Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

"Haec postquam sociis eadem cupientibus heros
Edidit atque omnes arrectis auribus instant,
Convenisse animos Scaramuza et lumina vidit.
Haud mora, sic fari coepit: 'Memorabile, Borsi,
5Argumentum affers, nec fas pulcherrima vota
Spemque tuam trahere in longum aut fraudare negando.
Pauca tibi breviter, sed, quae monumenta parentum
Multa tenent secumque ferunt certissima nostra
Indicia, attingam. Iam primum sanguinis huius
10Angleriae comites, Federici Caesaris armis
Expulsi patria, caput autoresque fuere.
Hos etiam agnomen parvo post tempore constat
Antiquum amisisse Vicecomitesque vocatos.
At se primus in hac Ubertus origine dici
15Sic voluit nostraeque dedit nova nomina genti.
Hunc Otho subsequitur, qui magnam accitus in urbem
Insubris populi antistes rectorque futurus
Nostris inde viam ad summi fastigia regni
Fecit avis tantisque tulit primordia rebus.
20Te quoque non dubitem generi, fortissime, nostro
Inserere, id quamvis nonnulli, Eriprande, putarint
Secius egregiaeque inviderit aemula famae
Posteritas. Bello tu victis hostibus olim
Viperea armipotens meruisti insignia victor
25Vexillis portare tuis sobolique futurae
Hoc decus eximia primus virtute parasti.
Tene ego non referam Thebaldi clara potentis
Progenies? Tu Vercellas, Matthaee, Comumque
Oppidaque expugnas Lari contermina ripis,
30Imperioque tuo superata Novaria paret,
Et patrios fines profers victricibus armis
Strenuus, Arnolfo regi carissimus olim.
Hinc formidatus late Galeacius ingens
Exoritur, sequiturque patrem fortissimus ille
35Accius, Estensi Oppicio qui sanguine iunctus
Consiliis opibusque viri feliciter usus
Dicitur, obsessae cum magnis arma Cremonae
Viribus inferret positis ad moenia castris.
Quid Stephanum Marcumque loquar, quid facta potentis
40Luchini? Quid pontificis Ioannis honores
Bernaboumve sequar? Veteris confinia regni
Dicunt innumeras hos propagasse per urbes
Et Ligures domuisse feros ac littoris oram
Tyrrheni. Crevit late generosa propago
45Ingentesque tulit ramos. Sed caetera mitto,
Opportuna sequens, ne longa per avia ducam.
Ecce secundus adest aeternae laudis amore
Ante alios ardens Galeacius. Illius armis
Ticinum imperio adiectum, quo tempore magnis
50Te captivum opibus, rex Carole, ab hoste redemit
Tristibus eripiens vinclis; quo munere natae
Fit socer ipse tuae thalamosque ex foedere iungit.
Hic Iovis antiquo dictam cognomine portae
Splendidus egregiam patriae sub moenibus arcem
55Condidit, anguigeris habitandas regibus aedes.
Multa illi praeclara viro et dignissima, quae nunc
Linquimus, adfuerant. Magnum hoc genitore creatum
Ioannem accipimus. Claris virtutibus ambo
Insignes et pace pares, sed filius armis
60Acrior Adriacas bello penetravit ad oras
Atque omnem ferme Italiam sibi Marte subegit
Duxque Vicecomitum meruit de sanguine primus
Institui et veterum illustres superare triumphos.
Huius fama viri externas celeberrima gentes
65Terrarumque plagas omneis lustravit et aequor.
Quin et in Assyria magno venerabile sumptu
Construxit templum et regalia munera coram
Obtulit, aeterni felix ubi terra parentis
Servat honorata sub relligione sepulchrum.
70Hoc gemini fratres orti de semine, quorum
Alter ad imperium florentibus aptior annis
Post patris amissi funus, quem nomine, sed non
Eventu simili paribus nec rettulit actis,
Ante diem miser insidiis et fraude suorum
75Occubuit regnumque simul vitamque reliquit.
At puer erepto fatis genitore Philippus
Antiquam Ticini urbem Phoeboque dicatam
Veronam obtinuit. Sed enim manus impia postquam
Per scelus extinxit crudeli funere fratrem,
80Continuo immites regnum invasere tyranni.
Ipse domo eiectus, fortunae agitatus iniquae
Fluctibus, omnium egens, inopem sine honore, sine ullis
Subsidiis vitam per cuncta extrema trahebat,
Privatis discens animum submittere curis,
85Dum meliora dies versis daret omnia rebus.
Ecce insperatae subito via certa salutis
Illius ante oculos moriente oblata Facino.
Namque viri coniux post ultima fata superstes
Imparibus quamquam thalamis sociata Philippo est.
90Multa potens iuvenem magnarum erexit ad altam
Spem rerum mulier. Sic quas amiserat urbes,
Coniugis auxilio recipit maioraque victor
Protinus aggreditur. Neque enim semel excita virtus
Desidiamque pati ac subito requiescere norat.
95Ergo animis ardens auroque instructus et armis,
Tum Carmignolae auspiciis ductuque secundo
Fretus et egregiam veterani militis omni
Arte fidem expertus dextrasque ad iussa paratas,
Sustulit Herculeo domitos de more tyrannos
100Et varias gentes Mediolanumque recepit.
Atque hic fraternam caedem non segniter ultus
Rettulit eximios notae pietatis honores,
Lutherioque Comum eripuit nec sprevit eundem
Submissis veniam precibus vitamque rogantem.
105Supplicis at merces animi Lugania vallis
Tradita. Mox bello devicta Placentia pulsis
Arcellis, Triciumque capit fastusque Gabrini
Terribiles domat. Hinc lata ditione Cremonam
Occupat Eridanum transgressus et undique magnis
110Praesidiis regnum firmat. Sic ordine solers
Felices plantas ubi pinguibus insitor arvis
Disposuit, teneris extemplo inducit amictum
Arboribus iuxtaque solo retinacula figit
Stipitibus solidis et vincla tenacia nectit
115Horrida ne valeant surgentem flamina sylvam
Deiicere aut errans saevo fera laedere morsu.
Bergameas acies successu victor eodem
Subdidit, et nostras accepit Brixia leges,
Firmanumque urbi nequicquam vana ferentem
120Subsidia aggressus pugna superavit eumque
Cepit et afflictas Pandulphi cladibus atris
Pene avertit opes, quamquam non indigus ille
Consilii late Hesperio regnaret in orbe.
His actis arma in Ligurem felicia vertit
125Atque ducem ingenti pugna victum expulit urbe.
Nec vero nostros laetati invadere fines
Assueti ferro Elveti Cimbrique feroces;
Rupibus Alpinis hos Carmignola ruentes
Nec non, eximium dederat cui Pergula nomen,
130Angelus immani perculsos strage fugarunt.
Quem latet insignis navalis gloria pugnae,
Qua victos captosque truci certamine reges
Atque expugnatas tractasque ad littora classes
Vidimus et nostri sub iura redacta Philippi
135Cuncta, quibus magno terrore Ligustica nuper
Aequora turbarant fratres? Haud Dardanis umquam,
Asserete, tuos Caieta silebit honores.
Tu praefectus eras nostrae, vir maxime, classis;
Consilio et virtute tua res tanta peracta est,
140Quantam nec prisci cognovit temporis ulla
Nec videt haec aetas nec postera forte videbit.
Hinc data magnanimo pulcherrima causa Philippo
Caesareae mentis per cunctas pandere gentes
Praeclarum exemplum. Dignissima munera tantis
145Regibus ac sociis princeps largitur et omnes
Regni largus opes Alphonso et fratribus offert
Libertate data et belli ius omne remittit.
Iamque animo maiora parat claustrisque teneri
Se velut inclusum exiguis putat, omnia si non
150Vendicet ipse sibi, genitor quae maximus olim
Obtinuit. Qualis generosi sanguinis acer
Conspectis fremit ora feris et vincla recusat
Ferre canis praedae intentus dominoque repugnat,
Haud aliter iuvenis laudum stimulatus amore
155Angitur. Haec animo meditanti oblata novarum
Spes rerum. At quoniam subito Florentia motu
Excita se bello implicuit, nunc altius omnem
Discutiam irarum repetens ab origine causam.
Forlivi imperium gens Ordellaffia rexit.
160Coniuge defuncto parvi Lucretia nati
Praeficitur rebus. Studio sed foemina patrum
Diffidens plebem arcanis admittere coepit.
Id vero populi primos omnemque senatum
Protinus offendit dubiosque in proelia movit.
165Armati invadunt arcem subitoque tumultu
Aedibus inclusam capiunt et carcere servant.
Interea lectos equites traducere Lugum
Oppressos bello mox transgressurus ad Umbros
A duce iussus erat Siccus. Nam Braccius illic
170Ferro cuncta ferox simul infestabat et igni
Pontificique graves tumidus victoribus armis
Intulerat clades multasque subegerat urbes.
Siccus ut auxilio Martini rebus adesset,
Accelerabat iter peragens mandata Philippi
175Castraque Lugensem subito delatus in agrum
Ad Ronchadelli fauces prope flumen habebat.
Attulit optatam mors opportuna quietem
Pontifici. Nam cum pervaderet omnia terror
Atque Aquilam dura cinctam obsidione teneret,
180In medio rerum cursu Perusinus ad urbis
Moenia pugnando occubuit. Sine nomine miles
Atque humili de stirpe satus per pectus adacto
Vi multa armatum leviter mucrone peremit.
Cogitur haec propter Siccus desistere coepto,
185Anguigerique ducis quae sit sententia quove
Ducere mox acies iubeat, dum quaerit, in hisdem
Se tenuit castris sinuoso flumine cinctus.
At tuus hunc genitor, Forlivi accederet urbem
Quam primum, hortatur modo non obstante Philippo,
190Sed potius suadente, novi quo principis ille
Rem studio praesens omni tutetur et armis.
Nicoleos cur id cuperet pueroque faveret,
Causa erat Ordlaffa hospitium cum gente vetustum.
Sublatis igitur Siccus rapit agmina signis
195Et, quo iussus erat, citus advolat. Huc quoque missas
Nomine Nicolei turmas adducit equestres
Aldobrandinus, Ioculi generosa propago.
Hos monitu patrum cives, saevissima cum iam
Seditio fureret turbatis undique rebus,
200Accirique iubent atque intra moenia duci.
Thebaldum absentem populo sceptrisque paternis
Praeficiunt puerique urbem sub nomine servant.
Ast aliter Florentini sensere novoque
Praetextu velare dolos fraudemque Philippum
205Crediderunt, ut Forlivo potiretur et inde
Finibus Hetruscis vicinas subderet arces.
His animos stimulis accensi protinus arma
Spectant et ruptis hostem indignata Philippum
Foederibus censet plebes nec parcitur irae.
210Parte alia, quibus urbis erat commissa regendae
Cura, viri, tacitis eadem sententia quamquam
Mentibus haereret, maturis omnia agebant
Consiliis tamen et, quae mens animusque Philippo,
Quid strueret, sacius caute explorare putabant.
215Ire Lavellensem interea placet Obiciumque
Ductores; atque hi sexcentos ducere iussi
Forlivum instructos equites, qui nomine tantum
Thebaldi sese ostendant opponere Sicco,
Ac penitus rem dissimulent pugnamque cientes
220Principis utantur signis, omnemque relinquat
Innocuum accedens pacate exercitus agrum.
Haud latuit simulata ducem quo vertere Thusci
Consilia extemplo cuperent suaque arma timeri;
Atque illis ubi se suspectum sensit et hostem
225Se tacite signari, acres turbatus in iras
Exarsit gravibusque refellens crimina verbis
Iusta lacessitus tandem iubet arma parari.
Atque ea conflatis odiis utrinque per oras
Flaminiae dum sic iaciuntur semina belli,
230Stroccigenam Estensis Nannem, cui vivida virtus
Ac rebus spectata fides decus attulit ingens,
Quem secum a primis aequaevum eduxerat annis,
Legatum ad proceres populi decernit Hetrusci,
Scilicet ut tantos orientes undique motus
235Comprimat et media componat foedera pace.
Atque hic verborum caput ac sententia Nannis
Constitit: Aut sinerent cognati atque hospitis omnem
Nicoleo curam Estensi aut paterentur eundem
Suscipere imperium ac propria ditione tenere,
240Praesertim pulso Ordlaffo civilibus armis
Cum sibi concessas Romano a praesule terras
Reddiderit veteri casum miseratus amico.
Si nihil istorum patribus sedet, ambo relinquant
Flaminiam revocentque suos, hinc Thuscus et illinc
245Anguiger, assensu concordi urbemque sequester
Servanda accipiat Nannes pro pace regendam.
Sic rem componi posse et formidine dempta
Cessaturam odii causam tristesque tumultus.
Exitus ardenti populo Martemque frementi
250Dicta minus placuisse docet. Nam milite passim
Conducto innumeras equitum peditumque catervas
Conficiunt studiisque parant certamina summis.
Iamque duces bello egregii Pandulphus et ingens
Carolus, erepta infensos quos Brixia nobis
255Reddiderat, socias vires atque agmina iungunt.
Castrorum imprimis curam tibi, Carole, mandant;
Tu caput atque omnis rerum in te summa recumbit.
At neglecta diu ne quam haec inducere cladem
Pars Latii valeat, studio cavet Anguiger omni;
260Quemque tui nuper genitoris nomine Siccum
Forlivi admisit populus, custodiat arcem
Admonet atque ipsi intendat servare Philippo.
Quina in Flaminiam delectae millia pubis
Post haec ire iubet veteranorumque cohortes
265Iungit. At his rector praeponitur omnibus acer
Angelus. Hic, humilem qua Zagonaria surgit
Erecta in tumulum, veteris fretum obice valli
Obsidet Albricium, cui ferro exercita gaudet,
Incola pugnacis Lugi, parere iuventus.
270Carolus obsessis Ronchi statione relicta
Accelerat laturus opem nec proelia viso
Differt hoste ferox. Par nostros excitat ardor.
At quoniam supplere suas me iusserat illic
Ipse vices, omne arbitrium et sua iura Philippus
275In castris mihi committens, quae cernere coram
Sors dedit, illa tibi breviter verissima dicam.
Primum igitur structas acies hortatur uterque
Ductor. Et ad iactum teli consistere iussos
Carolus alloquitur socios: 'O florida pubes,
280Delecta ex omni Italia, quae robore praestas
Corporis atque animi virtute, ostendere tempus
Nunc datur, an frustra, quod non reor, optima de te
Spes concepta mihi fuerit meque omina fallant.
Vobis fretus ego per saeva pericula belli,
285Per dubios rerum casus terraque marique
Intrepidus ferar et nil non superabile ducam.
Si vobis alias quaerendi oblata facultas
Nominis ulla, viri, nullum interitura per aevum
Gloria nunc sese ostentat certusque triumphus
290Tyrrhenae hic agitur summo de gentis honore,
Quam nemo ingratam et meritis non aequa ferentem
Arguat. In manibus, socii, Florentia vestris
Quid valeat positum. Libertas illa salusque
Florentis populi per vos defensa manebit,
295Cui commune malum Italiae ferus imminet hostis.
Nec minus ultores mea vos iniuria poscit,
Cui tantum imperii violentis abstulit armis
Regnandi immenso compulsus amore tyrannus.
Promite nunc animos, illas nunc fundite vires,
300Quas prae se aspectus fert iste et quas mihi vestrae
Promisere, viri, per mutua foedera dextrae!
Interclusum hostem vobis fortuna meusque
Non segnis dedit adventus. Quos Angelus illic
Obsidet, a fronte erumpent pugnamque ciebunt
305Consilio iussuque meo. Nos impete magno
Illati a tergo dabimus sine more procellam.
Nec pauci numero poterunt tot fortibus ipsi
Millibus esse pares. Et eos ne qua ora receptet
Flaminiae, si quis vestros effugerit enses,
310Provisum a nobis'. Postquam haec Malatesta locutus,
Quamquam alacer dictis ostenderet omnia miles
Grata sibi, magno spondens se ardore paratum,
Quae cuperet praestare duci, tamen anxius ipse
Maerorem insolitum dux tristi corde premebat,
315Sponte sua admirans causam et formidinis expers,
Cunctaque non prono quam primum maximus heros
Consilio exequitur, quae res ac tempora poscunt.
Angelus interea certo sibi nota relatu
Omnia iam coram aspiciens hostemque propinquum
320Illicet instructum esse, ad pugnam armatus et alto
Vectus equo, galea sed nondum tempora tectus,
Tali pro castris affatur voce cohortes:
'Ecce, quod optastis, vestro praesentia voto
Numina dant, socii, dextra confligere et illum,
325Quem sumus experti toties, ostendere nobis
Mentibus ex istis nusquam cecidisse vigorem.
Hostis adest, qui si numero fortassis et alta
Egregii virtute ducis confidit habete,
Quae contra responsa parem! Quem saepius urget
330Perculsum et duro Fortuna asperrima vultu
Territet, ille quidem numquam rarove resurgit.
Atque animis quamvis perstet, tamen effera semper
Tempestas obiecta oculis prosternere mentem
Excussa ratione potest et frangere vires.
335Carolus amissas ubi tot reminiscitur arces
Ac toties victor supra caput imminet hostis,
Pristina nunc forsan virtus languere parumper
Incipiet, victas senio torpescere vires
Corporis haud dubium est nec eum iam posse labores
340Militiae tolerare graves, velut ante solebat,
Cum floreret adhuc animis iuvenilibus aetas.
At quid inexperto plenas tirone cohortes
Innumeras metuam? Iuvenum hic fortissima certant
Pectora, nec fallor. Sed quis veteranus in armis,
345Quid valeat mens, ignorat? Vos regna Philippo
Formastis; vestraque manu pacata quiescit
Gallia; Germanos, Cimbros Liguresque superbos
Flaminiaeque simul partem domuistis opimae
Me ductante, viri. Castris nutritus in istis
350Arma, genus, patriam, galearum insignia, mores
Atque sonum vocis praeclaraque militis aera
Et phaleras vestras et equos et nomina novi.
Haud usquam ad pugnam regio magis apta, neque ullas
Nos sinit insidias haec circumfusa vereri
355Planicies. Omnis spes in virtute reposta est,
Qua non esse pares illos victoria vobis
Ostendet. Sed ne erumpens obsessa periclum
Turba inferre queat, satis est pro tempore cautum.
Haec regem Italiae, socii, factura Philippum
360Adiiciat nobis decus indelebile pugna.
Quare, agite, auspicibus superis in proelia mecum
Ite alacres! Consueta duci vexilla tot annos
Vincere in adversos infer mihi, signifer, hostes!'
Talia dum memorat, primo Iovis ales ab ortu
365Aera per liquidum celeri delapsa volatu
Terque quaterque ducis circum caput ardua fertur.
Mox nullo tardata metu nullosque perhorrens
Castrorum strepitus tentori in culmine sedit,
Augurium adventu felix latura secundo.
370Parte alia sese Tyrrhena per agmina cursu
Proripit et rabido puerum crudeliter ore
Martius extinctum lacerat lupus atque ferentem
Auxilium telis simul et clamore minantem
Audax contemnit turbam incolumisque recedit
375Ex oculis evanescens nullique videndus.
Quo tenuisset iter crudeli caede peracta
Nec quibus e latebris prodiisset, cernere cuiquam
Fas fuit; oblatus coram, mirabile dictu!
Hoc strepitu procul accepto ratus Angelus hostem
380Promovisse agmen, Martis certamen inire
Pergit. Iamque suos in proelia moverat acer
Carolus, atque omnis se utrinque exercitus infert
Conseriturque manus. Tum viribus aspera summis
Pugna geri coepta est. Clangoribus aethera rumpunt
385Permisto clamore tubae, et iactata per auras
Undique tela volant adversaque corpora figunt.
Comminus hi gladios stringunt, illi eminus hastas
Acriter incurrunt, validis concussa virorum
Ictibus aera sonant, volitantque ad sydera trunci.
390Hic gemitus morientum, illic per tela ruentum
Auditur late clamor, perfossaque ferro
Purpureus lavat arma cruor, moribundaque membra
Sanguinea volvuntur humo, tardatur equorum
Impetus illata per tristia vulnera morte.
395Saevus ubique furit Mavors, ferit horridus aures
Stridor, ut inter se Stygios concurrere Manes
Luctificasque putes media inter monstra sorores
Tartarea dare signa tuba atque accendere bellum.
Quis varias mortes et strata cadavera passim
400Truncatosque artus referat? Non hasta neque ensis
Plumbea nec cessat glans ignibus acta per auras
Sulphureis clamorque gravis, celeresque sagittae
Exitium letale ferunt per vulnera mille.
Pestis atrox passim bacchatur, et utraque nusquam
405Inclinata acies vi magna servat eundem,
Quem tulerat sors prima, locum atque interrita pugnat.
Ordine ductores triplici struxere suorum
Agmina. Pandulfus dextram tenet, inclyta cuius
Progenies laevum cornu, Sismunde, tueris,
410Vixdum etiam iuvenis, sed iam tum acerrimus armis.
Dux mediam regere ipse aciem et, quodcumque necesse est,
Prospicere atque novis turmas, qua parte laborant,
Subsidiis firmare manuque et voce iuvare,
Militis egregii et praeclari munus obire
415Ipse animo praesente ducis nec linquere quicquam,
Consilio atque opera peragi quod posse putetur.
Parte alia geminos praeceperat utraque fratres
Cornua tutari natumque adiunxerat illis
Angelus e medio curans rerum agmine summam.
420Sismundus latere a dextro tum concitus hostem
Strenuus instantem reprimit retroque referre
Pene gradum egregie pugnans iam cogit. Et illos
Et pudor et notae vires et pristina rerum
Gloria gestarum accendit, pariterque resistunt
425Unanimes maluntque mori quam amittere famam.
Alterius legio, fusim quae in parte sinistra
Dimicat, ingenti Pandulfum turbine adorta,
Tironem modo conductum et vix Martis habentem
Usum aliquem premit inque fugam pulso agmine vertit.
430Militis omne sui robur glomerarat in unum
Carolus et lectos equites peditumque catervam
Se circum pugnare, gradum quocumque tulisset,
Iusserat. Hic duri moles certaminis haesit,
Confertamque omni perfringere saepe phalangem
435Pergula conatu frustra contenderat, et par
Inter utrumque diu largo cum sanguine pugna
Cruda erat atque anceps. Hinc spes pendebat et illinc,
Nec victus nec victor adhuc, quem dicere possis,
Ullus erat, sed par virtus perstabat utrinque.
440Ecce autem in medio bellantum ardore reclusis
Continuo Albricus portis erumpit, et illum,
Angelus adversa quas in statione locarat,
Reiiciunt intra valli munimina turmae
Et clausum prohibent campo se inferre patenti.
445Postquam aciem vidit Malatestae audencius in se
Angelus irruere atque viam sibi pandere ferro
Hortantemque suos ipsum conspexit et inter
Confertos versari hostes gladioque furentem
Rem gerere advertit, non parvum corde dolorem
450Concipit et graviter turbatus in omnia mente
Fertur et huc, illuc a tergo, a fronte per agmen
Proripitur verbisque suos metuendus amaris
Increpat: 'O quantum, miles, tua segnia facta
Dedecus admittunt! Armorum nomina tiro
455Qui neque adhuc didicit gladium nec stringere novit,
Missile cui iaculum dextra torquere reducta
Ignorat penitus, qui lancea nescit equestris
Quo gestanda modo, quo certos dirigat ictus,
Denique cui nullus, nisi nunc, fuit usus equorum,
460Te, velut ignavum pecus, hic caeditque fugatque?
Nonne pudet? Mea signa quidem victricia sunt haec.
At veteranus abest, gravibus quem saepe solebam
Deterrere minis in saeva pericla ruentem,
Res nisi sic peteret. Vestra arma et nomina vestra
465Nunc tantum agnosco, pedites equitesque pudendi
Degeneresque, mei, quondam clarissima virtus
Dum viguit, socii, nunc vero ignobile vulgus
Et spernenda mihi omnino expellendaque turba.
Quid statis? Vestrasque manus quae dira retardat
470Segnities? Testor superos, quoscumque videbo
Hic, non esse viros adversaque tela paventes
Hos in amicorum numero non esse meorum
Nec fore, verum hostes hoc acriter ense petendos'.
Talibus increpiti magno cum murmure dictis
475Exarsere viri ac merito convicia de se
Illa ducem iactasse ferunt et sponte fatentur
Se multo graviora pati debere, quod hostis
Marte pari contra tanto contendere nisu
Hactenus ausus erat, saevosque imitata leones
480Omnibus ira subit, lateri cum spicula fixit
Et Getulus adhuc minitatur vulnera latro.
Ter centum pedites, equitum delegerat alam
Angelus ex omni numero, quos stare paratos
Iusserat extra aciem, dum res tempusque vocaret.
485His ubi signa dedit, conferti in proelia raptim
Sublato clamore ruunt strepituque repente
Horrisono accendunt Martem et crudescere cogunt
Martia ab integro surgentem classica pugnam.
Non ita praecipiti maturam grandine messem
490Tempestas campis prosternit turbida caeli,
Ut glomerata manus perculsos strage cruenta
Attonitosque novo certamine dissipat hostes.
Ipse inter primas acies volat Angelus, instar
Fulminis, et stricto circummetit omnia ferro.
495Terribilis sequitur turmae permistus equestri
Exitium importans peditum denso agmine nimbus.
Urgentur Tyrrhenae acies ceduntque solutis
Nutantes primum ordinibus ducibusque relictis;
Mox trepidante fuga reperit sibi quisque salutem.
500At memor antiquae virtutis Carolus ac se
Undique desertum et nullam spem rebus adesse
Vidit et adversis penitus ruere omnia fatis,
'Numina testor', ait, 'tantae, Florentia, causam
Me cladis non esse tibi culpaque carere
505Atque ducis, mihi dum licuit, me munere functum.
Nunc inimica premat quamvis Fortuna meisque
Laudibus invideat casuque involvar acerbo,
Non tamen hunc animum sors nostrum pessima vincit,
Sed, dum luce fruar, dum ferrum haec dextra tenebit,
510Nec mutare fidem statui neque inultus obire'.
Dixit et, accepto bellator vulnere cum vix
Staret equus, cunctis senior licet obsitus armis
Insilit alipedem famulo ducente paratum
Rursus et in saevi rapitur certamina Martis
515Hostilemque globum paucis comitantibus heros
Turbat et ingentem, qua se tulit erga, procellam
Suscitat. Ereptos dum quaeritat anxia foetus,
Non agitur tanto genitrix Hyrcana furore,
Quos velocis equi cursu speculique nitentis
520Obiectu, simili referentis imagine eorum
Effigiem, fretus praedo iam nave parata
Abstulerat, sulcans spoliatis aequora lustris.
Iam pugnantum oculos in se converterat acer
Carolus. Insubres ira subitoque pudore
525Accensi circumsistunt horrenda frementem,
Atque renitentem frustra potiusque volentem
Per decus effosso generosam effundere vitam
Pectore, quam vivum se dedere turpiter hosti,
Quadrupede ingestis telis cepere perempto.
530Is quoque Sismundi iuvenis fuit exitus. Haec te
Sors, Pandulfe, tulit, forti clarissime dextra.
Quos ambos opera edentes ac denique captos
Angelus in castra abduci felicia iussit.
Nec mora, relliquias levis armatura fugati
535Agminis et tardae passim vestigia turbae
Prosequitur. Spoliis victor castrisque potitus,
Captaque signa, ducique ingens victoria parta.
At Malatestaeos magno suscepit honore
Princeps ipse duces ad se post proelia missos
540Muneraque ampla dedit; libertasque omnibus inde
Concessa, in patriamque nepos fratresque remissi.
Confisamque tuis opibus magnoque tumentem
Nequicquam armorum te, Florentina, paratu
Contudimus, nostrique iugum Florentia ferret
545Victa ducis, nisi se medium interponere bello
Ac socias Venetus properasset iungere vires.
Hine ingens rerum moles excita, neque ante
Tot clari coiere duces, collecta per omnem
Italiam nec tot complerunt agmina campos.
550At Fortuna fidem mutatis improba fatis
Rupit et implicuit bello, cui forsitan aetas
Nullum nostra dabit finem. Sed caetera post haec
In melius referat magni regnator Olympi
Et propria Italiam vertentem in viscera dextram
555Respiciat pius humanisque laboribus adsit!'
Talibus heroum pascebat pectora dictis
Inclyta Maffei soboles finemque loquendi
Hic dedit. At iuvenum sublatis undique mensis
Laeta cohors aderat dapibus vinoque refecta.
560Surgitur, et magnis ardent fulgoribus aedes.
Hic Borsum proceres thalamo induxere parato.
Ast alias sedes alii et diversa requirunt
Hospicia. Hinc placidam nox intempesta quietem
Invitat, serpitque levi per lumina lapsu
565Atque oblita sopor curarum pectora mulcet".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: