iussus iter carosque relinquere amicos,
Urgeor alpinum raptim penetrare Tridentum
Danubiumque novum iuvenemque ab origine Rhenum
Germanosque lacus; claudit namque hostis apertas
45Ense vias. Quid agam? Rebus parere coactum
Durius est, et ferre iugum sine murmure prestat.
Pareo. Tranquillum dulcis michi fluxerat annus,
Sed brevis heu nimiumque fugax, oblitaque forte
Tantisper fortuna mei, dum cetera gaudet
50Precipiti versare rota, michi grata reliquit
Otia; nunc eadem sphingosa negotia reddit,
Et labor invitus placidam fugat ecce quietem.
Tu, felix Barbate, tuum ne desere nidum.


24. ad Italiam

Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve
Tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis,
Tellus nobilibus multum generosior oris,
Fertilior cuntis, terra formosior omni,
5Cincta mari gemino, famoso splendida monte,
Armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pyeridumque domus auroque opulenta virisque,
Cuius ad eximios ars et natura favores
Incubuere simul mundoque dedere magistram.
10Ad te nunc cupide post tempora longa revertor
Incola perpetuus: tu diversoria vite
Grata dabis fesse, tu quantam pallida tandem
Membra tegant prestabis humum. Te letus ab alto
Italiam video frondentis colle Gebenne.
15Nubila post tergum reminent; ferit ora serenus
Spiritus et blandis assurgens motibus aer
Excipit. Agnosco patriam gaudensque saluto:
Salve, pulcra parens, terrarum gloria, salve.


27. ad amicum transalpinum

Perdis, amice, operam: mens est mihi certa manere
Hic ubi sum. Non me validis rapidissimus undis
Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura
Moenia concutiens, ubi tu tibi tempora vitae
5Deligis, ac bustum; non compita vestra terentes
Mille simul, parva quae stridunt urbe, quadrigae.
Anchora fixa solo est: moveant. Tu calcar amoris
Incutis absenti, quo frena morantia rumpam,
Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer, omni
10Exhortandus eram studio: tu dulce caducum,
Ingeris expertae formaeque fugacis honorem,
Et veterum mihi multa novas monimenta dierum.
Haec tamen ipsa olim (quae spes erat ultima victo)
Causa fuere fugae; iamque haec puerilia retro
15Linquimus: ad metam rapimur properantibus annis.
Una fuit quondam depectere cura capillos,
Multorum placuisse oculis: sed transiit aetas
Illa mihi in tergum, et nunquam reditura volavit.
Iamque animum maiora trahunt. Quid praecipis ergo?
20Consilio ne tuo senior, iam segnis amator,
In flammam, laqueosque ruam, et iuga nota subibo?
Dii meliora boni. Licuerunt multa iocose
Tunc puero, nunc pauca viro; suntque illa pudori,
Fabula quod populo fuerim, digitoque notatus.
25Ista, precor, sileant igitur, ne carpere mores
Nunc edam videare meos, si pauca iuventae
Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice,
Interpellat item facies? sed forsitan aequum
Id fuerat, tua cum totiens me traxerit isthuc,
30Ut mea te tandem semel huc rapuisset imago.
An me Romani dignatio sacra moveret
Pontificis, quem saepe meos ais ordine gressus,
Et longas quaesisse moras? Frons mitis ab alto
Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum
35Me licet: at quorsum sitis immortalis habendi
Volvet inexhausto mortalia corda labore?
Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur,
Nec bene fundatum locus interrumpit amorem,
Et patulas habet ille manus, et brachia longa,
40Cum quibus et terras regit, et freta transilit ampla,
Praecluditque fores Erebi coelumque recludit.
Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido
Alligat, et nullis ardent praecordia flammis.
Ingeniosus amor quas non te vertis in artes?
45Quae tibi non tentata via est? Horroribus imples
Quam variis? Hinc bella fremunt; hinc arma parantur.
Omnia pervideo: sed quis locus absque periclo?
Quae magna cum laude quies? Stat iuncta labori
Gloria languentem spernens operosa soporem,
50Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis,
Est mortalis homo: vita sic pendet ab una
Sors tua. Sed quaenam, quaeso, non pendula sors est?
Stamine pendemus tremulo: moriturus amici
Immortale caput voto vesanus inani
55Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum.
Sum memor ipse mei; sed enim pars magna superstes
Huius erit: multum adiciet lux ultima famae.
Clara quidem longos virtus ventura sub annos
Viribus ipsa suis sublimis ad aethera surget,
60Non aliena petens inopis suffragia linguae.
Si tamen et praesens calamus promittere quicquam
Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens
Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges
Inde latus stimulis; siquidem modo rara per omnes
65Et suspecta fides animos. Clarissima certe
Ars, virtus, doctrina; fides rarissima semper.
Hunc tamen ex raris, si quid mihi credis, habeto.
Frustra igitur terrere paras: si tempore virtus
Prisca viget nostro; si qua est probitasque fidesque,
70Pectore in hoc habitant: olim concorditer una
Viximus et reliquum parili stat vivere nexu.
Tempora partimur varioque expendimus usu,
Et noctem longoque diem sermone morantem
Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas,
75Solus ego populum fugiens et rura pererrans,
Solus et ad ripam tenera resupinus in herba
Ardentes transire dies rabiemque Leonis,
Curarum liber video vacuusque malorum,
Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis
80Retia complentur. Breve sic, comitante chorea
Pyeridum, in sylvis et labile volvitur aevum.
Haec mihi vita placet, non ambitionis in aulam,
Invidiaeque sacram, post tot documenta reverti.
Gratius iste quidem, quamquam iam fessus eundi,
85Pes Italam calcabit humum, purumque serenum
Laetius his oculis et sydera nostra videbo.
Post ubi longaevo finem factura labori
Affuerit suprema dies, solamen et ipsum
Mortis erit, tanti in gremio lachrymantis amici
90Lassatum posuisse caput, manibusque sepulchro
Invectum iacuisse piis: post proelia tanta
Fortunae, Ausonia saltem tellure recondi
Dulce mihi et patriis longum requiescere saxis;
Seraque cum fragilem tumulum convulserit aetas,
95Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.


33. ad Franciscum priorem Sanctorum | Apostolorum de Florentia

Vivo, sed indignans quod nos in tristia fatum
Secula dilatos peioribus intulit annis.
Aut prius aut multo decuit post tempore nasci;
Nam fuit et fortassis erit felicius evum;
5In medium sordes. In nostrum turpia tempus
Confluxisse vides; gravium sentina malorum
Nos habet; ingenium, virtus et gloria mundo
Cesserunt regnumque tenent fortuna, voluptas,
Dedecus. Ingenti nisu nisi surgimus, actum est:
10Ibimus in scopulos, torrente rotabimur atro,
Ossa rigens tellus et inania nomina bustum
Conteget exiguum; longo mox parta labore
Fama cadet, cinerum custos intercidet urna,
Aura feret cineres, attrito in marmore nomen
15Vix leget acclinis concisum in frusta viator.
Cunta premet tempus; si mens obstare prementi est,
Attollamus humo spes fessas, nulla carinas
Anchora mobilibus suffixa moretur arenis.
Hoc Helicone meo circumviridantibus herbis
20Fontis et ad ripam queruli sub rupe silenti
Atque inter geminas properatum perlege lauros;
Quas tibi, sacrata forsan sessure sub umbra,
Dum sererem, heu quotiens suspirans "crescite" dixi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: