Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Ergo Laborinis campis silvisque relictis
Ad patrium remeate solum rupesque, capellae.
Amplius hac vobis non est regione manendum,
Quanvis latus ager, quanvis sint pinguia rura,
5Plusque licet vestro mihi defluat ubere lactis
Multiplicetque gregem maior foetura quotannis.
I, pecus infelix, modo quod super omnia felix
Dicere te poteras; et tu mea frange cicutas,
Fistula, Menalios, quondam quae vincere cantus
10Atque Appennini cautes mollire solebas.
Non ego Parthenopes festis de more diebus
Moenia iam repetam, non iam castella benigni
Celsa ducis visam, quo me conferre solebam,
Nunc agnos, nunc parva ferens munuscula lactis,
15Hedorumve aliquid, semper gratissimus illi:
Intranti clausit nunquam mihi ianitor aulas,
Sed semper patuere fores, mox unde revertens
Magnarum rerum semper spe plenus abibam.
Ecce reversurus fertur iam classe parata
20Betica regna petens. Mecum deflete, capellae,
Vos etiam miseram sortem, deflete, iuvencae,
Vosque relicturae laetissima pascua, vaccae!
3 Audio pastorem, nisi decipit aura, Sabinum
Et de sorte sua secum nunc multa querentem:
25Unde sit haec socii visum libet ire querela.
Quae mala persequitur nunc te fortuna, Sabine?
Qui casus, vel quae te sors diversa fatigat?
Audio te nostra nam de regione capellas
Cogere iamdudum patriaeque parare regressum.
30Quis loca, quis sedem, quis te mutare coegit
Pascua planitiae nunquam cessura Latinae?
Talia quae colimus non irrigat arva Galesus,
Nec Parmense solum fert talia vellera lanae,
Non Calabri fines, non Appula rura, nec usquam
35Ulla salutiferi tanta est clementia coeli.
Cur pecus, infelix, ad frigora saeva reducis,
Aprutiasque nives et saxa aequantia coelum?
Hac potius, si recta sapis, regione manendum est:
Nam quos bellorum campos vexabat Erynnis
40Iam reficit tranquilla quies, iam pastor ubique
Securumque pecus sub qualibet arbore somnos
Ducit, et intrepidae pascunt armenta gregesque.
4 O care ante alios mihi Parthenopee sodales,
Hae sine quas audis non sunt ratione querelae,
45Immo etiam certe penetrasse ad sidera voces
Arbitror has nostras. Nunquid quod fama per omnes
Nuntiat ignoras? Discessum classe parata
Moliri et regni penitus dare vela relictis
Nuntiat illa ducem structo iam remige nostrum.
50Quo sine quid faciam miser in regionibus istis,
Unde meis tantum miseris venit aura capellis?
Quo sine quis nobis defendet pascua, quisve
Raptores mandris ovium prohibebit iniquos?
Huc omnes fures hoc deficiente recurrent,
55Aut omnes subito velut in sua iura latrones,
Forsitan et vestros inter discordia cives.
Mens erat hos vitam reliquam finire per agros
Atque Laborina cineres occludere terra:
Hoc duce Parthenopes nam dulcia regna tenente
60Nil erit his terris quod, Parthenopee, pavescas.
Hic abeat sed si, dic, quidnam cernere tutum,
Dic, quid securum vel, Parthenopee, quietum
Esse potest? Hominum scis pectora plena tumoris.
Quam varium studium vulgi et diversa voluntas!
65Ergo hinc cedendum mihi, Parthenopee, putavi,
Ante superveniat mihi quam fortuna malorum,
Et reliquum vitae, si quid mihi restat agendum,
Celsa per Aprutii perque aspera saxa nivesque
Degere fert animus. Tuque hinc, si forsitan ire
70Ipse voles etiam, poteris magalia mecum
Et patrias habitare casas mecumque morari
Tutius eventus rerum casusque futuros.
5 Est tibi mens certe nimium praesaga malorum.
Certa recessuri non est, mihi crede, Sabine,
75Fama ducis magni, tamen hunc velut ora loquuntur
Pone recessurum. Nunquid non dicit eundem
Fama reversurum? Non it mansurus Iberis
Ille diu, partos nam volt rex ille triumphos
Noscere Parthenopes et retractare cohortes
80Militibusque suis meritum cuiusque laboris
Reddere, et imperii puto vult disponere partes
Ad ducis arbitrium nostri, qui regna redemit
Marte suo solus. Non est celeberrima regis
Catholici tam parva fides: quisnam aptior alter
85Haec pro rege suo sustentat stemmata, quisnam
Continet hoc melius gentes temone sub uno?
Gentibus hic merito colitur, veneratur, amatur
Proque sui cunctis animi virtute timetur.
Et mores hominum novit, populique recenset
90Nomina quaeque sui: non est prudentia, non est
Consilium regni placidam turbare quietem.
Quare, age, siste pecus, nec te mutata, Sabine,
Terra iuvet, non est melior sub sidere campus,
Est ubi, crede, mori melius quam ducere vitam
95Nestoreos orbis quavis sub parte per annos.
6 Si fore non dubitem mihi, Parthenopee, quod inquis,
Hoc ego non ausim coelum mutare nec auras.
Sed quis, quaeso, potest cognoscere fata futuri
Temporis, aut tanti quis novit pectora regis?
100Quis scit an extremos dux hic mittatur ad Indos,
Aut hic infidos si dimittatur ad Aphros,
Extremas vel si Morinum mittatur ad oras?
Catholicus rex magnus avet submittere gentes
Cunctas, quae Christi sunt ad vexilla rebelles,
105Maioresque duces hoc non habet ordine toto.
Immo cupit quoties ad magna incepta cohortes
Mittere, posthabitis aliis iubet ardua magnum
Ducere castra ducem. Gemino mihi scinditur hamo
Cor dubium: maneam, vel, Parthenopee, recedam?
7 110Siste pecus, mihi crede, tuum dicam altera rerum
Argumenta tibi. Sit quam speciosa nitensque
Parthenope, scis ipse puto; quam pulchra decensque
Et quam conspicui vultus, quam candida, quamque
Splendida, quam dulcis, nulli quam corpore par sit:
115Non feret absentes huius dux magnus amores,
Pro quam pugnando toties per saeva laborum
Vidit pene Iovis pallentia regna profundi.
Rivalem sufferre potest scis nullus amator:
Vixerit hic magna semper formidine plenus
120Ne redeant illi, quorum de faucibus illam
Strenuus eripuit, magnoque recepit ab hoste.
Quid quod id antiqua praedixit ab arbore cornix,
Atque aliae volucres mihi iam cecinere sinistrae?
Scis ego quam augurii sim pastor in arte peritus:
125Vana futurorum mihi non sunt ora, Sabine.
Haec ego si nobis sic non fore forte vererer,
Me comitem incepti sociumque doloris haberes.
8 Verborum tua magna fides artisque vetustas
Propositum atque animum sic mutavere labantem,
130Consilium quod das ut, Parthenopee, sequamur,
Utque Laborinos qua vis iam parte per agros
Vivere proponam. Sed si dux noster abibit
Vivamus pariter nos, Parthenopee, dolentes
Alter et alterius solantes carmine mentem.
9 135Immo etiam mecum potes hanc deducere noctem:
De duce nam magno possum maiora referre.
Claude pecus stabulis, properat nam Vesper, eamus!
Non deerunt Cereris niveae, non munera Bacchi,
Illa nec leporis, crassi nec coenula porci.

1 egloga nona de discessu Magni Ducis ex Neapoli

2 Sabinus

3 Parthenopeus

4 Sabinus

5 Parthenopeus

6 Sabinus

7 Parthenopeus

8 Sabinus

9 Parthenopeus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: