ad Benedictum Varchium
Quis te ultra placitum laudet, quis, magne poetaVarchi, non amet et captus amore legat?
Carmina mellifluis seu proxima Thusca Petrarchae,
Vergilii numeris sive Latina facis!
5His quia digna canis, iam ornatus baccare crines
Altus de laevi marmore stabis humo.
idem ad eundem
Iudex candide carminum meorum,Varchi maxime et optime, o poeta,
Tantum crescit amor tui medullis
Intimis mihi singulas in horas,
5Quantum fama tui polo propinqui
Collis vitiferi, unde nomen ortum
Et genus tibi. Namque plus Apollo
Se non Aonidum iugis sororum
Iactat te quoque, gloriatve uno,
10Si perfecta canam ac videbor olim
Digna dicere, te valere, nomen
Post sublime tuum feram sub astra.
ad Laurentium Vidroscium responsio
Me quoque nonnulli laudant dicuntque poetam,Illis sed non sum credulus ipse tamen.
Nam neque adhuc dignus videor, vel dicere laudes
Seu, Maro docte, tuas, sive, Petrarca, tuas,
5Ethrusco sed tu, Laurenti, digna poeta,
Digna etiam Andino carmina Vate canis.
idem ad eundem
Quantum rni tribuant tuae CamoenaeQuamve non merito, videbis ipse,
Cuius res agitur, pudens, Vidrosci,
Certe ego et numeris tuis, et ipsi,
5Non parum tibi debeo beatus.
Tuque non quia me licet minorem.
Dignatus prior es, neque hoc monentem
Ad coelum lepido vocare versu.
Sed quod nil mihi gratius, magisve
10Iocundum solet evenire, quam cum
Carum me video bonis, et iisdem
Doctis ac sapientibus poetis.