Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Carmen, abhorrenti vatum figmenta Iohanni
Vade libens, illi complacitura refer.
"Perlege," dic "venio placidi prolator honesti;
Offendent oculos non mea dicta tuos.
5Nunc prodesse volens, non delectare, per omnes
Prudentum talamos gratificanda fero.
Interdum sacre refero monimenta Minerve,
Incidit officiis et Venus apta meis.
Sacra cano, sacri celebrant cum sacra ministri,
10Fungitur obsequiis Virgo beata meis.
"Salve, sancta parens" et verba sequentia dico,
Dicitur heroico cum sacra Missa pede.
Vespera sancta meis canitur solemnior ymnis,
Placo dulcisonis numina summa metris.
15Quidni? Divini per secula prisca poete
Esse pium celis edocuere Deum.
Tecta quidem prime fudere enigmata genti,
Non nisi compositis insinuanda metris.
Hique alio dici ceperunt nomine vates:
20Quisquis erat vates, vas erat ille Dei.
Illa igitur nobis stat contemplanda poesis
Altera que quondam theologia fuit.
Dicitur Hebrei populi dux inclitus altum
Versibus exametris conciliasse Deum.
25Edidit heroica sua Iob lamenta camena,
Assit Ieronimo si modo vera fides,
Placavitque Deum metrico Psalmista canore
(Extat in Hebreis litera certa notis),
Sanctaque figmentis Salomonis cantica tantis,
30Si bene dispicias, tota poesis erit.
Invenere sacri quondam figmenta poete:
Alliciunt animos mistica verba bonos,
Quos magis attentos facit admiranda poesis
Cum secus intendit quam sua verba sonent.
35Sic Salomon, reliqui sic et fecere prophete,
Sic animos dictis exacuere sacris.
Nostra salus etiam, demissus ab ethere Christus,
Nigmata discipulis dixit operta suis;
Claudebat magnos emissa parabola sensus,
40Namque erat a summis illa relata polis.
Gimnasiis olim studiis inventa poesis
Altera iam pridem philosophia fuit,
Dogmata sub certis que tunc inclusa figuris
Tradidit, exemplis verificata suis.
45Traditio nostrum quevis probat optima fructum:
Circue nostra memor litera quicquid habet.
Carmina primores mirantur nostra sophiste,
Ulla vacant nostra nec sua scripta fide:
Summus Aristotiles et magni scripta Platonis
50Dicta probant nostris, que docuere, metris.
Tu quoque et hanc metodum qui sic adversus abhorres,
Cur, age, despectas fomite sumis aquas?
Ius civile mei versus allegat Homeri;
Si sapis, inde michi quod tenearis habes.
55Nostra sed iratus iudex in crimina vertis
Carmina, sublata qua potes arte fide,
Inducisque tuas studia in contraria leges
Iuraque, causidico sed magis apta foro.
Antiqui lixas quidam dixere poetas
60A manuum iactu mobiliumque pedum,
Quos autore novo nostri dixere calephos,
Qui mutant facies oraque torta movent.
Rident figmentis variis, ridentur et ipsi,
Luxurie nugis dant alimenta suis.
65Arguitur Penis illos adduxit ab oris
Scipio qui nostram primus in Italiam.
Vitandos igitur tales dixere poetas,
Neve quis immunis lege iubente foret.
Augustine, vagos illorum respuis actus
70Verbaque figmentis assimilata suis;
Que, licet inducant hylares in fronte cachinnos,
Noxia sub tacito pectore crimen habent.
Sunt vitanda igitur figmenta citantia luxus,
Absint a castis scenica gesta viris.
75Fingere sub vitio est, et verbo siquis et actu
Quod canit hocque simul per sua membra gerit.
Ad me nunc redeo, quod sum sine crimine carmen,
Quod teneo laudes tempus in omne meas.
Non ego quid finxi, sed quod natura reposcit
80Curavi variis significare modis.
Que fieri dixi, non hec facienda probavi;
Que si non placeant, abstinuisse potes.
Oderis o utinam que sic audire recusas!
Heu, quam sepe agimus dicere que puduit!
85Meme et siste meam mecum dampnare poesim:
Plus tibi in hoc oneris quam mediteris habes.
Per me perpetui memorantur tempora mundi
Gestaque sunt numeris alta notata meis.
Fraternas acies cecini, Cadmeia bella,
90Oedipode tenebras Graiugenumque neces.
In nova conversas mutavi corpora formas;
Temporis eterni ius habet istud opus.
Per me Dardanii referuntur Pergama Teucri;
Quam fuerit Troie Dardanus ante fui.
95Bella per Emathios per me civilia campos
Edita sunt populis Cesareumque decus.
Lege mea vates cantu normaque locuntur,
Migrat ad excelsum musica nostra Deum.
Non faciet livor mea quin presagia vivant:
100Nomen ab eterna posteritate feram".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: