Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Virum mihi pande Musa multimodum qui valde multum
Erravit ex quo Troie sacram civitatem depredatus fuit
Multorum hominum vidit urbes et intellectum novit
Multas autem hic in ponto passus fuit angustias proprio in animo.
5Redimens propriam animam et reditum sociorum
Sed non sic socios salvavit desiderans licet
Ipsorum enim propriis stultitiis perierunt
Stolidi qui per boves yperionis solis
Comederunt, nam hic istis abstulit reditus diem
10Hec a quacumque parte dea filia iovis dic et nobis
Iam alii certe omnes quot fugerant gravem destructionem
Domi erant bellum cum fugerant atque mare
Hunc autem solum reditus egentem atque uxoris
Nimpha venerabilis impediebat Calipso diva dearum
15In speluncis cavis desiderans maritum esse
Sed quando iam tempus venit circumexpletis annis
In quo ipsi venerunt dei domum redire
Ad Itachiam nec ibi fugisse fuit agones
Et cum propriis amicis dii autem miserebantur omnes
20Preter Neptunum hic autem solicite irascebatur
Antitheo Ulixi antequam ad propriam terram veniret
Sed hic ad Ethiopas venit procul existentes
Ethiopas qui in duas partes divisi sunt ultimi virorum
Hi quidem intrante yperione hi autem saliente
25Vescens taurorum et agnorum hecatombe
Hi autem hic delectabatur cibo adstans sed iam alii
Iovis in atriis Olimpii congregati erant
Istis autem sermones incepit pater virorumque deorumque
Recordatus enim in animo est immaculati Egisti
30Quen iam Agamemnonides valde gloriosus interfecit Orestes
Huius hic recordatus verba immortalibus loquebatur
Heu amici qualiter iam deos mortales inculpant
A nobis enim fantur mala esse. Sed et ipsi
Ipsorum stultitiis preter fatum angustias habent
35Sicuti et nunc Egistho preter fatum Atride
Nupsit uxor procax hunc autem interfecit reversum
Sciens gravem perniciem ex quo antea sibi diximus nos
Mercurium cum miserimus bene spectatorem Argiphontem
Nec ipsum interficere nec procari uxori
40Ab quidem Oreste vindicta erit Atride
Quando adoleverit et propriam desideraverit terram
Sic fatus est Mercurius sed non sensus Egisti
Flexit bona sentiens nunc autem simul omnia reddidit
Huic autem retribuit postea dea glaucopis athena
45O pater noster Saturnine excellentissime regum
Et valde ille decenti iacet interitu
Sic pereat et alius quicumque talia faciet
Sed michi pro Ulixe bellicoso inciditur anima
Infortuna qui iam longe amicis procul nocumenta patitur
50Insula mari circumdata ubi umbilicus est maris
Insula autem arborata dea aurem in domibus habitat
Atlantis filia omnia sentientis qui maris
Totius profunditates scit tenet autem columnas ipse
Longas que terram et celum circum tenent
55Huius filia miserum plorantem impedit
Semper in mollibus et sapientibus sermonibus
Blanditur ut Itachie obliviscatur Nam Ulixes
Desiderans etiam fumum salientem aspicere
Proprie terre mori desiderat non autem tibi
60Removetur amica anima Olimpie non Ulixes
Argivorum in navibus grates dabat sacra sacrificans
Troia in ampla. Cur iam sibi in tantum iratus es Iupiter
Huic autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter
Filia mea quale te verbum fugit septem dentium
65Quomodo iam certe Ulixis ego mirabilis obliviscarer
Qui ultra sensum est mortalium ultraque sacra deis
Immortalibus dedit qui celum amplum habent
Sed Neptunus terram equitans dure semper
Ciclope iratus quem oculo cecavit
70Contrarium diis Poliphemum cuius potentia est magna
Omnibus in Ciclopibus. Thoosa autem ipsum genuit nimpha
Phorcinos filia mari sine fece predominantis
In speluncis cavis neptuno cum miscuerit se
Ex hoc iam Ulixem Neptunus terram movens
75Non interfecit errare facit procul paterna terra
Sed eya nos isti consulemus omnes
Reditu ut veniat Neptunus autem desinet
Propriam iram non certe aliquando poterit contra omnium
Immortalium nolle deorum litigare solus
80Huic autem retribuit postea dea glaucopis Athena
O pater noster Saturnie excellentissime regum
Si certe iam nunc hoc amicum beatis deis
Reverti Ulixem multa sentientem ad propriam domum
Mercurium certe diactoron Argiphontem
85Insulam ad Ogigiam commoveamus ut cito
Nimphe bonicome dicat verum consilium
Reditum Ulixis talasifronos ut veniat
Nam ego Itachiam veniam ut eius filium
Magis horter et sibi potentiam in sensibus ponam
90Ad contionem cum vocaverit comosos Achivos
Omnibus procatoribus sententialiter dicere qui eius semper
Oves parvas interficiunt et pedes revolventes flexicornos boves
Mittam autem eum ad Sparten et ad Pylon amathuntam
Reditum auditurum patris amicabilis sic ubi audiet
95Atque ubi gloriam bonam in hominibus habeat
Sic cum dixerat sub pedibus ligavit bonos sutilares
Ambrosios aureos quae ipsam tulerunt ac per mollem
Ac per infinitam terram similiter flatui venti
Accepitque fortem lanceam acutam acuto ferro
100Robustam magnam ponderosam qua domat turmas virorum
Heroum quibus irata fuerit fortem patrem habens
Abiit autem per Olimpum carinum commota
Stetitque Itachie in loco in vestibulis Ulixis
In limine Auleo palma autem tenebat ferream lanceam
105Assimilata amico taphiorum pastori menti
Invenit vero procatores superbos hi certe iam
Aleis ante ianuas animum delectabant
Sedentes in coriis boum quos interfecerunt ipsi
Precones autem ipsis et citi famuli
110Hi vere vinum miscebant in crateris et aquam
Hi autem spongiis multum perforatis mensas
Tergebant et anteponebant atque carnes multas dividebant
Hanc autem multum primus vidit Telemacus deo similis
Sedebat enim in procatoribus amicam cruciatus animam
115Respiciens patrem bonum in sensibus si ab aliq cum venerit
Procatoribus his quidem dipersionem per domos imponat
Honorem autem ipse habeat et possessionibus propriis dominetur
Hec sentiens procatoribus simul sedens aspexit Athenam
Ivit autem versus vestibulum redarguit se in animo
120Forensem diu in ianuis stare Iuxta autem stans
Manum cepit dexteram et recepit ferream lanceam
Et ipsam vocans verbis pennosis loquebatur
Ave amice nobiscum amicaberis nam postea
Cenam cum finieris sermocinaberis cuius tibi oportunitas
125Sic cum dixit precessit Hec autem sequebatur Pallas Athena
Isti autem quando iam intra fuerunt domum altam
Lanceam certe erexit ferens in columna longa
Vagina lancearum intus benefacta ubi alie
Lancee Ulixis talasifronos stabant multe
130Ipsarum autem in throno sedem fecit ducens sub pannum cum extenderat
Bonum varium sub autem scabellum pedibus fuit
Penes autem ipsam currum posuit depictum extra alios
Procatores ne forensis consultatus rumore congregationis
Cena sine delectatione se haberet superbis cum advenerat
135Ac ut ipsum de patre absente interrogaret
Cherniva pedisequa fudibili fudit ferens
Bono aureo supra argenteum lebetem
Ut lavarentur ante autem benefactam extendit mensam
Frumentum autem venerabilis tamii anteposuit ferens
140Epulas multas cum supraposuit libenter dans adstantibus
Cibi carnium incisoria anteposuit cum tulit
Omniusmodi ante autem ipsis posuit aureos calices
Preco autem ipsis cito ambulabat pincernans
Intro autem venerunt procatores superbi isti certe postea
145Per ordinem sederunt in sedibusque thronisque
Istis autem famuli quidem aquam in manibus fuderunt
Iuvenes autem crateras coronaverunt potu
Cererem autem famule congregabant in calathis
Isti autem ad utilia fercula prompte anteposita manus extendebant
150Nam postquam potu et cibo desiderium extraxerunt
Procatores quibus certe in sensibus alia in cura erant
Cantilena chorea hec enim ornamenta epuli
Preco autem in manibus citharam pulchram posuit
Fimio qui iam canebat in procatoribus necessitate
155Certe hic cytharizans concordabat bene canere
Nam Thelemacus affatus est glaucopem Athenam
Iuxta tenens caput ut non audirent alii
Forensis amice licet et me reprehendas quicquid dicam
Istis certe hec in cura sunt cythara et cantilena
160Leviter quia alienas divitias sine ultione comedunt
Viri cuius iam alicubi alba ossa marcescunt pluvia
Iacentia in terra vel in mari unda revolvit
Si illum Itachiam videbunt iam reversum
Omnes orabunt leviores pedes esse
165Quam ditiores auroque vesteque
Nunc hic sic periit mala morte neque aliqua nobis
Consolatio licet aliquis terrestrium hominum
Dicat venturum esse illius autem periit reditus dies
Sed eya michi hoc dic et veraciter narra
170Quis unde es virorum ubi tibi civitas atque parentes
In qua autem navi venisti quo modo autem naute
Duxerunt ad Itachiam qui esse gloriantur
Non enim te pedestrem puto huc venire
Et michi hoc narra verum ut bene sciam
175Vel nuper venis vel et patrius es
Amicus quia multi fuerunt viri nostra in domo
Alii quia ille conversabilis fuit hominum
Huic autem redixit glaucopis Athena
Tibi enim ego hec valde veraciter narrabo
180Mentis Anchialio bellicosi glorior esse
Filius nam taphiis navigatoribus dominor
Nunc autem huc cum navi veni atque sociis
Navigans pernigrum pontum per aliam vocem habentes homines
Ad Temesin pro ere fero nitidum ferrum
185Navis autem mihi hec stat in agro procul civitate
In portu ritheo sub niio arborato
Amici autem alterutrum patrii gloriamur esse
A principio sique senem interrogabis cum veneris
Laertem heroem quem non fantur ad civitatem
190Venire sed procul in agro nocumenta pati
Vetula cum pedisequa quae sibi cibumque potumque
Anteponit quantum iam ipsum labor in membris cepit
Serpentem per locum fertilem culture vineose
Nunc autem veni iam certe ipsum fati sunt venturum esse
195Tuum patrem sed iam hunc Dei ledunt iniuria
Non certe adhuc mortuus in terra divus Ulixes
Sed adhuc aliqua vivus impeditur Apollo in ponto
Insula in circumflua mari pessimi autem ipsum viri impediunt
Agrestes qui illum retinent nolentem
200Nam nunc tibi ego vaticinabor sicuti in animo
Immortales ponunt et sicuti perficiendum puto
Nec vaticinator existens neque de avibus palam sciens
Non adhuc longe amico procul patria terra
Erit non si ferrea ligamenta tenent
205Cogitabit ut veniat quia multe astutie est
Sed eya michi hoc dic et veraciter narra
Si iam ab ipso tantus filius es Ulixis
Valde certe capite et oculis bonis assimilas
Illi quia sepe taliter miscebamus alterutrum
210Ante quam illum ad Troiam ascendisse quo alii
Argivorum optimi iverunt cavis in navibus
Ex tunc non Ulixem ego vidi neque me ille
Hanc Thelemacus scientificus contra allocutus est
Tibi enim ego amice valde veraciter narrabo
215Mater certe me fatur illius esse. Nam ego
Non scio non certe aliquis proprium patrem ipse cognovit
Sic iam ego debui beati alicuius esse filius
Viri quem in possessionibus propriis senectus advertit
Nunc autem qui miserimus natus est mortalium hominum
220Ex illo me fantur ortum esse postquam tu me de hoc interrogas
Huic autem dixit dea glaucopis Athena
Non certe tibi generationem dei ingloriosam retro
Fecerunt postquam te talem genuit Penelopia
Sed eya mihi hoc dic et veraciter narra
225Que epulatio queque congregatio hec est quid autem tibi necessitas
Convivii vel nuptiarum postquam non eranos hoc est
Quoniam mihi iniuriantes superbe videntur
Comedere per domum reprehendet hoc vir
Vituperia multa respiciens quisquis sapiens adveniet
230Huic autem Thelemacus scientificus contra locutus est
Amice postquam iam te his me interrogas atque inquiris
Apparebat certe quondam domus ista dives et irreprehensibilis
Esse donec adhuc ille vir presens erat
Nunc autem aliter volverunt dei mala consulentes
235Qui illum certe inapparabilem fecerunt ultra omnes
Homines quia non mortuo sic contristarer
Si cum propriis sotiis interfectus fuit Traianorum in loco
Vel amicorum in manibus postquam bellum perfecit
Ex hoc sibi sepulturam certe fecerunt iam omnes Achivi
240Atque et proprio filio magnam gloriam tulit post
Nunc autem ipsum ingloriose Arpie usurpaverunt
Corruptus est inapparabilis inexauditus mihi autem dolores fletusque
Reliquit non autem illum flens suspiro
Solum quia mihi alia dei mala flagella preparaverunt
245Quot enim insulis dominantur optimi
Dulichie Samoque et arborosa Zachipho
Atque quot aspere Itachie predominantur
Tot matri mee procantur consumuntque domum
Hec autem non abnuit odiosas nuptias neque finem
250Facere potest. Isti autem corrumpunt comedentes
Domum meam cito iam me destruent et ipsum
Hunc autem anxia facta allocuta est Pallas Athena
Heu amici vere iam multum absente Ulixe
Deficiet qui procatoribus vituperosis manus imponetur
255Utinam certe nunc cum venit domum in primis ianuis
Stet tenens galeam et scutum et duas lanceas
Talis existens qualem ipsum ego primo vidi
Domo in nostra potantemque delectantemque
Ab Ephyri reversum ab ilo mermeridao
260Ivit enim illuc cita in navi Ulixes
Pharmacum viros interficiens querens ut sibi esset
Sagittas ungere ferreas sed ille non sibi
Dedit quia iam deos venerabatur semper existentes
Sed pater sibi dedit meus diligebat enim valde
265Talis existens cum procatoribus conversaretur Ulixes
Omnes cito morituri fierent amararum nuptiarumque
Sed certe hec deorum in genibus iacent
Vel reversus ultionem sumat vel et non
Propriis in atriis tibi autem cogitare precipio
270Quomodo procatores expellas ab atrio
Sed eya nunc audias et meos cura sermones
Cras ad contionem cum vocaveris heroas Achivos
Sermonem dic omnibus dei autem testes sint
Procatores certe ad propria dividi precipe
275Mater autem si sibi animus vult nubere
Retro vadat ad atrium patris valde potentis
Isti autem nuptias preparabunt et ordinabunt cedna
Multa valde quod convenit amicam filiam sequi
Tibi autem ipsi sapienter consulam sique obedias
280Navem cum aptaveris remigatoribus viginti que optima
Venias auditurus de patre diu absente
Si quis tibi dicat mortalium vel vaticinium audias
A Iove quod maxime fert famam hominibus
Primo certe ad Pylon venias et interroga nestorem divum
285Illinc ad Sparten ad flavum Menelaum
Ille certe ultimus venit Achivorum enea habentium indumenta
Si certe patris vitam et reditum audiens.
Vere iam consumens licet adhuc sustinebis per annum
Si autem mortuum audies non autem existentem
290Reversus autem postea amicam ad paternam terram
Sepulturam sibi effodias et cum sepulcralibus sepelias
Multis valde qualiter convenit et viro matri da(to.)
Nam postquam iam hec perfecerisque et feceris
Cogita postea per sensum et per animum
295Quomodo procatores in atriis tuis
Interficias vel dolo vel palam non autem te oportet
Puericantem duci quia non talis es
Vel non audis qualem gloriam accepit gloriosus horestes
Omnibus in hominibus postquam interfecit patricidam
300Egistum dolosi consilii qui sibi patrem gloriosum interfecit
Et tu amice valde certe te video bonumque magnumque
Fortis fias ut aliquis tibi et tarde venturorum hominum benedicat
Nam ego ad navem citam veniam nunc
Atque ad socios qui iam me valde graviter anxiantes expectantes
305Tibi autem ipsi in cura sit et meos cura sermones
Huic autem Thelemacus sciens contra locutus
Amice vere quidem hec amicabilia sentiens concionaris
Sicuti pater proprio filio et nunquam obliviscar ipsorum
Sed eya nunc expecta festinans licet ad viam
310Ut lotusque delectatusque in amica anima
Donum habens ad navem venias gaudens in animo
Honorabile valde bonum quod tibi iocale erit
A me sicuti amicabiles amici amicis dant
Hunc autem retribuens affata est glaucopis Athena
315Non amplius nunc impedias desiderantem viam
Donum autem quodcumque mihi dare amica anima vult
Retro venienti dabis domumque ut feram
Et valde bonum acceperis tibi autem dignum erit retributione
Hec certe iam sic cum dixit abiit glaucopis Athena
320Avis autem sicuti Anopea volavit isti autem animo
Posuit potentiam et audaciam recordarique fecit ipsum patris
Magis adhuc quam antea Hic autem sensibus propriis intellexens
Obstupuit in animo agnovit eum Deum esse
Statim autem ad procatores ivit similis deo vir
325Istis autem cytharista canebat gloriosus isti autem tacite
Sedebant audientes hic autem Achivorum reditum canebat
Anxium quem a Troia dedit Pallas Athena
Huius autem a palatio sensibus intellexit admirabilem cantilenam
Puella Icari sapiens Penelope
330Per scalam autem altam descendit proprie domus
Non sola simul ipsam et pediseque due secute
Hec autem quando ad procatores venit diva feminarum
Stetit iam penes ostium inferioris domus studiose facte
Contra genas tenens mollia vela
335Pedisequa autem vere sibi honesta exutrumque parte adstitit
Cum lacrimavit autem postea alloquebatur divum cytharistam
Fimie multa enim alia mortalium delectabilia scis
Opera virorumque deorumque quae glorificant cytharistam
Ex illis unum ipsis cane sedens isti autem procatores
340Vinum bibant hanc autem finias cantilenam
Angustiosam que mihi scripsi in pectoribus amicam animam
Premit postquam me maxime tetigit tristitia sine fine
Tale certe caput desidero recordata semper
Viri cuius gloria amplam per helladam et medium Argon
345Hanc autem Thelemacus sciens contra allocutus est
Mater mea cur vero invites delectabili cantori
Delectare ubi sibi intellectus commovetur non autem cantores
Causales sed iam Iupiter causalis qui dat
Viris inventoribus quomodocumque vult cuilibet
350Isti autem non reprehensio Danaorum malam mortem canere
Illam enim cantilenam maxime glorificant homines
Que audientibus novella est
Tibi sustineat cor et animus audire
Non certe Ulixes solus amisit reditus diem
355In Troia multi autem et alii viri perierunt.
Sed ad domum cum veneris cura quae tui opera sunt
Telam columque et pedisequis precipe
Opus laborare sermo autem viris in cura erit
Omnibus maxime autem mihi cuius certe dominium est in domo
360Hec certe obstupefacta iterum domum intravit
Filii certe sermonem scientificum posuit animo
Atque ad palatium cum ascenderit cum pedisequis feminis
Plorabat postea Ulixem amicabilem maritum donec sibi somnum
Dulcem in superciliis posuit glaucopis Athena.
365Procatores autem turbati sunt per atria umbrosa
Omnes animo elegerunt in lectis congregari
Istis autem Thelemacus scientificus incipit sermonem
Matris mee procatores superbam iniuriam habentes
Nunc comedentes delectemur non autem rumor
370Sit quia bonum est audire cantorem
Talem qualis hic est deis similis voce
Mane autem a contionem sedebimus venientes
Omnes ut vobis sermonem audacter cum sententia dicam
Exite ab atriis alias autem in cura habeatis epulationes
375Vestras possessiones comedentes alterutrum retribuentes per domos
Si autem vobis apparet hoc melius et utilius
Esse viri unius vitam inulte destruere
Destruatis ego autem deos implorabo semper existentes
Sique aliquando Iupiter det post ulta opera fieri
380Sine ultione postea domos intra pereatis
Sic fatus. Isti autem vere omnes dentes in labiis cum inseruerint
De Thelemaco admirabantur quoniam audacter contionabatur
Hunc autem Antinous affatus est Eupithei filius
Thelemace vere valde iam te docent dii ipsi
385Altum contionatorem esse et audacter contionari
Ne te in circumflua Itachia imperatorem Saturnius
Faciet quoniam generatione paternale est.
Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus
Antinoe licet mihi et admiratus eris quicquid dicam
390Etiam hoc velim Iove dante sumere
Vel dices hoc malum in hominibus factum esse
Non certe malum regnare in domo mea cito autem tibi dabo
Divitias que sunt et preciosiores ipse
Sed certe imperatores Achivorum sunt et alii
395Multi in circumflua Itachia viventes atque antiqui
Quorum aliquis hoc habeat postquam mortuus divus Ulixes
Hunc autem Eurimachus Polyvi filius contra allocutus
Thelemace certe hec deorum in genibus iacent
Quisquis in circumflua Itachia regnabit Achivorum
400Possessiones autem ipse habes et domibus propriis dominaris
Non certe aliquis veniet vir qui te nolentem viribus
Possessiones destruet Itachia adhuc habitata
Sed volo te optime de forense interrogare
Unde iste vir a qua autem gloriatur esse
405Terra ubi autem sibi generatio et patria cultura
Vel aliquam annuntiationem patris fert venturii
Vel proprium eius opus desiderans huc venit
Quare commmotus statim vadit neque expectavit
Ut sciret non certe alicui malo in vultu assimilabatur
410Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus
Eurimache certe reditus amissus patris mei
Non vere annuntiationi adhuc obedio si ab aliqua veniet
Neque de vaticinio curo de quocumque mater
Ad atrium cum vocaverit vaticinatorem interrogaverit
415Forensis autem ille meus patrius a Tafo est
Menthis Anchialio bellicosi gloriatur esse
Filius nam Taphiisis remum diligentibus dominatur
Sic fatus Thelemacus sensibus autem immortalem deam agnovit
Hi autem ad choream et desiderativam cantilenam
420Mutati delectabantur expectabant autem vesperum ut veniret
Istis autem cantilena delectantibus niger hesperus venit
Iam tunc dormituri iverunt domum quodlibet
Thelemacus autem ubi ei thalamus pulcherime aule
Altus ordinatus erat visibili in loco
425Illuc venit ad cubile multa sensibus cogitans
Isti autem simul accensas lampadas tulit scientifica sciens
Euriclia Opos filia Pisinoridao
Quam quondam Laertes emerat possessionibus propriis
Adolescentem adhuc existentem viginti boum autem dedit
430Similiter autem ipsam venerabilis uxori honorabat in atriis
Cubili autem nunquam miscuit iram autem evitavit uxoris
Hec sibi statim accensas lampades tulit et ipsum maxime
Inter famulas diligebat et nutriebat parvum existentem
Aperuit autem ianuas thalami studiose facti
435Sedit autem in lecto mollemque expoliavit vestem
Et hanc certe vetule studiosa consilia scientis posuit manibus
Hec certe hanc cum studiose duplicaverit et cum cura aptaverit vestem
In pertica cum appenderit penes perforatos lectos
Commota est ut iret a thalamo ianuam autem traxit coroni
440Argentea atque seram extendit in clausura
Ubi hic nocturnus velatus ovis flore
Consulebat sensibus propriis de via quam dixit Athena.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: