Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Venturi praeclara boni mens spe relevatur;
Fiscalis ob socium sic quoque maestus agit.


1 O Sors infelix quae versas singula nutu,
Sicine pastores gaudes vexare dolore,
Ut socium cogas nostra discedere terra?
Heu quis solamen tribuet, quis tristia dictis
5Fata suis mulcens depellet corde dolorem?
Heu crucior, vexor, laedor, sternorque, coquorque.
2 Fiscalis heu noster, quid sollicitaris amare,
Quidve gemis? nec non quaenam suspiria profers?
3 Impia ne rerum quae sit fortuna requiras,
10France, velim, nam nostrorum meminisse malorum
Maerorem dudum conceptum fortius auget.
4 Anne piget viridi nunc primum degere rure?
Nonne vides Latios agris vixisse decenter?
Emunctae naris tradunt monumenta virorum
15Dulcius esse nihil viridi quam vivere campo.
Cur igitur largo tingis tua lumina fletu?
5 Heu non quae credis gemebunda mente revolvo,
Verum discrucior gravioris pondere molis.
6 Eia age, suspirans maestos depelle dolores.
20Tam magnus nuper torquebat pectora maeror,
Sed laeto nostros solamur carmine casus.
Quare, age, festina tristes deponere luctus.
7 Est mihi complendus variis singultibus aer,
Est imitanda meo tristis Philomena dolore;
25Tum viduae maerens comitabor turturis ora,
Insequar horrisono Phoebeas ore sorores.
8 Pectora quid prodest saevo consumere luctu,
Quidve iuvat maesto planctu corrumpere vitam?
Qui sapit adversos trudit molimine casus.
30Pone tuos igitur, pastor moderate, dolores.
9 Tantae maestitiae questus quis pellere possit?
Ah fera languescens penetrarunt vulnera corpus
Quae nec titillans celeres delphinas Arion
Delphica nec resono sanarent organa cantu.
35Non igitur mirum, si tot suspiria fundam.
10 Visne cadant parvi surgentia nomina vatis?
Ecce Thalia pios olim cantabat honores,
Ast ea languenti late silet acta dolore.
Quare, age, festina luctus depromere causas.
11 40Cum vacet et cupias nostros audire dolores,
Infandi causas crudeles accipe luctus.
Venerat in sedes has pastor ab orbe Niverno,
Nuper amicitia mihi qui nexatus abivit;
Internis animis sane nos ipse colebat.
45Quas ob res, hunc ut comitem convisere possim,
Qua vergit Niveris statui convertere gressus.
Me dominus deus aspiciet maestumque levabit.

1 Fiscalis

2 Francus

3 Fiscalis

4 Francus

5 Fiscalis

6 Francus

7 Fiscalis

8 Francus

9 Fiscalis

10 Francus

11 Fiscalis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: