Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ut maria et terras replevit fama, volatu
Sparsa iam suo, digna fide credentia mundo
Venerat ex Gallis, quam Cesar in orbe creatus
Alter erat; bellis, heu tu, subitoque vacasti,
5Advertens minime funesta pericula vite,
Incola Fulginice. Sed ad hec solertia parva
Te tulit: et nimium non est, quia sepe periti
Errant arte sua. Falluntur legibus ipsis
Doctores legum: mundi qui regna quohercent,
10Ignorant regimen illis cum grandia regunt.
Decipitur sapiens non semper in omnibus actis:
Perfectum nihil est: orbi defectio parte
Est invencta omni: uacuum tenet omne creatum:
Omne quod in mundo vivit defectibus heret.
15Auxibus unde tuis parcendum motibus illis.
Forsitan Omnipotens apponet ibique medelam,
Ut non defitias. Tu tempora lapsa memento:
Hec que fata assunt exactis ipse diebus,
Sunt exempla satis informativa futuri.
20Nec solum inspitias fortune munera pinguis:
Expedit exemplis aliorum nostra domari;
Et tua te domitent. Satis est si corde revolvis
Que Gripho fecit, cum portas abstulit urbis,
Cum sibi tradisti claves, iuramine facto
25Non excessurus metas Griphonis, et eius
Tradita iussu tibi. Sed que dementia portat
Sedula, corripitur raro: sic et tua demens
Sevities usque, vixque correcta, resurget.
Quo vesana ruis, et quo temeraria tendis
30Gens sine consilio? Que sunt hec condita castra,
Que sunt hec turres, et que munimina tanta?
Hec tua que novitas, quod non advisa pavescis?
En augusta manus, quam post ingentia bella
Augustus reparans, Totile post tristia, venit,
35Ardet in offensas Fabriani; paret et illud
Illius obsequiis. Hec campestria quanta
Prelia, quotve urbes devicerit, illa sedere
Deberent in mente tua. Sunt signa timenda,
Hostis et istius, meritoque, istius et arma.
40Aurea scripta tenet vexillo qualia Roma,
Est ibi Romanus Populus scriptumque Senatus;
Arvaque vexilli, flavo perfusa rubore,
Est quam gestabat bellis Griphonis imago,
Cuius in urbe heres Perusinus mansit, ut heros
45Ex cuius genere fortissima venit orrigo
Nobilium, quamvis a magno Cesare primo;
Ut recitare senes antiquos, atque poetas,
Auditum longe sunt, atque ferentia scripta.
Hii non imperium metuunt neque numina Pape;
50Frivola quippe tua mane apellatio missa.
Non penam titubant marcharum millia dena;
At renuunt quecumque illis mandata fuere,
Et citius tua castra petunt molimine forti:
Ac ex parte alia fluvii mollita Tuderti
55Turba venit, gressusque suos maturat in alta
Detrimenta tui, sunt et prope menia ripe.
Iam campos Perusinus habet, secus atque fluentum
Tendit, et albentes videas in littore tendas,
Candiferos Griphos, longoque sub ordine gentes,
60Armatasque aties, ferales vultibus omnes.
Erexere suas biffas, sua donaque mictunt,
Qualia non velles; habeunt redeuntque vicissim,
In te conspirant quotiens: sed ut alea fati,
Illis yrrides; sua tu precepta capescis
65Ac infringis ea, solitaque illudis in arte.
Tenpus et hiis quo tanta lues et crimina planges,
Quamvis Papa potens pro te pugnaverit ore,
Quem Perusina Augusta suo pro numine servat,
Et pro sacro apice; cuius preconia scripsit,
70Ac iterum scribet vates Veroneus ille,
Cui nam fonte sacro nomen Bonifatius ivit,
Si sibi Romulides preceperit. Ipsa sepulcri
Cinba rogat, titulusque sui spectacula pulcra.
Set post discessum Benedicti ac inde Mathei,
75Qui missi Ecclesie fuerant, et cardine fulti
Romano, tituloque sacro, patet ultio grandis;
Ultio quam misit celi Pater omnibus alis
Intus et exterius, dum Santius ille maneret
Rector ab urbe micans ingenti milite campo.
80Tempore quo Cancri pena agitabat habenas,
Nescio si fontes, ac omnis gurgis abyssi
Erupcti, ac celi catheracthe si ut modo fracte,
Inmensas movit ac undas per plana Tupini,
Inmensas aer, et prima et zona secunda
85Vastas inmictit pluvias; ut et hostis uterque,
Tam tecto latitans, quam nunc exercitus exter,
Esset ibique natans, vastis torrentibus actus,
Ac stagnante lacu facto, pellagique profundo.
Arma labant, galeeque omnes et scuta per undas;
90Innumeroque virum, gaze, tentoria portat,
Theris quoque rapax, portas intratque per urbis;
Ut puta diluvii, celo quod mictit aquarum
Iupiter, adiuncto Saturni corpore secum,
Cupide ......... Luna comitante meatus;
95Fructus ac Cererem vicis spargit atque plateis,
Involvitque homines, ac mergit fluctibus ipsis.
Stagna patent ubique; urbis fugiuntque per alta
Culmina tectorum; muros et valla reposcunt;
Scandunt et turres; credunt nanfragia multa
100Menia. Nemo imbres maiores vidit Ylerde,
Cesareus nec miles aquas presensit in ipsa.
Deucalionias revocatas credidit urnas,
Undique submersas ex omni cardine terras,
Hostis utrinque ferox Perusinus; ac aggere celso,
105Cunctis desertis opibus, non signa relinquens,
Colligitur: sed ibi solers qui numina celi
Invocat. -Heu ne Deus, Deus hic virtute superna
Es fecisse potens! Sed que coniunctio Divum
Tanti caussa mali, toto dampnata sit orbe,
110Ac exclusa hominum sectis, et legibus evi.
Que signi faties, et que tam tristis imago
Conscendens oriente fuit cedisse et osi,
Excelso numeroque suo, nos omnia digne
Hec passi fuimus. Vates predixerat hocce
115Naufragium bellis, et nos revocaverat istis
Molitibus; populisque liquet: predixit et acta
Civibus obsessis, Marsis qui venerat horis
Phylosophus diro confractu et marte fugatus;
Sicut ab auditu multorum accepimus illud.
120Quidne hoc video? Non est mala brachia proles,
Succursus prestare tua, neque Tibridis ale.
Inmensumque chaos inter nos extat et ipsos;
Non dum cessit aque luxus, neque turbinis extus:
Plenius sed respice a nobis qualia rupe
125Opposita fiunt egressa Tupinica signa
In vires aquile Germanas, que baiulat alis
Exiles aquilas. Hinc pugna, et maxima plaga
Exagitur campo. Cesserunt Cesaris ale,
Fulgineeque aties; et leti signa Tuderni
130Arva tenent hodie. Nostre gaudete caterve.
Nos licet afflicti pluviis, nostrique sodales,
Simus, ipse ibi Tonans nobis solamina misit.
Post adversa solent succedere prospera multis.
Cum Deus ipse dabit, aliquid faciemus et ipsi.
135Si quis agit, si quid aliquo fecisse videtur,
Et si quid nostri sotii fecere, putetis
Vos secum fecisse illud. Neque destitit illis
Succursus nostri: set nemo resistere fatis,
Atque Deo potuit. Fecistis quanta dederunt
140Fata, ac ipse Deus; cum sit Deus omnia solus.
Sufficit ut fatiat homo que sua fata requirunt:
Nil ultra licuit quam sors parat omnibus una.
Que non Fulginei spectatis plurima turbe
Vulnera, que spolia et predas? An lumina vestra
145Defitiunt tunice visus puppilla serene
Lucis? an anticipat oculos obtalmia vestros?
Que ne hec gucta fuit, caligo, ac ungula qualis?
Aut quis hic humor adest, latitans que passio nubis?
Quid non iacturas, et tanta gravamina vestri
150Circuitus libratus ibi, desertaque castra?
En antiquavi teritur capctiva caterva,
Stirnuitasque eius pecudes, armentaque multa,
Diruta castra sua, tua qua populatio quanta,
Quam Guitelanus atrox dux in te gessit eorum.
155Quid Berardinus in te studiosius egit,
Tu nosti. Plagosa diu Flamingia turris,
Desolata suo stat robore; collis et ille
Floridus in planum missum sua menia deflet.
Deseruit populum iam solo nomine martis
160Audito quicumque habitans, et aque caput ustum;
Capraliceque iacent everse funditus arces.
Quod fuerunt alie retroacto tempore gentes,
Que noxas flevere suas! Fabranicus hostis
Plangit, et infelix deperdita Carpina muros
165Illa suos, regioque dolens adversa fuisse,
Exprimit infande longe discrimina sortis.
Vha! quid non aperis oculos eventibus haustis?
Vha sine mente ulla, vhaque caritura salute,
Que sic anbiguis, et inevitabile pensas
170Evitare animi lapsum! Simulare relinque:
Dampnosum simulare fuit discrimina nota:
Dampnosis obstare licet, ne penis ob illa
Contingat: morbo danda est medicina recenti.
Ergo recompenses tua vulnera. Respice circum,
175Respice non longe multum mavortia signa,
Terribiles Griphos redeuntes, atque Tudernos,
Cui Spellinus affert ut nuntius acta.
Quid suspensi animo statis? quas pectore curas
Volvitis? Huc vobis ego veni qualia novi
180Pondere. Quam citius potui, satis ipse cucurri.
Armaque dimisi ne manus ibique gravari
Posset: adhuc sudor mirabilis exiit ab ipso.
Ipse ego distractus, fessus, fractusque labore,
Ansius, et visis hec tollite sicut ab ipsis.
185Hore met audivi tot tristia, sicut et aures
Precepere mee. Dolor hec asperrimus urget
Promere, sed referam. Dum maxima causa tulisset
In partes urbis Perusine, meaque per altos
Inde dies tenuisset ibi, fera murmura vulgo
190Divulgata ibant, vasto fremituque sonabant.-
Quid facimus? mora queve tenet vestigia nostra?
Non usque servanda fides frangentibus illam.
Conculcemus eos sic, ut non illa resurgat
Infatuata manus, ultra neque nostra refringat
195Iussa, nec ulterius illudat more priori.-
Assorvere quidem unquam se credere muris,
Hii patriam totam, muros ac undique vertant,
Vos et captivos habeant, ad ultima ducant,
Extremos viteque dies. Movere Leonis
200Sub facie media, Phebi squalente calore,
Pennatos Griphos, aurataque scripta senatus;
Cumque Iohanne, suo duce sevo, hos ad vada linqui.
Iam Clasii propere veniunt. Disponite nobis;
Vosque Deo commendo patri, sortique secunde.-

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: