Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


a. Cimbriacus poeta ad suum libellum.

Dum tantum properas exire ingrate Libelle,
Teque putas doctis posse placere uiris:
Dum tibi blandiris, dum tu te credis olorem,
Ibis in Aonium garrula pica nemus.
5Quod si non audes, Patriarchae tecta subito;
Illic, aut nusquam, tutior esse potes.


b. Quintii Aemiliani Cimbriaci Poetae, ac Comitis Palatini | Ode, Dicolos, Tetrastrophos. | Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham | Encomiasticos.

Antistes, fidei nobilis arbiter,
Qui sic ab Venetis ducis originem;
Vt sis Chaonia purior alite,
Quae sacrum uolitat nemus.
Si quando uacuum dabitur ocium,
5Vel cum coelitibus feceris hostiam;
Auditis etiam post epulas reis
Tum uersus legito meos,
Quos nunc ad citharam lusimus, et tuas
Laudes sic obiter strinximus: ut queas
Addictam domui Cimbriaci sacrae
Vatis credere barbiton.
10Quod si me audieris, si dederis loci
In sacris mi aliquid pectoribus labens,
Credar posse feras, et stygios lacus
Docto flectere carmine.
Credar Strymonio blandius Orpheo
Amneis uorticibus sistere concitos,
15Inferno et uolucres aethere pendulos
Sacro ducere pectine.
Quod si non mereor; tum alitibus malis
Quos cinctus ueneror tempora frondibus,
Proscindam et calamos, ne ferar omnibus
Tristis fabula compitis.
Qui frustra fidibus carmina deditus
20Vates Aeolius non bene concinam,
Cum possim melius perdere tempora,
Et qui non redeunt dies.


2. rhapsodia secunda de Aquileiensi dioecesi.

Anne tibi gratum fiat si carmine fabor,
Antistes, solio debita iura tuo?
Atque id summatim, ne longa exorsa secutus
Offendam numeris pectora sacra meis
5Divinasque aures quae sic maiora sequuntur
Ne possis fidibus usque vacare meis.
Ergo summa sequar. - Carni tua iussa capessent,
Quos Alpes saxis, quo mare claudit aquis.
Alpes ad boream Scythicos curvantur in arcus,
10Verberat aequoreas humidus Auster aquas.
Noriciae gentis et duri terra Liburni
Audiet edictis imperiisque tuis,
Et per quas rupes caelo spectabilis Argos,
Vecta humeris fluctus venit in Adriacos
15Qua celer Haemonias Nauportus summovet undas
Alpinis raptum flumen ab aggeribus.
Tunc et Pollucis, septeno fonte Timavi
Demissi rapidas Cyllarus hausit aquas,
Sic tunc terribiles posuerunt moenia Colchi,
20Tempore quo fugit filia saeva patrem
Fraterno Stygios satiavit sanguine manes
Cuius et Absyrti insula nomen habet.
Non satis: Argivi succendit tecta tyranni
Impia, sic saevo, sic in amore furens,
25Fugam approperans venit qua surgit in altum
Qui de Medea nomina collis habet.
Tristes ambages, horrendaque murmura nocte
Sentit adhuc quisquis arva propinqua colit.
Cumque sub immitem qua tendunt Pannones Istrum,
30Qua Draos horrificas, qua Saos urget aquas,
Illic, antistes, quacumque ab origine gentes
Sponte fatebunt iure subesse tuo.
Hinc ubi digressus tum recta dirige cursum
Qua geminum extendit Alpis utrinque latus,
35Qua fert in Rhaetos montani terra Tridenti,
Quae fertur pueri notior esse nece:
Clam matre excerptum et charo genitore, peremit
Hunc Iudaeorum sordida turba canum,
Cuius et immensum penetrant miracula mundum
40Divinamque frequens turba fatetur opem.
- Sunt haec - mactati pueri cum videris urnam
Dices - Ortygio vera magis tripode. -
Perge hinc ulterius per Norica saxa procedens
Larius assurgens qua tonat usque lacus:
45Gens - tibi credita gens - meritos praestabit honores:
Illa dioecesis sub ditione tua est.
Flecte tuos iterum, sed plana per aequora gradus
Ad Phaethonteos qua strepit unda rogos:
Hic odisse patris currus et flere sorores
50Aspicies fratris tristia busta sui.
Tum metire oculis, tum late prospice gentes:
Quidquid erit terrae sub tua iura venit.
In Carnos redeas, Mantus tibi Mantua vatis
Occurret priscis Mantua dives avis,
55Quae te vate sacro remorabitur, et tibi dicet
Est mihi Smirneae proxima fama lyrae;
Hinc Verona potens docto celebrata Catullo,
Hinc et Cenomani Brixia alumna soli,
Et mea clara parens Musis dilecta canoris
60Quae bibit egelidas Bacchilionis aquas.
Dexter abi, Iliacae profugique Antenoris arces
Urbsque tum sequitur Tarvisiumque forum.
Ne Bellunenses, ne Feltris prosequar arces,
Iudicium sequitur Cenneda parva tuum
65Et quae scissa iacet ruptis Concordia muris
Qua Romatini flumina rauca sonant.
Sine Tergestaeis quae rupibus addita cernis
Moenia, iam saevis condita Iapidibus
Et quae commoto circumfurit Adria fluctu
70Aut rapidum extremis attonat aequor aquis.
Cum tibi tot gentes, tam latus pareat orbis,
Omnibus una tamen plus Aquileia placet,
Urbs vetus et quondam priscis habitata Latinis,
Urbs contra incursus condita barbaricos;
75Et merito, quoniam sola haec insigna honorum
Tradit et ut vere sis Patriarcha facit.
Quamvis Hunnorum vesanos passa furores,
Vix nunc excidii signa relicta ferat,
Ut si quis videat nec famam acceperit olim
80Non aliam quam quae sceptra Leonis habet
Credat tantum belli potuisse tumultus
Quodque subvertit omnia tempus edax.
Debuit haec primum sanctos audire precatus
Ipsa tuos ferres cum pia vota Deo,
85Qualis quum sanctas Samuel processit ad aras
Atque preces retulit atque holocausta dedit.
Tunc ego te vidi, et stupefactus pectora dixi:
Plus tibi Roma potens, plus tibi Roma feret.


6. de Veteris Aquileiae Claritudine | Quinti Aemiliani Cimbriaci Poetae Et Comitis Palatini | Rhapsodiarum Liber VI. | Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham.

Praesul honorate blandissima gloria gentis,
Et uere antiquae fama suprema domus:
Quod te sic meritum, sic integritate nitentem
Complexa est cupido nunc Aquileia sinu.
5Quod te suscepit sedes, Patriarchica sedes
Quam fuerat duplo est tibi maior honos.
Creta licet titulos dederit, sed Creta minores,
Nutrix Dictei credita terra Iouis.
Diues opum grandes etiam tibi Cypros honores
10Auxerit, Idaliis qua fluit unda iugis.
Quidni? si Phaeton plus luminis exhibet orbi,
Quam cum noctiuagos Cynthia iungit equos?
Ipsa tibi quamuis lumen non condita nube
Praeferat, ut facias nocte, uiator, iter
15Si quis in Oceano surgentes conferat undas,
Tot magnum fluctus non habet Ionium.
Vota licet mediis deprensus nauta procellis
Se liget ioniis cum prece ferre Deis.
Haec sedes, quae te merito ueneratur honore,
20Accedit titulis proxima Apostolicis.
Dent ueniam, fando si quis modo uellimus aures,
Haec quondam sceptris altera Roma fuit.
Nondum condiderat mediis in fluctibus urbem,
Quae nunc tot gentes sub ditione tenet;
25Aurea qua Diui surgunt penetralia Marci,
Obuia tunc nautis canna palustris erat.
Si qua nunc Veneti tam magna negotia curant,
Nereus Adriacis regna tenebat aquis.
Qua placido portus nunc accipit aequore nautas,
30Huc non auditas expulit unda rates.
Quum prima exactus ductor Troianus, et urbe,
Per uarios casus uenit ad Euganeos.
Nunc si quis uideat, certe non cogitet unquam
Olim quae Venetae stagna paludis erant.
35Quin rerum dominam spaciatus forte per urbem
Si legat attentis omnia uisa oculis;
Esse hic stelligeri ueneranda palatia olympi
Credat, et innumeros hic habitura deos.
Sic rerum series, sic magnus uertitur ordo
40Ac in se fati sic redeuntis opus.
Omnia mutantur, nihil est sub sidera, quod non
Cogatur uarias ire, redire uias.
Et nunc patroae uix extant Palladis arces,
Horrida sylva tenet nunc, ubi Troia fuit.
45Concidit et Babylon nostris ditata trophaeis,
Concidit et Carris nobilis urna senis.
Quae nunc est Venetis urbs imperiosa per aequor,
Haec eadem Carnis tunc Aquileia fuit.
Castella in tumulis etiam quamplurima cernis,
50Tot Romanorum regna fuere ducum.
Haec olim, Antistes, maiori carmine dicam,
Ac titulis addam nobile stemma tuis.
Ni me Castaliis cogat decedere lucis
Horridulae morti proxima pauperies,
55Qua premor: ut Venetus non iam magis urgeat hostem,
Verum suppetias tu mihi ferre potes.
Sunt tibi diuitiae, quibus e uirtute fruaris,
Est clarum prisca nobilitate genus.
Sunt mores, fidibus si committantur amoenis,
60A sera digni posteritate legi.
Vastator Lybies urnas concessit auorum
Largitus uati, seque suamque domum.
Sustinuit tenuem uictor Messalla Tibullum,
Posset ut orphaea notior esse lyra.
65Auxit Vergilium ueneratus Caesar, ut olim
Inferret Latio per freta tanta deos.
Flaccum Moecenas Albanis iussit in agris
Pectine Lesboeam sollicitare fidem.
Tu quoque si nostris, Praesul, datis ocia plectris
70Laudibus extollam teque, tuumque genus.
Nunc satis; antiquam paucis laudasse Cathedram,
Dum tenui moueo fila canora manu.
In qua sic sedeas imitatus facta priorum,
Qui coeli nitidos hinc subiere globos.
75Vt cum fatales Lachesis tibi noeuerit annos,
Factus caelorum Spiritus astra petas.
Teque colant gentes: cineresque et ossa recondent.
Vnde sibi quaerat credulus eger opem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: