Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. de eius divino opere Angeleide

Virgilio Aeneas, Pelides debet Homero:
Ast Erasme tibi? Coelestia Numina debent.


2. de aulerco

Capta oculo ancilla Aulerci claudicat uxor:
Ille ancilla sua est, uxor et ille sua.


3. ad Noctilum

Esse meos versus obscuros, Noctile, dicis.
Dic potius coecum te esse, videre nihil.


4. de amatore muto

Mutus amore ardet. Coecum duc, mute, tu Amorem,
Et tu pro muto coece loquaris Amor.


5. de Roma

Plusquam olim nunc, Roma viges, nunc maxima Roma es
Nam quondam terris, nunc dominare Polo.


6. de Petra Calina Brix.

Qualis in Aegeo cautes asperrima ponto
Funditur, et cumulis firma restitit aquae,
Cumque magis crescant fluctus, mage robora durat
Adversus moti verbera saeva maris:
5Sic ferrum et flammae nequaerint hanc vincere Petram.
O Virtus: quam vis vincere nulla potest.


7. aliud

Foeminae cunctae faciles creantur,
Foeminae nullae reticere possunt,
Foeminae frondi similes: ad ista
Foemina Petra est.


8. ad Selin

Dimidiae Selin curva plus cornua Lunae:
Et fiat vacuus circulus in medio.
Hoc insigne tuis gestetur gentibus aptum,
Namque tibi nullum nunc erit Imperium.


9. aliud

Indicium faciunt de te tua nomina versa,
O Selin: Niles. Sic prope finis adest.


10. in medicum H.

Quae facies medici: mendici protinus illam
Intuitus duxi, corpora numne iuvat?
Ipsa salus testis: nullum unquam misit ad Orcum.
Quid dicis? Verum; nam nihil ille facit.


11. de Leucatro

Leucater coitu dives, nummisque superbus,
Iam senior canus non sibi busta parat.
Non ob avaritiam, vel quod sit nescius esse
Mortalis. Causa est consocialis amor.
5Vivus cum viva ut socru se immiscuit: illa
Sic cum defuncta, mortuus, esse cupit.


12. ad quandam non sine pigmento et fuco

Miror, et admiror, non accensus amore;
Sed quia spectanda est forma stupore tua,
Forma tua est facies, facies vel picta figura.
Proh: pictura audis, cernis, et alloqueris.


13. de canis

Qui caput ob cura iuveni canescere ducis,
Cur nigro huic albet plurima seta sui?


14. de laureo

Induperatores et vates laurea honorat.
Laureus est Regum, Pontificumque decus.


15. r.mo Nores, Apost. Visit. | Spilimbergo decedenti a puero habitum

Clare Atavis, virtute potens et numine divo,
Digne Pontificis mystica sceptra gerens,
Sacratum rector, moderator et optime rerum,
Laudem ex infanti en perficit ora Deus.
5O quos aeternos (Coelestia munera) fructus
Tempore in Autumni dat tua lingua, manus:
Dat tua lingua, manus, quod sancte pectora nutrit,
Quin animos tollens, sistis in arce poli.
Res loquitur quantum sint iusti Caesar honores
10Iam tibi, iam summi, et nomina vera tua
Sed nos, ah, linquis, linquis nos corpore sancto.
Sis memor o, queis non te auferet ulla dies.


16. de primo die Augusti

Augusti celebranda dies en prima Falerno
Venit, et augusta non fugienda dape.


17. extollit simplicem Leucothoes candorem

Esse deam Venerem rubro sine sanguine, monstrat
A Diomedea vulnera facta manu.
Candida Leucothoe nullo suffusa rubore
Est Veneri similis: forsitan ipsa Venus.


18.

Dum sua rura Micon lustrat, vineta peragrans,
Innuptae et natae cura molestat eum:
Arbore in annosa, foliis, viridique, carente,
Quae certant cerae, Bacchica dona videt.
5Coniugium vitis laudat, miratus, abitque:
En datur a fatuo filia pulchra, seni.
Mox cum purpureo lignum sine honore reversus
Vidisset, sero callidus ipse dolet.
Uva velut stipi (exclamat) male tuta rigenti,
10Sic splendet vetulo iuncta puella viro.


19. ad Ligustrinam

Huc panis, vinum, huc lana, huc linum (ferit astra
Vox multa) agni, et oves, huc vituli, atque boves.
Audis clamorem? Cernis cum stramine ut essent
Accenso celeri turba sonora pede?
5Orgia nocturno, nec non Cerealia sacra
Tempore concelebrant, et simul illa Palis.
Antiquus mos est. Ex agris venit in Urbes.
Sunt sacra, quam pridem, nunc veneranda magis.
Alba Ligustrina, adsis. Quin age tu quoque clama:
10Sed tibi non facula, sat tua forma nitet.


20. de Pistoleo fure

Pistoleus caput est lictorum factus. Ab ipsis
Fur fieri tutus non melius poterat.


21. in indirectum

Si Virgo, Gemini, Chiron, Libra, Urna tibi essent,
Esses perfectus signifer ille Poli.
At post quam quinque haec absunt: obliquus ut ipse
Signifer, es, scis quid? Nil rationis habens.


22. in Lauram Petrarchae

Unde Amor, et qua Aurum sumpsit tam divite vena,
Perficeret flavas ut tibi Laura comas?
Ex quibus in spinis roseos decerpsit odores?
Queis collecta plagis cana pruina fuit?
5Cuncta haec quo pacto valuit confundere sensu?
Edere candidulas, flameolasque genas?
Gemmarum unde duplex series albissima venit,
Qua frangit, nec non dulcia verba premit?
Unde tot, et tales referat mea lingua decores
10Illius clarae frontis et empyriae?
Num quibus a Divis, spheris modulamina movit
Ipse puer, queis me iam facit esse nihil?
A quo sole acies oculorum dia refulget,
Quae nobis est pax, praelia, flamma, gelu?


23. de Fulvii Rorari Psyche

Florifero late in campo hic est Regia Psyche.
Hic illi vincli dat se in amoris Amor.
Ast magis est gaudens Rorari carmine Psyche.
Quam dulci nodo, quo sibi adhaeret Amor.


24. ad Nigram

Nocturnis thalamis non audes sola cubare,
Et tibi vis socias Daemone Nigra pavens
Daemone ne trepida, nam tu es deformior illo
Crede mihi, Daemon te pavet atque fugit.


25. ad Laviniam

Arabas templo, cum te Lavinia vidi.
Ni orasses, fueras tu Dea culta mihi.


26. ad Aureliam B. S.

Aurea alia es Venus, et si orbi non mater Amoris,
Et curva ta tuus non gerat arma puer.
Nec mirum est, arcum si non fert iste Cupido;
Namque tuis oculis tu aurea tela iacis.


27. de Aloysio Grotto

Quid si Grottus amat, cum sit sine lumine natus?
Nil mirum. Ipse fuit sic quoque natus Amor.


28. de Phirne

Cum coiturus eo venissem, reddere honorem
Dum volo: Phirne inquit: non mihi fiat honos.


29. ad lyram

Nec Fluvios sistat, nec cures saxa movere.
Fac tantum mitem, quae mihi saeva fera est.


30. lyra

Auritas Rhodopes deduxi carmine sylvas.
Constitit ad nostrum Sithonis unda melos.
Scis cur non ea nunc facio miracula? Non est,
Quae mihi det voces, Threicia illa manus?


31. de varietate

Planities aequa haud ipsa: alta cacumina montium
Imparia, et colles sunt quoque dissimiles;
Diversi lapides, flores, plantae, atque animantia.
Inter se distat plusquam homo, nil varium.


32. ad Arcangelum concionatorem

Fulmineo e summis deiecit sedibus ense
Aetherius miles Luciferum in tenebras.
Luciferi e manibus, Barathroque Arcangelus ipse
Sola animas tollis voce, locasque polo.
5Si maiora mihi fas est componere magnis,
Haec maior virtus, illaque prima minor.


33. Lanius

Deposita sicca, meliorem ducere possim
Ut vitam: cepi dilaniare boves.


34. hoedus

Non feror invitus. Vestris me absumite mensis.
Sim potius, quam hircus, mortuus, atque nihil.


35. sinapis

Exiguum munus mittor lacrymosa sinapis.
Quomodo grate tibi, si cieo lacrymas?


36. ad Perillam

Das violam, nil das aliud formosa Perilla?
Si te non violo, nolo tuam violam.


37. de Gaspare Narvesa pictore compatre

Post pictas similes vivis Narvesa figuras;
Fit vir, vult vivas omnimode efficere.


38. ad Nasutum de Hieronymo Narcis

Cui foetent omnes, Nasute: hunc olface florem.
Narcissus flos est, olface, flosque vivum
Tam nitidum, et gratum nam cum tu olfeceris illum
Vitae auram optabis, non aliunde, tuam.


39. ad Musam in adventum Bernardini Parthenii

Musa mea, o mea Musa exi, quibus abdita, ab antris,
Forsitan extinctam te mea musa voco.
Non sic clamatus per littora, per nemora ille
Pulcher, et infelix, nomine dictus Hylas.
5Exi hilaris tandem, non sunt ea nubila mentis,
Ob quae fugisti, sed mihi laeta dies.
Euge en Parthenius venit praesentia tanti,
Tam Cari et Capitis iure colenda tibi est.
Ille suam, et nostram scis quantum ad sydera tollit
10Hanc Patriam, talis quando Poeta fuit?
Patri, et Patrono, tantum inclinere silendo.
Illius in laudem sat sua scripta sonant.


40. ad clarissimum Franciscum Fallerium

Te immensa gravitate virum, te Numen in orbe
Divinum veneror, pronus colo pene, et adoro.
Accessi versu, at tanto sub pondere pressus.
Nunc bene cognosco, quod non sum stellifer Atlas.
5Fallor, Falleri, Frangor, Francisce, tuorum.
Agressus meritum laudes, et dicere facta.


41. ad egregium uvae elluonem

Cerea sit quamvis nostri vindemia agelli
Cernitur haec eadem semper acerba tibi.
Est natura autem: sed pallens oris hyatum
Illa tui, talis siti tibi, non aliis.


42. in adventum illustrissimi et reverendissimi | Marini Quirini Concordiae Episcopi cum Bonaverio | vicario per Sacerdote Villarum Manlinsii et Gryphi

Adriaci generosa maris, regumque propago
Magne heros, custos gregis, et speculator ovilis
Summi Pastoris, qualis quondam fuit ille,
Lumina qui centum vigilantia fronte gerebat,
5Nostrarum regum columen, bona vera reportans,
Salve: optatus ades. Te a Manli nomine dictum,
Te et Gryphi rus, nocte; die, et nemora ista vocabant,
Queis praesum incertus, ni me tua gratia firmet.
En tibi se ut colles submittunt, prata supina
10Assurgunt, en exultant hominesque feraeque.
Tantum ob diva tui praesentis numina gaudent.
Magna haec, laetitia, at maior; quin maxima fiat,
Sit, quando repetat Romanus Iuppiter astra.
Roma tibi, et Coelestia subdita Regna Quirino


43. ad suos versus salutatum Octavium iurisperitum

At nunc a studiis clientibusve,
A docta Cithara, suisve curis
Vacat maximus is meus patronus?
Non: nunquam requiescit. Ille cursu
5Curarum sedet usque et usque currit,
Ceu sol irrequietus atque firmus.
Sed vos nil dubitate, nil timete,
Vos o Versiculi mei pudentes
Meninum petere, ac ei salutem
10Nostro dicere nomine is iuvaret,
Nos reos capitis, celer salute.


44. ad Servilium Throeum iurisperitum Utinensem

Throee mihi (recolis?) dixisti talia verba?
Quid stas? Coniugii sit tibi rupta mora.
Ergo tuae doctae quaeso per fulmina linguae,
Ut si coniugii nunc tibi cura mei
5Tu iuvenem invenies, vultuque, et more decoram,
Quae bene sit nata, et (non sine dote) parem.
Sum tibi devinctus totus, nec sum satis unus.
Vellem etiam de me pignora vincta tibi.


45. ad Marcum Antonium Fiducium

Fiduci pater omnium leporum,
Cui assurgunt charites, novem et sorores,
Si quando aut Latio, locisve Gravis
Illarum virides petis + manumque fidam:
5Quin laudes recinendo, serta ponunt
De lauro capiti tuo Camoenae.
Gratiae autem properant novum sedile
Seni spargere floribus venusto.
Quid tu? Illis modulans refers honores,
10Atque auges radios Apollinares,
Clarus luce tua: placesque Phoebo.
Illuc, unde abii in viam revertor.
Est desiderium mihi supremum,
Par tuis meritis, meoque amori:
15Vellem, quas habeo, referre posse,
Ne dum dicere, gratias: tibi inquam,
Tot, ut sint numero quasi carentes.
Vellem, et carmina dicere altiora,
Atque iis carminibus te ad nostra ferre,
20Te tam magnificum virum, probumque,
Quam qui maxime, et optimum Poetam.
Sed iam cum volo, non mihi est voluntas,
Ut sim perpetuo tibi obligatus,
Fiduci, pater omnium leporum.


46. ad Paulinam uxorem

Res mihi cum cunctis placitis est lina puellis.
Quas aveo, illae omnes tu mea Lina mihi es.


47. de Bargaeo et Tito

Ut nitidam gemmam purum circum ligat aurum,
Nobilis et firmam circulus usque gerit.
Illa habeat cytharam et Phoebum; doctasque sorores
Qualis erat Pyrrhi lucidus ille lapis.
5Sic ego nempe Titum et Bargaeum pectore servo.
Dicere sed laudes lingua stupore nequit.


48. de se aegrotante

Impulerat febris deponere membra cubili
Languida; nuncque gelu, nuncque aestus me exagitabant
Essem ut perpetuo nuda umbra atque hostia Diti,
Qualis in aeriis, si quando montibus ornum
5Hinc Aquilo hinc Notus insurgens vellere tentant,
Annis firmatam, et duratam robore multo:
Illa tremit, motatque comam spoliatam decore.
Sic ego iactabar lecto, non inde movebar:
Morsque minabatur capiti, falcemque tenebat.
10Pulcra sub Auroram ter iuncto Cynthia cornu
Splendebat Terris, quando haec mihi visa fuere
In somnis, quae etiam potuerunt rumpere somnum
Cerno, ut qua vehitur carbo, fuligine nigram
Portari cistam longum et funebre feretrum.
15Mortuus intus erat, iuvenes hunc praecedebant
Cantantes duo, vox sublimis, carmina vero
Sapphica, sed tantum ex his unum rite recordor.
Cessit Aegroto tibi dira Febris ...
Cessit et Aegroto febris mihi dira, soporque:
20Mortuus et morbus tenuas seccessit in auras.
Sed tamen haec tristis semper terret imago.


49. de aedibus illustrissimi | Prosperi vicecomitis Mediolanensis

Quae res exornant hac alta palatia mirae:
Construxit Prosper quae vicet tecta, comes,
Ornamenta illis sunt multa, et maxima, verum
Quod magis insigne est, est herus ipse, decus.


50. aliud

Quis molem? Prosper. Vice num Comes? Ille paravit.
Cui nam? Vel mi. Quae es tu? Dea Prosperitas.


51. noenia Lucretiolae unicae eius filiolae

Est hic parva meat est hic tam pulchellula nata:
Est hic in cunis Lucretioliola.
Salve mi sanguis, sed dormi filiola; et tu
Somne veni nostrae Lucretioliolae.
5Hunc auricolis, hunc clausis accipe occellis,
Blandula nata mea Lucretioliola.
Iam dormire cupit, totam dat se ipsa quieti.
En dormi , dormi Lucretioliola.
Audiat haec Somnus, non nostra infantula. Somnum
10Alloquar, haud nostram Lucretioliolam.
Somne adsis, violas Somne atque papavera plena
Sparge manu carae Lucretioliolae.
Puppula ut optimula est, non vagit, sed neque ridet
Risum habet, et vultu Lucretioliola.
15Hinc mala Melline, hinc fuge, somnia namque fugasti
Tu mater lecta Lucretioliolam.


52. alia naenia

Au, au, nata sile. Au, au, sentis? Comprime buccam.
Claude occulos etiam, nigra ea felis adest.
Nigra ea felis adest, puppas quae devorat omnes,
Quae nolunt somnum, vociferantque malae.
5Hic non puppa mala est, sed puppa bona, o mala felis.
Hic silet in cunis Lucretioliola.
Lucretioliola, en abiit felis nigra, ride,
Ride, nec paveas, nam nigra felis abest.


53. de ipsa Lucretioliola

Minime nata refert aviam, matremque patremque,
Minimula non ergo est: sed mage maximula.


54. ad Mindum

Nec pede tu iuncto, nec scribis, Minde, soluto.
Et tamen o scribis, Minde, in utroque modo.


55. epitaphium Fr. Paracliti Frangip.

Haec Frangipanis sunt ossa Paracliti in urna,
Vatis, pro Coelo respuit ille solum.
Nobilis abiecit fastus, se addixit eremo,
Inclusit secum Castaliique Deas.
5Dumque Deo servit summis longiquus ab oris,
En Deus, en illum vult sibi adesse polo.

1 Iani Dominici Cancianini Spilimbergii epigrammatum liber | secundus ad perillustrem dominum Erasmum Valvasonum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: