Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nondum nigrantes caelo Titonia coniux
Nuncia Phoebaeae lucis rarefecerat umbras;
Nec dum sidereos statione novissimus ignes
Lucifer occidui stimularat ad atria caeli:
5Cum statione sua ter denis navibus amplum
Praedari stagnum properat, totidemque liburnis
Lunatis clamosa parat Tyrrhenia proles.
Vox fera, trux vultus, coma non, nec barba resecta
Ferro umquam; sunt ora comis horrentia longis:
10Semisepulta virum certissima mortis imago
Est monstris; oculos borea lippire videres:
Naribus et barbae rivos resonare gelatos,
Et faciem putri squallentem crescere caeno.
Non toga tunc illis, praetextaque tusca paratur;
15Non undata tegit vestis, nec regia picta.
Vosque sagum atque chlamys, latique decentia clavi,
Este procul, proli nunc interdicta lutosae.
Deterior lino densetur stupea vestis
Quae tegat impurum te, perscrutator aquarum.
20Vos quoque tunc caesi direpto tergore vallant
Aequorei tauri, ac tutos a frigore reddunt,
Tegmina queis capitum porrecto vellere codon.
Tum latis suras tectus gravibusque cothurnis,
Non murmur caeli, nec fulmina saeva tonantis
25Ventorumque timet rabiem: domat aequoris aestus
Contemnitque fera stipatos grandine nimbos;
Martia nam duro iam spernit pectore bella.
Ast ubi taurino sepserunt corpora tergo,
Strophia nunc scalmosque parant, quos inserit ille
30Hinc navis spondae, incertos tum verbere saxi
Tertius inculcat. Longas pars ducere tonsas
Contendunt: aliis sublimibus alta leguntur
Retia stipitibus, cymbaque locantur adunca.
Ter denis summum pedibus porrecta triremis;
35Inter utrumque latus cubitos sciet esse bis ille
Quatuor, in tentum qui surgere viderit arcum
Anteriora ratis. Puppis depressa iacebit
Ascensu facilis, planus premit aequora fundus.
Nascuntur binae geminis e partibus aures:
40Pars prior angusta ac rostro munitur acuto,
Posterior perhibet planum gratumque sedile
Virginibus. Binis pedibus non altior ulla
Sponda ratis: gomphis caudex committitur omnis.
Hic oras solvit: pars scalmis iungere tonsas
45Accelerat, mediasque rotundis fraenat habenis.
Confestim vitreo iactantes gurgite remos
Festinant validis naves paribusque lacertis
Tollere littoribus foedissima corpora nautae.
Impulsae rudibus palmis gemuere carinae
50Ac tremuere simul: sic aequora caerula verrunt
In spondasque ferunt se se, dum pectora remis
Percutiunt nautae, certant et praepete cursu
Victorem, vento similes, superare priorem:
Sie alius socium certat praevertere cursu.
55Ut medium tetigere rates, divellitur omnis
Hinc classis diversa petens: nam torquet ad imos
Quisque suos navem, quaeritque per aequora toros.
Sistitur hinc omnis, patuere ubi signa latentum
Undicolum, classis: celeres tunc ordine certo
60Emittit lembos, qui quaerant oppida passim
Aequoreae gentis sibi restaurata quotannis.
Credere quis posset, villas in gurgitis imo
Oppida cum populis, propriis cum civibus urbes?
Oppida sunt moles compactae gurgitis imo
65Viribus humanis cerro seu robore duro.
Sunt procul hinc fagus suberque: at non tibi, quercus,
Quamvis sacra Iovi nunc parcitur. Omnia passim
Truncantur nemora, et tales portantur in usus.
Huc migrat omne nemus tandem stabula alta ferarum
70Et spoliata suis decrescunt robora ramis.
Tunc Driades tonsae crines (miserabile dictu)
Stridentes querulum non cessant fundere carmen.
Has igitur metas ramorum strage coactas
Indigenae dixere toros. Quos agmine magno
75Pallentes habitant tincae, luciique vagantes.
Has quaque serpentes sinuoso corpore metas
Anguillae celebrant; quarum strigmenta subacto
Attritoque simul scopulis frangentibus undas
Corpore vivescunt vitamque sub aequore sumunt.
80Horrifero senis spirante aquilone diebus
Exclusae servantur aquis: frigidissima certe
Tempora non patitur fluctu breviore reposta.
Tunc illis primum tendat scrutator aquarum
Incurvos hamos, patriis cum pleiades armis
85Succedunt patremque levant cum pondere caeli:
Ieiunas tenebrae sub pascua dulcia pellunt:
Bis quatuor tantum brumis has vivere credunt;
Exanimis summo non fluctuat aequore sola.
Maena brevis variis mutatur mensibus anni:
90Candida nunc hyeme est, aestivo tempore nigra.
Exercent praedas pungenti dente rapaces
Immanesque lupi queis aspera bella geruntur
Mugile cum saevo. Prolem bis corpore mira
Hi brevitate edunt duodenis mensibus anni.
95Cederet hic illi tyberino in gurgite nanti?
Hi cauda sapiunt, laudantur pectore maenae
Ac cervice simul. Cibus est anguilla locandus
Magnorum mensis hiberna luce virorum.
Frons tua bina dabit...
Sic vulgus varium, proprii nec nominis expers,
120Frigoris algores pellit dum tecta frequentat.
Has igitur moles sylvarum caede coactas
Explorat contis studiosus navita fundo;
Quas etiam geminis signat concursibus absens
Signorum coitus duplici regione notatus.
125Quas simul ac tenuere domos laeti aequoris imo,
Protinus: Huc properate, viri, stabilesque movete:
(Stabant namque viri; peragebant ocia naves)
Ocyus, ignavi, nobis appellite naves:
Navarchi clamant qui dudum navibus ipsis
130Scitatum missi fuerant, ubi signa latentem
Monstrarent collisa torum. Illo tendere certant
In primis naves; gemino hinc circumdare vallo
Accingunt Metas Neptuni gente refertas.
Dicere nunc quaenam fuerint piscantibus arma,
135Postulat ecce locus: sine queis non ducere vitam,
Nec dulces natos poterunt nec coniugis annos,
Longius in vita tutos servare parentes.
Sunt ames vallique graves, gravioraque longe
Robora rastrorum ferri munimine adunci.
140Adde sudes longas: puros quoque ponite contos.
Retia sic scalmos, remos, furcas quoque et omnes
Quid funes spirasque feram, tot vincula navis
Tutamenque viris saeva in certamina fratrum?
Pars alnos sistit, pars linea vincula tendit
145Et stabiles reddit proras fraenatque tenaci
Hinc vano, summo ne fluctuet aequore navis:
Horrifero borea vertuntur rostra carinae,
Nonnullis zephiro. Sic, dira pecunia, vitam
Sollicitas hominum. Tu mille pericula mortis
150Excogitas metuenda viris. Oh! iura Lycurgi,
Qui Lacedemoniis te, perfida, sustulit agris.
Tu genus humanum ventis sua lintea tendens
Obruis insano, sparsa super equora merce,
Terque quaterque mari. Vitam committere, nauta,
155I nunc infelix ventis et credere, quando
Ventorum est quodcumque paras. Quo tempore cernes
In senium labi veteremque evadere pinum?
Nonnumquam ipse fidem portus quoque fallere tentat:
Navita, crede mihi tu piscibus esca natabis.
160Vix habet unda Deum qui mersos servet ab ipsa.
Iam valeant puppes, valeant et carbasa curva:
Di maris, este procul quos sunt penes aequora, fontes,
Stagna, lacus, venti, tum flumina cuncta, paludes.
Anchora te teneat, placeant tibi vela, rudentes:
165Sit mihi terra satis modica securior unda.
Attamen hoc pacto poteris deludere vires
Ventorum insanasque undas, Iunonis iniquae
Ingentes iras, coeli si sidera noris.
Octipedis signo geminum meat ordine sidus:
170Quod si inter nubes clari praesepia aselli
Desierint cerni coelo manifesta sereno,
Acris hyems saevit ventis metuenda duobus.
Est tibi praeterea caelo servandus Orion;
Signum ingens, magni ac tandem pars maxima coeli.
175Hoc glacialis hyems moriente exordia sumit;
Hic coelum fulgens ventis aperire serenis
Dicitur, ast illud picea caligine tectus
Tempestate quatit, sylvasque volumine torquet,
Aequoraque, ut sacro cecinerunt carmine vates.
180Septimus a Marte est septem de nomine mensis:
Idibus ille dies huius qui praevius ibit
Imbriferum terris arcturum sidere monstrat,
Ni fuerint imbres; quales cum fertur in undas
Occiduas, fudit praeceps super omnia delphin.
185Signa orientis erunt si tunc vaga cedat hirundo,
Quae deprehensa fuit violenta morte peribit.
Tertius octobris qui viderit ille kalendas,
Haedorum ille dies fuerit; qui sidere turbat
Aequora, tellurem verrit caelumque profundum.
190Sic hyadas serva ac sidus pluviale capellae,
Ac iuvenem curva fundentem flumina dextra:
Saturnique ignes simul et cyllenia signa;
Pleias cumque cadit, tempestat mense novembris.
Haec tu missa face: et quae sunt mage lucida serva
195Signa tibi; toto ne quaeres sidera coelo.
Haec tibi vera dabit Phoebo cum fratre Diana.
Si nubes rubicunda tuum praecesserit ortum,
Cumque cadis pluerit, ventorum praelia vidi.
Concavus exoriens pluvias, tum pallidus undas
200In glaciem versas fundit super omnia Phoebus.
Si tibi surgenti nubes glomerentur in unum
Aspera saevit hyems, quae pulsae ad Tethyos undas
Hesperias, purum reddent sine flamine caelum.
Ast ubi phoebaeos circumclusere meatus,
205Ac caelum nigra densarunt nube vapores,
Turbida tempestas sequitur. Si fulgura in orbem
Ante ortum iaculatus erit, portendere magnam
Nimbosamque hyemem dicunt; ne crede procellis
Navita, qui ducis postrema per omnia vitam.
210Proxima sunt lunae fratri praesagia phoebo:
Haec ventos rubicunda dabit: sed nigra madentem
Iam fore tellurem. Quinta si cornua luce
Videris obtusa, hos vita parietibus imbres.
Haec animas erecta tibi praedicere signat:
215Quarta tamen cornu si Cynthia fulget acuto
Arcturum versus, boreas tunc proteret arva.
Ac tandem pleno rutilat cum Cynthia gyro,
Heu male committis tu navita flatibus alnum
Saepe etiam stellas toto discurrere caelo
220Vidimus, hinc ventos quos hae iaculantur habemus.
Saepe etiam caelo cum fulserit ecce sereno,
Te pluviae ac venti, te saeva tonitrua longe
Intellecta tuis pellent succedere tectis.
Cumque domus fulget septem subiecta trionis,
225Ventus erit, summo fuerintque tonitrua mane.
Si scandant colles summoque cacumine montis
Considant nubes, ventum; si summa relinquant
Ac magis ima petant nebulae, foveantque profundas
Valles, stelliferum spondent tibi, navita, coelum.
230Adde quod hinc ignis terrenus nunciat iras
Iunonis saevae: pallet si murmure rauco,
Nuncius acris erit venti. Si testa rubentes
Parturiet fungos, tunc passim rura natabunt;
Faemineumque genus tollens ex ignibus ollas
235Praedixere hyemem, si torres adhaeserit ipsis.
Littora tranquillae Thetidis resonantia passim
Si fuerint, (manifesta dabit tibi nuncia pontus )
Murmurat aut longe in se aut cumque silentibus austris
Intumuit, ventos undosa per aequora signant.
240Adde quod et montis sonitus, nemorumque boatus
Ac murmur caeli, spargens quoque gurgitis undas
Delphinus, lentoque natans in marmore pluma,
Ac ranae infidum questae tibi, Iuppiter, hydrum,
Cum medioque vorax refugit de gurgite mergus;
245Atque aliae pelagi volucres quae plumea rostris
Corpora purgabunt, ventorum praelia monstrant.
Denique quicquid erit decima post luce novembris
Temporis, ad sextum venturi respice martis
Idus: tunc hyemem est tutum depellere tectis,
250Tunc mare claudit hyems, brevior lux, noxque profusa,
Involvitque diem caligine nimbus aquosa:
Aequora tunc venti vario certamine poscunt.
Vidimus in glaciem versos hoc sidere fluctus
Saepius et pedibus durum calcavimus aequor.
255Quodque magis mirum est, qua navim navita remis
Impulerat, manibus tunc durum traxit in aequor:
Haec sequitur celeres per lubrica marmora gressus.
Nec possunt se se pisces tunc tollere in auras,
Inclusique gelu stabunt, ut carcere mergi;
260Formosumque fuit volucres spectare ligatas
Tunc glacie: quamvis insanis insonet alis
Africus hic, nulli montes volvuntur aquarum:
Nix quoque proceros onerat tunc candida montes.
Pleiades incipient ostendere tempora nandi.
265Cum primum patrios relevarint mole labores,
Solvere littoribus naves; tunc vela procellis
Pandere tempus erit, varios tum quaerere pisces,
Ac merces vario committere navita ponto.
Non lacus hic tantis nec tot sub legibus ibit,
270Nec nostri gelidae metuunt mala frigora brumae.
Retia pars fundunt, pars longas figere sylvas
Nititur atque sudes bis centum nixibus urget,
Quae Corithi tractus nemoroso monte vehuntur:
Obstruit et gemino sic vallo navita quisquis
275Aesculeas moles, fundens per inane canoras
Hinc voces, durum solatur turba laborem.
Non secus indomitus fortisque et in omnia praeceps
Cornigeram cervi Caesar circumdare frontem
Tentavit, durosque involvens fluctibus acer
280Tunc scopulos altasque trabes, nemorumque ruinam
Deturbans undis, Curetum moenia cinxit.
Sed non ante datur nautis demittere retis
Circumfusa toris, quam quis purgaverit ima
Marginis atque oras conto mundarit adunco.
285Nam spatia ab ramis obducta et noxia ligna
Scabraque succollent, suspensaque retia tollent,
Ne facilis detur clauso generi exitus illac,
Pervius atque locus: vada sint quoque pervia passim
Atque fugae fiat genti nova copia mersae.
290Vallorum hinc orbem nodosis cassibus ambit
Extremum Tyrrhena cohors, quorum altera coelum
Pars spectat varium, pars altera conditur imis
Fluctibus ac limo, fuerint ubi septa secundi
Marginis, hac miseri vallentur ut undique pisces.
295Sic pecudes claudit nocturno tempore pastor
Laetus quadrato tantum sed simplice vallo.
Mox nautae caesis cataphracti membra iuvencis
Clauduntur gyro ac quernas decerpere moles
Turmatim certant: nutantes mergere turba
300Uncos illa parat; penetrant in viscera molis
Hastarum sudiumque seges; et culmina metae
Excitat ad navim, validis subducta lacertis.
Turba opus hoc rursusque petit; ter quinque retractat
Ac minuit molem. Labor est educere pressam
305Hanc saltu caeso: cessat non improba turma
Hoc iterare malum, donec deterserit imum
Ac sedem molis: valido tunc pondere navis
Pressa gemit terrisque ostendit in aequore montem.
Bis ramis onerat naves, bis reddit inanes
310Pondere turba die, milesque miserrimus alto.
Demittit fasces alius, stabula alta ferarum
Aequorei stagni: tereti pars retia conto
Inferna explorans, obducit sedula limo.
Sentina metam ingentem struit ille vorator
315Panphagus; ast Orcus lymphatus pectora ducit
Anguillam, ingentesque lupos Harpya rapaci
Ungue trahit, tincas tereti nunc Nophoa vallo
Solvit. Sed Canaches patulo nunc perstrepit ore
Atque manu plaudens infringit fluctibus uncum.
320Acharis ingratus, niger Asbolus, Harpalos usque
Raptor, et est alius circumdatus undique limo.
Busa cahos quoque, tumque Sapan scitator aquarum.
Est Melaneus hirtus diuturno tempore lippus,
Est Giza horrendus: si cornua fronte sederent,
325Hunc barathri regem nullo discrimine dicas.
Hylaeus pariter montanis moribus altus
Additur. Hi cuncti, sic caetera turba per undas
Invadunt miseras crudeli pectore gentes.
Enterat ista cohors, pergitque abducere mutas
330Relliquias pelagi. Tum diripit omnia Sathan
Piscibus iratus: tum Pergen, Pompilus, Accho,
Ac Bellona loquax, fallax quoque gutture pleno
Usque tonans. Rathamon sonitu perterret olympum.
Hi cuncti pariter Neptuni viscera nudant
335Immensisque boant hinc faucibus: aethera nutant
Verbere supremi sonitus, caelumque remugit.
Sic celeri insanos mutatum Acteona cornu
Invasisse ferunt serrato dente molossos;
Sicque nurus Ciconum lacerarunt Orphea telis;
340Penthea sic miserum cruciarunt Maenades hastis;
Moenia sic tandem trepidantis concutit urbis
Hostilis virtus clangunt cum cornua cantu.
Hi iaculis certant nudare cacumina muri,
Moenia pars scindunt, pars stantes scandere muros
345Nititur, at pilas alii ad pinnacula torquent.
Si iam succumbat vulgus, tunc viribus impar
Per vicos trepidans ut victima, caeditur urbis,
Vel victum magno servatur praeda triumpho.
Hinc lutram felemque vocant, si praeda supersit
350Ac torquent laeti vocem per inania ovantem.
Hoc signis doctus poterit reperire repertis
Piscator, si squama toris consedit in imis
Tincarumque cutis, mollis quoque pellis adhaesit
Squamosae gentis; scabit haec sua corpora ramis:
355Signa manent, multis tunc oppida plena colonis.
At si avidis captiva cohors vix sufficit unquam
Nautarum votis, et spes quoque fallit inanes
Praeda brevis; tunc magnum turba Tonantem
Devovet infandis verbis, superosque timendos
360Insequitur probris, medios attollit et ungues.
Ast ubi mundarunt rastrorum dente tenaci
Fundamenta tori, pulsantes aequora summa
Rastris, compellunt squamosam ad retia gentem
Piscantes laeti: resonat tunc vocibus aer.
365At pisces sonitu pavidi subitoque tumultu
Perculsi, celeres ad pendula retia tendunt,
In fascesque ruunt veluti sub tuta recepti:
Dum fugiunt strepitus, parca rapiuntur avara.
Nec modus aut uncos torquere, aut fundere rastros
370Aut firmare sudes, metasque attollere ramis.
Mille greges illic magnae iactura paludis
Attoniti stupuere simul, magnoque timore
Mansuescunt: anguilla teres iam, maena lupusque
Clauditur, armigeri temnitque edentulus ora
375Saeve lupi: magna premitur formidine parvus
Usque timor. Paribus mox sedula turba virorum,
Fusa inter palos interni marginis orbis,
Nixibus educunt limosum ex aequore rete.
Extrahit amphractum, geminasque hinc colligit oras;
380Ac madidum retis corpus per plana carinae
Subtollunt in sana cohors semperque modeste.
Tunc genus aequoreum stringendo clauditur illo
Retis ubi primum caput est; transcribitur inde
Nodosis amplisque locis, quos more crumenae
385Nunc pandunt clauduntque viri; sic postulat usus.
Quin alius duplex vallum recto ordine figit
Ad normamque locat, vestit quoque retibus amplis.
Retia densa tamen; partim demissa sub undas
Usque pedes valli, septi quoque ad ima secundi.
390Immineat primum pars altera fluctibus orae
Suspensa ad vallum: sociis, huc pellite, mandat,
Agmina post gentis regno subiecta secundo.
Immo alius tremula venatur arundine pisces:
Hic calamis longis setas coniungit et hamos;
395Ora dabunt pisces decepti cuspide curva;
Ad medium lini connectitur arida iunci
Unius ferula; haec index et signa sub undis
Perque alios imo fatalia lina profundo.
Fundarum hic orbes torquet et verberat undas
400Insanus iacio: sicco stant subere tenta.
Verriculumque trahunt alii, ducuntur et hami,
Retia rara plagae claudunt ad littora maenas:
Hic piscator agit telis ad retia pisces;
Hic pedibus manibusque petit, tum verberat aequor:
405Hic quoque saxa pluunt in morem grandinis acta:
(Quid moror infelix?) caeduntur retibus omnes.
Porrigit hic miseris damnosas piscibus escas,
Et fiunt parvi magnis nunc piscibus esca.
Decipit anguillas contexta hic arundine leves;
410Hic pelagi volucres contendit fallere visco.
Innumeris stagni turmis pars expedit hamos,
Expedit et longas setas: his subera nectunt,
Pendeat ut lente ad fundum lacus aeris adunci
Filum, quod vivo piscator pisce replevit:
415Anguillasque capit; nec tincis temperat hamus
Nec luciis: omnes fato rapiuntur ab uno.
Saepe lupus flexo pendens confossus ab aere
Linea fila fugit, filis a dente recisis.
Linea ne cedat, ne denti pervia fiat,
420Captivumque pecus medio sub gurgite reddat
Ingenuum, ac pariat praedoni lapsus ab hamis
Astutus piscis grandem linquatque dolorem;
Aera recurva fidis nectit septemplice filo
Callidior piscans: victoria quaeritur astu.
425Sic alios ferrum plures bis terque reflexum
Arripit ad saevum, nec cuiquam parcit. Ad orcum
Pontificis iussu paenas expendet amaras
Piscator, tantam qui caedem piscibus infert,
Quique lacus parat exitium, cassumque relinquit.
430Nec cessat populus ferro munitus acuto
Tollere caede lupos rigida. Non verbera fundae
Nec crebros tendunt arcus. Mars litore caedes
Infert, et trifidis geritur res cominus armis,
Hanc ille in primis cladem patrare peritus.
435Ast alii plenis detrudunt carcere nassis
Omnigenum portenta lacus. Pars scinditur ense
Squamosi pecoris: fumo sic aura nigrescit,
Redditur et caesis admoto sanguine maenis
Sanguinolenta diu Trasimeni litoris unda.
440Iam cruor est ubi limpha fuit. Nat sanguine summo
Obruta carceribus. Vivens vel praeda paratur
Gentibus externis. Trepidantia frustula dantur
Flammis: pars vero ferventibus uritur undis,
Figitur aut verubus duris. Sors undique vexat
445Hoc pecus, et caedi vix parcit saeva tenebris.
Nec finis datur ulla neci: sed sanguinis ardor
Gliscit, et urgentur reliqui iam caede priorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: