Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ut primas cecidisse acies regemque peremptum
Hispanum et Lygures vidit dare terga paventes,
Sydonio occurrit fulgens Desiderius ostro.
"Quo fugitis, miseri?" furiali pertonat ore,
5"O socii, sic vos, sic me nunc proditis hosti?
Quae patriae caritas, quae vobis cura parentum est?
Obiicitis vestras flammis hostilibus urbes!
Quae spes est reliqua? An Papiensia moenia clausos
Defendent, quos non defendit belliger ensis?"
10Nec plura, Alnulfum contorta traicit hasta,
Qui Carli patruelis erat, quem pulchra Silenis
Martello peperit furtim. Sic stirpe paterna
Nobilis et factis non degenerare priorum
Annixus multos Lygures demiserat Orco.
15Hoc caeso invadit frendens mucrone Galandum,
Hoc quoque sublato Alpheum transverberat Agnum
Nestoreosque omnes, Pisanae stirpis alumnos,
Qui primis caesis binas misere cohortes
Subsidium Gallis, contra quos barbarus hostis
20Saevius exarsit, quod primi in littore Carlum
Accepere suo. Flagrantibus incitus iris
Perfurit: ut rapidus prerupto a vertice torrens
Saxa trahit vulsasque trabes valloque repulso
Annua per campos populatur vota coloni,
25Sic ruit in fortes alacer Lombardus Etruscos.
Ubertique femur gladio transfixit acuto,
A quo ter fuerat telis hastaque petitus
In dextraque levi destrictus vulnere coxa.
Concessit paulum retro Syllana iuventus.
30At non prestantis Glacetus originis auctor
Territus instantem invadit mucrone tyrannum
Armigerosque duos regis traiecit et Albim,
Scandaviis nuper Latium qui venit ab undis,
Stravit humi. Pariter Saxettus fulminat ense
35Sanguineo densosque alacer defertur in hostes.
Iam iam Romuleas pepulit Desiderius alas
Orsinoque caput letali discutit ictu,
Ut truncum longe secta a cervice ruentis
Asportaret equus dominique cruore maniplum
40Spargeret Aeneadum. Fesulanae Mallius alae
Occubuit ductor, cum qua Federigus et Hector
Corithiaeque alii proceres cecidere catervae.
Iam ferus alterno turbarat funere Mavors
Tempestasque acies eadem percusserat ambas,
45Cum Syllana cohors Romani Martis alumna
In medios fert arma globos reprimitque feroces
Lombardos mortemque cupit pro laude pacisci.
Fulminat ante Medix telumque immane coruscans
Obvia cuncta neci dat corpora. Persecat agmen
50Horrendus densasque aperit mucrone catervas.
Danorum rector turmas ut vidit hiantes
Perrumpique acies Tuscumque instare leonem,
In Medicem validis iaculatur viribus hastam.
Sed Deus et proli parcens Fortuna futurae
55Depulit, et comitis Lamberti in pectore fixa est.
Sternitur et moriens caros, sua pignora, natos
Commendat Medici, ne se efferat hostis inultus.
Ingemuit Syllanus eques, morientis amici
Ut vidit casum. Fodiens calcaribus armos
60Alipedis gladio fugientem inquirit Heroldum
Hermogenemque equitum regis metit ense magistrum
Quadorumque ducis rigido praecordia ferro
Fodit et heretica maculatum labe Placillum
Stravit humi retroque hostes dare terga coegit.
65Lotarius contra Medicem notissimus hospes,
Cum regeret Tuscas princeps Desiderius urbes,
Hunc norat telumque premens, "Sic arma rebellis
In dominum stringis? Nostras experte catenas
Nunc minime effugies!" dixit, "Moriere! Nec ultra
70Detrectare iugum poteris nec foedera rumpes!"
Haec dicens stricto Tuscum mucrone petivit;
Non tamen aeratum cuspis thoraca resolvit.
Tunc vero ignescunt irae: patriaeque tyrannum
Ut vidit coram, ceu prehensum seva leena
75Raptorem lacerat catulosque cruenta reposcit,
Sic furit immani Syllanus percitus ira
Laetiferumque ensem scisso in pulmone recondit.
At Guiscardus eques, generis clarissimus auctor,
Quem nuper mater quartum Florentia misit
80Rectorem Gallis, longe penetrarat in hostem.
Ingenioque acer, procero corpore et armis
Horrendis insignis erat, nam vertice Gorgon
Cassidis et temo latrabat Cerberus ore.
In clypeo fuerat Briareus pictique Gigantes,
85Qui fera cum superis miscebant proelia divis.
Horrisono stabat Pallas metuenda flagello
Saxificaque acrem terrebat pelle Typhoeum,
Tendebatque arcum contra crinitus Apollo,
Euhyus et torvi se vertit in ora leonis
90Titanasque feros rabido discerpit hiatu,
Alcides clava, Mars ense superbus et hasta,
Sidereoque trono maiestas regia torva
Fronte superciliisque nigris oculisque tremendis
Consedit Iovis et rapidas coit aethere nubes
95Centimanumque Gigem prosternit sulphure sacro,
Immensum Enceladum fumanti conterit Aethna.
Hoc Etruscus eques Vulcani munere tectus
Securus telorum ibat Lyguresque petebat
Intrepidus. Dant terga fugae, quocunque furentem
100Impellebat equum. Nec segnis Dardana pubes
Consulis exemplo sevos decurrit in Hunnos.
Baccaramque ducem Saxettus perculit hasta,
Haspungum pilo, transverberat ense Trevellum,
Bulgareae qui ductor erat princepsque catervae.
105Hector ubi aspexit Venetos formidine turpi
Precipites iam terga dare instantemque procellam
Syllanae turmae, galeam clypeumque vomentem
Flammarum radios vidit rectoris Etrusci,
"Quo fugitis, miseri?" furioso pertonat ore,
110"Sistite! Victores patrias remeemus ad undas,
Aut hodie mecum, sed non moriemur inulti!"
Haec ait et nudum vagina deripit ensem !
Et Gerium obtruncat Spinum, qui signa ferebat.
Mox in Guiscardum coniecta cuspide fertur,
115Sed frustra: ignivomo procul est umbone recussa.
Quem contra infesto Syllanus perfurit ense
Et clypeo effosso solvit mucrone trilicem
Loricam et calido rupit precordia ferro.
Frassinea ante alios volat igneus Adimar hasta
120Sauromatasque truces et fortes sternit Hiberos
Usdrialoque femur sparro terebravit acuto
Sevus et Alpicolas, Lamium Climamque, peremit.
Cursor et in medios Donatus pervolat hostes
Melgidioque Gotho sectum caput abstulit ense
125Impiaque immanis disrupit tempora Pyrrhi.
Corruit Isatius traiectus pectora ferro,
Qui Latias quondam exarchus spoliaverat urbes.
Impiger arrepto mucrone Foresius alas
Exturbabat agens trepidas - ceu vis elephantis,
130Quem pavor aut docilis saevum rapit ira magistri.
Cum quo Troctus erat, materno sanguine Tuscus,
Bebriaco infensus regi patriaque relicta
Pontificis partes Francorumque arma secutus.
Terribilem edebat Lombarda per agmina caedem
135Magni animi iuvenis, solus qui saepe volanti
Vectus equo est ausus lustrare hostilia castra.
Bisdominusque ferox longoque Tolosa veruto,
Ceu rapidae tygres per Caspia rura iuvencas
Attonitas urgent, sic ambo in bella feruntur.
140At Bondelmontes, preclarae stirpis origo,
Hostibus in mediis caesorum sanguine rorans
Perfurit et gladio metit insatiabilis alas.
Germanusque simul Scolarius, altera proles,
- A quo magnanimus, decus immortale, Philippus,
145Turcorum clades, ortus -, non viribus impar
Fraternis sevos currit violentus in Hunnos.
Daphonem interimit, qui regia signa ferebat.
Dardanus Hispani pectus confodit Hilerdae.
Ah, quanto satius patrias inglorius urbes
150Incoleret! Sed fata vetant et Lydius ensis.
Huius et infesta cecidit Pellarius hasta
Impius, aeterno qui Christum patre minorem
Dixerat et falsum sumpsisse ex aere corpus
Ac vanos simulasse sonos tormentaque ficta,
155Clavigeris vanum manibus fluxisse cruorem.
Dum Syllanus eques turbaret Marte secundo
Lombardam infestus pubem, prevenit Alachis
Mille equites ducens. Nigra ceu turbo procella
Prosternit segetes campis, sic agmen equestre
160Rupit Etruscorum magno terrore cohortem.
Herculis huic robur, bellique erat ipse magister,
Quae raro sunt iuncta simul. Disrumpitur ala
Lydorum, secat ense globos Lombardus et urget.
Bustico iacta pectus transverberat orno,
165Bracchia detruncat Firidolfo, corruit ipse,
Apprehensis frenis in mortua leva pependit.
Tu quoque traiectus cecidisti, Dardane, pinu.
Corruit insignis Dinus pietate Iohannes.
Multaque preterea Syllanae corpora pubis.
170Laetifero mactat sparro curruque volanti
In Lydos fertur victricemque impiger alam
Obruit et late insultans discurrit Alachis.
Irrumpuntque equites galearum horrore tremendi
Hirsutique Hunni variarum pelle ferarum
175Agmina Francorum magnis clamoribus urgent.
Nec minus infensas Augusta ex urbe catervas
Ducebat Ferrus iuratas tollere Christi
Nomen et extincto in patriam discedere Carlo.
Coniunctis igitur legionibus ambo feroces
180Invadunt Gallos et mutua funera reddunt.
Impellunt Italos retro dare terga maniplos.
Saucius interea Carlo Sirochius affert
Hostes caede nova et pugna fervere secunda.
Succurrat fessis roburque refringat Alachis
185Bellacesque manus reprimat ductoris Hiberi;
Ausonios spectare fugam et iam terga dedisse.
Nec mora, selecto volat huc cum milite magnus
Celticus et Lotharim, Balthorum ex stirpe tumentem,
Traiecit. Crepuit thorax, pectusque sub imum
190Consedit cuspis, cecidit moribundus harenae.
Bebriaci gener hic regis soceroque recepit,
CarIe, caput dextramque tuam pro munere magno;
Nunc iacet ignotus rapidorum preda luporum.
Leucterioque femur gladio transfixit acuto:
195Hic omnis belli solers cognoverat artes,
Nec cuiquam fuerat dicendi copia maior,
Scandavio Ausonios regi qui saepe rebelles
Eloquio iunxit sevisque cohercuit armis:
Laetifero occubuit traiectus fulmine Magni.
200Inde Cremonensi caput a cervice Molorco
Deripuit collumque etiam precidit haneli
Cornipedis. Nec te lorica, Adoalde, nec umbo
Nec calibum tegmen Carli defendit ab ense.
Mille die hac victor proceres Pipinius heros
205Stravit humi caesos. Totidem cecidere, quot ictus.
Qualis apud Granium Persarum caede cruentus
Eoas acies rumpebat Marte secundo
Hamonis de stirpe satus, sic Celticus Hector
Lombardas populatur opes. Vilemque perosus
210Sevire in plebem cupiebat stringere solum
In reges gladium, magni velut ira leonis
Imbelles contemnit oves tauroque superbo
Gaudet hians, contra cum vidit stare minantem.
Planitie in media tumulus paulo altior aequo
215Extabat, Carlus turmas unde arduus omnes
Despicit et, qua parte potentior urgeat hostis,
Quave imbelle latus possint penetrare cohortes.
Nec mora, de numero bis mille elegit equestri
Parrisios iuvenes, levum qui turbinis instar
220Prorupere latus, Venetis Dacisque fugatis
Ingentem stragem fecere. At Francus Achilles
Invadit medias acies, ubi maior Erynnis
Et belli rabies et moles aestuat omnis.
Adduntur comites Salomon, Amonius, Astur,
225Regis sacra phalanx, manus insuperabilis armis.
Ter mille insignes equites fregere Sicambros
Hispanasque alas. At non secessit Alachis:
Sanguineo rutilum galeae iubar ense Rinaldi
Decussit! Caelum ardentes petiere favillae.
230Inque comantis equi sudantia colla pependit,
Mox sella assurgens aeratisque orbibus altus
Ingenti saltu currum -mirabile visu!-
Desilit hostilem. Clypeo post terga remisso
Insurgens pedibus stridentem deiicit ensem!
235Qui caput et collum villosaque pectora rupit
Semiferi. Et sectum deiecit ab axe cadaver.
Post rapidos impellit equos curruque phalangas
Scandavias calcat victor, velut Hectore caeso
Dardanios circum muros volitabat Achilles.
240Ipse inter densas alacer Desiderius alas
Celtica turbabat laetalibus agmina telis
Unus et innumeri pugnabat militis instar.
Bardasenem ut vidit vertentem terga Sicambrum,
Extortis convertit equum fugientis habenis.
245"Nulla salus timidis est! Huc, huc itur in hostes!"
Clamabat, "Converte pedes et consere dextram!
Aut victor patrias mecum remeabis ad oras,
Vel moriere simul!" Dicens haec ore minaci
Alipedis longo concussit terga flagello,
250Torrenti similis fertur, quo raptat hanelum
Quadrupedem Stygiis virgo Cocithia telis.
Non, si Dircei nostro tonet ore furoris
Spiritus et Smyrnae mihi nunc sua carmina tradant,
Heroum valeam innumeras percurrere caedes,
255Alcei quot dextra viros, quot miserit Horco
Carlus; nam nullum torsit sine vulnere telum.
Nunc medias acies, volucri nunc cornua cursu
Perlustrat, partesque celer versatur in omnes.
Dextera nec segnis, quamvis sic ore tonaret:
260"Hunc, precor, extremum, socii, superate laborem,
Quorum iam domitus patuit virtutibus orbis!
Fortis in hanc pugnam veniet Milonius Hector!
En precursor adest, rapidis qui cursibus agmen
Francorum volitare affert caesumque Tibaldum.
265Millia bis centum cum rege Agolante perempta
Nuntiat Elvetius. Crudelem excindite gentem!
Fudimus infidos Lygures Maurosque bilingues
Quingentasque rates Tyrrhenis mersimus undis.
Haec trans Herculeos pandet victoria Gades
270Imperium vobis extremae ad littora Thiles!
Haec quoque pontifici reddet sua iura Quirino,
Et Latii amissos repetet sibi Caesar honores!"
Talibus armatas inter Mavortius alas
Hortatur ductor pugnans et singula lustrat.
275Merdassem Cosdramque, feros de patre Califfo
Progenitos, uno truncavit cominus ictu
Fixit et immitis Clotari precordia pilo
Istricolae, patris antiqui qui colla securi
Fregit, ut ante diem regnum sceleratus haberet
280Solus (In omne nefas, proh regni dira cupido,
Impellis mortale genus!). Commota iuventus
Principis exemplo ac vitae gens prodiga fertur,
Quo maiora fremunt dubii certamina Martis,
Obvia prosternunt et cuncta morantia frangunt.
285Urget precipites cari presentia regis.
Nec non insignis querna Desiderius hasta
Francorum ruit in turmas sacramque phalangem
Irrumpit soloque oculos in principe figit
Et Carli vestigat iter teloque parato
290Incautum taciturnus obit, si posset inermem
Opprimere insidiis. Nec aperto occurrere Marti
Audet et in solo decrevit rege morari.
Hunc ubi conspexit meditantem prelia Namus
Occulta et varios circum deflectere gyros,
295"Te petit ille! Cave!" exclamat, "Tibi, Carle, minatur
Exitium. Et, nisi fallor", ait, "Desiderius est rex!
Haec Namus. Subito arrepta volat obvius hasta
Celtarum rector, dictis simul increpat: "Adsum
Ille ego, quem toto nunc quaeris in agmine Carlum!
300Et simul ingentem murali turbine quercum
Torsit, quae rapuit christas conumque comantem
Pone duosque equites, Herulum Busarumque, peremit.
Scandavius contra destricto fulminat ense
Umbonemque ferit frustra; mucrone retuso
305Instar enim plumbi Vulcania futilis arma
Ut tetigit, contusa acies sine vulnere. Risit
Hectoreus princeps mixtaque exestuat ira.
Vagina eductum manibus connixus utrisque
Librat in aurata Lombardi casside ferrum.
310Sed clypeo obiecto galeam defendit ab ictu
Barbarus. At scuti crassissima tergora solvit
Aeraque laetalis gladius concussa momordit.
Attonitus cecidit. Quadorum vidit Atalfus
Ductor et occurrens parma protexit inermem.
315Ac medium sese opposuit Carloque minanti
Instat atrox. Vibratque ensem mortemque repellit
Lombardo stimulisque acres irritat ad iras
Francorum regem. Qui frendens ore superbo,
"Tu nunc ergo dabis penas!" telumque coruscans
320320 Transfodit clypeum et thoraca resolvit aenum.
Purpureus subito per mille foramina sanguis
Loricae emicuit. Trans renes Celtica cuspis
Tranavit; costeque omnes crepuere sub ictu.
Interea elapsus repetit Desiderius urbem
325Fessaque paulatim tutis agit agmina castris.
Pugnando e campis rector discedit Iberus.
Instabant alacres Galli ereptosque dolebant
Hostes dilabi. Et nigris nox humida bigis
Vecta soporiferis caelum iam pinxerat astris,
330Traxerunt tamen in multam certamina noctem
Francorum proceres. Sed longe Amonius Aiax
Prevectus vallo redeuntes excipit hostes
Castraque munitis prelustrans obsita fossis
Ardebat celso rescindere in aggere vallum.
335Provida magnanimi vetuit sapientia Carli
Accensas revocans lituis ad castra cohortes.
Ipse quoque invitum vix sedat voce Rinaldum:
"Comprime, macte animi, dextram gladiumque reconde.
Differ et in lucem, quos volvis mente, furores."
340Interea explorat dubias rex barbarus arces.
Semovet infidos vigiles et moenia lustrans
Gentili replet Papienses milite muros.
Expallet, nam signa videt manifesta ruinae;
Tot fera monstra deum terrent pugnaeque sinistrae
345Eventus tristes. Trepidasque pavore phalangas
Detrectare videt rursus concurrere Gallis.
His agitur preceps Furiis, nec pectore noctem
Accipit, aegroto similis, quem torrida lecto
Iactantem febris excruciat versatque gementem.
350Et iam luciferis pallebant sydera flammis,
Phoebeumque iubar gelidas dimoverat umbras,
Cum tuba terrificis clangoribus impulit auras.
Exiliunt Galli proceres, Amonius, Astur,
Uggerius Salomonque, duces, et Tusca iuventus,
355In primisque alacer sevis Guiscardus in armis
Picus et egregiae preclarus originis auctor.
Ter centumque ruunt equites sua signa secuti
Invaduntque hostes et castra inimica coronant.
Non tamen Hispano cessit fiducia Ferro.
360Attollit dictis animos et suscitat iram:
"Nulla salus victis, nullus patet exitus. Instat
Hostis atrox circum, et densis urgemur ab armis.
Nunc mecum ultrices armate in prelia dextras,
Arbiter ut nos hinc victores eximat ensis,
365Aut, si fata vetant, et nos damnavit Erynnis,
Ut pariter fuso victoria sanguine constet
Francorum regi. Videat sua funera Carlus!
Ipse aderit princeps instructo milite, qui nunc
Arma parat reficitque novas Desiderius alas."
370Nec mora, castrorum portis erumpit apertis
Ac desperato raptatur in arma furore.
Nodosamque ornum iaculatus cortice crudo
Tres equites Gallos et nullum fodit inermem.
Consequitur furiata cohors, velut eruta moles
375Ventorum rabie preceps it montibus altis.
Audaces neglecta salus et conscia virtus
Fecerat, ut moriens vitam quisque auferat hosti.
Interea portas reserat Desiderius urbis
Emittitque equitum turmas peditumque cohortes
380Iam raras nimiumque adverso Marte timentes.
Ipse inter primos montani vorticis instar
Aggreditur Tuscas acies. Certatur utrinque
Viribus atque odiis summis. Cupit ille rebelles
Ulcisci, hae sevum flagrant delere tyrannum.
385Francorum rector partito milite Magnus
Hos castra expugnare iubet Martisque cruenti
Tollere relliquias, hos contra moenia ducit.
Pugna duplex oritur. Campo concurrit aperto
Hinc Tyrrhena acies, hinc instat ductor Iberus.
390Hinc victor Carlus pugnat, Desiderius inde
Extremo preceps agit in discrimine vires.
Hi victos spernunt, illi successibus acres
Securique necis proiectant corpora telis.
Principioque atrox dubio certamine pugna,
395Exoritur, sed enim proceres Gallique tribuni
Ore tonant: "Hic est, socii, quem vicimus hostem!
Quem facit audacem mortis manifesta ruina!
Pro rabie, non spe pugnat deprehensus Iberus.
Vix decimus superat, decimum prosternite, ne quas
400Integra relliquias habeat victoria Magni!"
Ast Lygus in medias transvectus Spinula turmas
Invadit Celtas flagransque cupidine caedis,
Deleat ut ponti cladem terrestribus armis.
Lucensesque urget -ceu nymbis acta procella
405Prosternit segetes - et vertere terga coegit.
Intonat horrendo ductor Castruccius ore:
"Quid fugitis? Lygus est terra devictus et undis!
Huic nos cedemus, qui nullis cessimus armis?"
Nec plura, alipedem medios direxit in hostes,
410Dissipat ense globos Lygurum, prosternit Adornum
Signiferum et Fisci rupit precordia telo,
A quo Fiscorum descendit clara propago.
Interea circum Papiensia moenia reges
Concurrere simul magnisque furoribus enses
415Destringunt, pulsusque feris tonat ictibus aether.
Dumque bipartitis tractant duo proelia turmis
Hispani Gallique duces regesque, seorsum
Ecce procul cernunt attolli pulvere nubem
Aequalem Tyrrheni equites propiusque moveri.
420Turbati timuere dolos. Sed Gallica signa
Strigosos et equos Phoebeo ardore videntes
Deposuere metum, subitoque audacia crevit.
Hos longe agnovit specula Riccardus ab alta,
Orlandum sociasque manus exclamat adesse!
425Continuo velox it tota per agmina rumor,
Auditurque virum clamor, vastumque gigantem
Ceu turrim aspiciunt equitum precedere turmas.
Hic Burratus erat, quem sacro in gurgite Romae
Laverat antistes summus Christoque rebellem
430Hactenus imbutum caeli donarat honore.
Nec mora, coniunctis opibus Milonia pubes
Lombardas acies acresque invadit Iberos.
Fortius hoc urget miles Pipinius hostes.
Exoritur strages ingens, fuga nulla, caduntque
435Pugnantes omnes adverso vulnere caesi.
Foeda trucis Martis facies, aspersa cruore
Arva natant. Devota mori stat barbara turma.
Dum vocat Almoenus socios, Victorius udum
Clamantis Petrus traiecit arundine guctur.
440Mox et purpureo fulgens Capponius ostro
Hispanos secat ense globos ceu tygris ovile
Victoremque Degum curru deiecit ab alto
Auratasque ducis cristas argenteaque arma
Abstulit, ut Martis mox haec suspendat in aede.
445Filius hunc iuxta tenerae sub flore iuvente
Pugnabat Ginus, quo non formosior alter
Syllani generis nec fortior extitit armis.
(O utinam nostro hunc Florentia tempore morem
Servaret, priscos ritus sequeretur avorum,
450Ut primo sub flore puer genitore magistro
Militet impubesque premat sub casside malas!
Nunc trahimus longum conducto milite bellum.)
At longe densos Tuscus penetrarat in hostes
Quiscardus Maurumque ducem transverberat ense
455Laetifero et curru moribundum evolvit harenae.
Vidit ut Alceus trepida formidine ductor
Terga dare Hispanos sevumque instare gigantem
Seque suos densa clausos indagine cernens
Maiorique hostem miratur mole prementem,
460Constitit infrendens furialique incitus ira
Terrigenam invadit. Lectamque in monte Pirenes
Connixus validis iaculatur viribus ornum,
Quae clypeum incocti bis seno tergore tauri
Implicitum et thoraca simul traiecit et ultra
465Prelibans carnem rubuit suffusa cruore.
Hoc vicisse putans exclamat Cantaber heros:
"I demens, sacros Maumetti desere ritus!
Exora, ut nostris Christus te liberet armis.
Caesus in Hesperiae campis, Burrate, iacebis,
470Impastis quae praeda lupis, quae pabula corvis!"
Ille ira frendens simul et stimulante dolore
Vulneris insueti nodosam robore clavam
Vibrat et horriferis stridentia pila catenis
Deicit incassum. Previdit barbarus ictum
475Et volucri prefugit equo. Diverberat auras,
Aeratos impingit humi sine vulnere caestus
Et lapsus prono tellurem pectore plangit.
Devolat ad terram Ferrus calcatque iacentem
Luctantemque premit gladioque horrentia colla
480Scindere conatur. Vidit Milonius Hector,
Ingemuit graviter casum miseratus amici.
Nec mora, terribili labens super agmina saltu
- Ceu procul ex alta speculatus rupe columbas
Chillo secat volucres pennis stridentibus auras -
485Alceum invadit iuguloque instantia tela
Amovet et leva prostratum attollit et arcet
Laetales ictus dextra. Ceu densa frementem
A tauri dorso pastorum turba leonem
Extorquet, praedamque suo proiectat ab ore
490Belua pastoremque petit, sic barbarus heros
Fertur in Orlandum. Sevit vis effera, torquet
Congeminatque ictus frustra fatalibus armis.
(Haec olim ignivomae vasta fornace sub Aethnae
Cuderat ignipotens Cythereae impulsus amore
495Dardanio Aeneae Stygiisque immerserat undis.)
Belgicus ast Hector stridenti fulminat ense
Tergeminasque fodit squamas thoracis aeni
Ingentique aperit conscissum vulnere pectus;
Fervidus intepuit spumanti sanguine mucro.
500Concidit exanimis Ferrus poenasque recepit,
Umbraque roranti fugit maculata cruore.
Amisso dant terga fugae rectore catervae
Lombardae Hispanaeque; ruunt; mucronibus urget
Palantes victrix nudis Milonia pubes.
505Ipse gigas instat stridentiaque aera coruscans
Exanimata premit pernicibus agmina plantis.
Quis pugnae illius stragem, quis funera, Clyo,
Formidanda canet caesorum in pulvere regum?
Huic, precor, extremo, Musae, aspirate furori.
510Ecce catervatim prostrata cadavera passim -,
Semianimesque artus sonipes currusque calentes
Foedataeque cruore rotae calcantque teruntque,
Viscera dispersis horrent permixta cerebris,
Vicinusque fluit iam sanguine decolor amnis.
515Instant victores Galli, nec parcitur ulli.
Nulli vincla parant. Sevit Mors falce cruenta
Innumeramque metens adigit sub Tartara turbam.
Captaque deletis confestim castra maniplis
Diripiunt Remi et flammam in tentoria iactant.
520Mox ubi cuncta neci victor dedit ignis et ensis
Gallicus, ad muros et castra secunda ruentes
Accelerant equites, sequiturque exercitus omnis.
Protendunt clypeos hostili caede rubentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: