Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quid fugis o Gallas paedico Balbe favillas?
Gallica quod nequeat, flamma Britanna dabit.


1 Vix fugat exoriens gelidas Aurora tenebras,
Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba,
Mopse, pruinoso nec lubrica terra liquore
Sparsa nec impediunt canenti gramina rore.
2 5Nunc tua quam fuerint veri praesaga futuri
Verba revolvebam, Lycida, quam praescius augur
Phoebeo quodcumque canas veracius ore.
En detecta patet nostrarum iniuria rerum
Fatidico praedicta tibi; mendacia tandem
10Caeca relucescunt. Iusti manifesta dedere
Signa dei cunctos soliti punire nocentes
Imaque scrutantes taciti penetralia cordis.
3 Quis purum indigna candorem labe notavit,
Mopse, tuum? volitans quae murmure fama sinistro
15Heu te Parisiis combustum dixit in agris,
Et sanctam sprevisse fidem Christumque potentem?
4 Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem,
Lanigeras dum pascis oves haedosque petulcos;
Nulla etenim silva est, nullum nemus, avia nulla,
20Nulla levem quae non exclamant marmora Balbum.
Postquam furtivi celatos carminis usus
Prodidit haec cornix alieno picta colore,
Et falsa assumpsit Balbae cognomina gentis
Quem vendens minimo vilissima scruta triente
25Accelina domus stabulo generavit olenti,
Turpior hic vivens et crimine foedior omni
Parisios infecit agros ceu pessima messes
Herba resurgentes. Ipso mirabile dictu
Heu scelus admisit: noctem cum lusa per altam
30Alea cessarat, varium spoliabat ovile
Et tacito praedam furto comedebat adeptam.
Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri
Luxuriosa suo: plebeiae vilia mensae
Pocula spernebat, spumanti prodiga Baccho
35Cinnama commiscens summaque voragine potans
Ebria nec certo ponens vestigia gressu,
Sola resumebat pingui saginata popina.
Immemor ah nimium priscique oblite veterni
Balbe tui, quondam pedibus cum rura petisti
40Gallica nudatis laceroque obductus amictu
Euganeam fugiens Troiani Antenoris urbem,
Exstructis ne iusta rogis incendia ferres.
Ut fuerat satiata fames et plena tumebant
Corpora, pro superi, molles fodiebat ephebos
45Vulnere postico; tenti simul inguina drauci
Podice laxato fellantique ore subibat.
Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae
Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam
Cruda vomens multo commixtaque frusta Lyaeo.
50Maius et ille nefas multoque urgentius addit:
Scilicet in sacro nullum libamine Christum,
Et casu volvente refert nulloque moveri
Aeternos rectore polos, ipsasque suprema
Casuras post fata animas; quin ore profano
55Heu nimis ignaro coepit suadere popello
Ducendam quovis genialem tempore vitam.
Hic sanctas Veneres devotaque Sabbata ridens
Polluit et sumpta ieiunia mystica carne,
Et nullum intrabat fassurus crimina templum
60Innumeris admissa modis, verique iacebat
Religio neglecta Dei cultusque superni.
Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco
Mens insana furit stultique inscitia cordis
In damnum laqueata suam casusque futuros.
65Interea accenso missus censore satelles
Hoc monstrum prensurus erat populoque vidente
Igniti plenis olei cocturus aenis,
Sed volat admonitus celeri properantior Euro
Fertilis Oceanus qua rura Britannica ditat.
70O foedam turpemque fugam, nam nocte silenti
Obscurum infelix servili inductus amictu
Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes
Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro
Viscera transfodiens. Quid agat mens conscia facti
75Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum.
Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum.
Insontis tamen ante mei mentita professus
Crimina curvato veniam tulit ore petitam.
Ut semper divina pii vestigia Christi
80Sanctaque facta sequar, debet quaecumque remitti
Ultori vindicta Deo; quod Galla nequivit,
Flamma Britanna dabit; maiori faenore dicunt
Offensi dilata Dei tormenta venire.
5 Cur non ista solo sentina voratur hiante?
85Cur pluvius non ignis adest qui tanta cremaret
Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam
Et Sodoma exarsit caelestibus obruta flammis.
6 O quam perversa est Balbi natura profani,
Quae melius reticenda fuit quam pauca referre
90Sordentis delicta viri; brevitate probantur
Crimina quae volitant cunctos dispersa per agros.
Nauseet ista licet scabies, tamen ulcus apertum
Et sanies monstrata iuvat quoscumque disertos
Et mala conficiunt cautos aliena notantes.
95Si videat certo coniunctas foedere mentes
Concordesque animos, Discordia seminat arma
Unanimi annexos astro fractura gemellos.
Candidus en pastor, qui Gallica personat arva
Carmine concinno, primis dilexit ab annis
100Divinum ambrosio sortitum nectare nomen,
Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste
Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes.
Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno
Et Stygiis imbuta malis; non ossea lingua est,
105Omnia cum tritis sed dissipat ossa medullis.
Ast adamanteo religata est gratia nodo
Et solida duplicata fide, cum proditus auctor
Et committentis nota est fallacia linguae.
Hic gnavos quoscumque odit rabidoque probatos
110Dente viros lacerat morsuque cruentat acerbo;
Testis adest Corydon teneros qui corrigit annos
Arte Palaemonia, testis Meliboeus, et Idas,
Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes.
Quos modo praesentes fictis laudavit amicos
115Vultibus et dulci palpo cum melle perunxit,
Ipse venenati cauda serpentis acuta
Pungit et absentes aloe denigrat amaro.
Illius, o Lycida, factis caritura relatis
Verba fluunt veluti rimosa lympha lagena
120Deperitura fluit; semper torquetur opima
Vicini tellure sui redituque beato.
Semper honesta fugit; pathicis stipata cinaedis
Huic tantum caupona placet, talique diurni
Nocturnique simul scelerisque inventor iniqui.
125Ni fallor, radix tantorum incepta malorum
Ventura non morte cadet; ceu quercus adulta
Diffundet vacuas ramalia longa per auras.
Ista sit o potius valida seu caesa bipenni,
Seu rapidis exusta rogis, quam fronde nocente
130Letiferum germen radix infecta remittat.
Numquam speratis commissa piacula poenis
Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum
Ardet in omne scelus laudemque ex crimine quaerit.
Improba non umquam capitis delicta nefandi
135Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes,
Seu velox, seu tarda, viros. Sed numine dextro
Sedula proveniunt sincerae praemia vitae.
Ieiunas pascamus oves Christoque merenti
Solvamus tenui modulatas carmine grates.

1 Lycidas

2 Mopsus

3 Lycidas

4 Mopsus

5 Lycidas

6 Mopsus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: