Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. ad illustrem Tergestinorum principem, | Iohannem ab Hoys, Hispanum, | Andreas Rapitius Tergestinus

Austriaci lux clara soli, pia cura Sororum,
Sint tibi propitii, numina sancta, dei.
Ecquid agis rerum? Diversa negotia tractas?
Te tenet assiduus, regia cura, labor?
5Si vacat: hospitio tenuem, vir clare, libellum
Suscipe, virtutis semina prima meae.
Sic poteris longas ingrati temporis horas
Fallere, sic vati saepe placere tuo.


2. in effigiem eiusdem

Effigiem vir magne tuam depingeret omnis,
Qui mentem possit pingere nullus erit.


3. ad idem

Te facies hominem dicit, te prima sororum
Semideum, te mens indicat esse Deum.


4. ad patriam

Nondum bissenos aetas mea viderat annos,
Cum peterem gelidis, qua fluit Ister aquis.
Hinc subito redii, quinos auxisse decembres
Suspicor in laudes patria terra tuas.
5Ne dubita, postquam Patavina victor ab urbe
Discedam, calamis sola fruere meis.


5. ad Albanum Caesium

Cur tantum genitor de te sibi plaudit ovatque,
Ni quia virtutis praemia digna feres?
Sic pater Aeneas parvo gaudebat Iulo,
Romani quoniam sanguinis auctor erat.
5Is fuit Albanae praeclarus conditor urbis,
Altera virtutis te manet Alba tuae.


6. cum ex Vienna ob pestem in Italiam solveret

Quae fueras quondam optatum mihi, clara Vienna,
Sola solum, studiis cognita terra meis,
Vive valeque, diu nostris gratissima Musis,
Et vivat vatis gratia firma tui.
5Tuque meis quondam conatibus, aemula pubes,
Vive (sed o possis) perpetuumque vale.


7. in Candidum

Candide, quid tentas nostros lacerare libellos?
Sollicites alios in sua damna viros!
Carminibus decor omnis abest, minus artis in illis
Cernitur; in reliquos, Candide, virus habe.


8. de quodam milite

Cum genitrix natum timido discedere ab hoste
Cerneret et patrios destituisse lares,
Obvia facta illi, verbis animoque virili,
Coeperat hunc trepida sollecitare manu:
5"Tene, malum, patrios decuit violasse penates?
Dicitur haud tales Sparta tulisse viros."


9. in pictorem quendam

Aspice ut egregiam potuit pinxisse tabellam
Pictor ab insanis cum premeretur aquis.
Scilicet in tabula tunc artem contulit omnem
Pictoris moriens ingeniosa manus.


10. in puerum super Hebri glacie currentem

Dum puer in glacie currebat flumine Hebri,
Contigit ut vitreum frangeret ille solum.
Labitur aequoreis demersum corpus in undis,
Dissecuit miserum lubrica testa caput.
5Maesta parens nati caput accipit; illud in ignem
Conicit et tales reddit ab ore sonos:
"Cur te, nate, tuli, cur te natura creavit?
Quam male conveniunt bina elementa tibi!"


11. auctor ad terram suam

Quae mihi donasti viridantia frigore rapa,
En sunt nominibus tradita signa meis.
Eia age venturos serves sine labe nepotes,
Sic servet fructus humida bruma tuos.


12. nihil Palladi et Musis commune esse cum Marte

Spreta Venus Musis: "Me sic contemnitis?" inquit.
"Iam parat in vestrum filius arma caput."
Cui Musae: "Stolido referas stolidissima nato,
Non habet in nostrum tela nociva caput."


13. gigantomachia

Dum fera progenies superum coniurat in orbem
Phlegraeis ducibus, bellica pugna fuit.
Armatur Phoebus, proprias Saturnius iras
Colligit, interea maximus horror erat.
5Transfigit indomitas moles Mavortia cuspis
Membraque materno contaminata solo.
Pallida pampineos traxerunt ossa liquores
Et modo fit vinum, quod modo sanguis erat.
Qui fata sanguineo nigrantia vina colore
10Hauserit, is caedes exitiumque bibet.


14. in bibacem hominem

Fertur ab Aoniis nymphis, cum fulmine Bacchus
Flagraret mediis praecipitatus aquis;
Hinc sobriis nymphis fuerat pergratus, at ignem
Incautus capies, hic nisi mixtus erit.


15. querela Musarum

Cur miles atrox perdere qui arduas
Conatur arces et vitia et modos
Invenit infandae rapinae,
Ad superos vehitur triumphos?
5Et qui laborat publica commoda
Augere, nec non qui sapientiae
Victricis assertus satelles,
Ab variis premitur procellis?
Qui promeretur praemia frontium,
10Cui pacta docti laurus Apollinis,
Quem Pallas ornat, viperino
Dente trahunt lacerantque passim.
Iam tempus instat Thespiades deae,
Iam tempus urget, iam Polyhymnia
15Ostende vires quampotentes,
Ut perimas, precor, impotentes.
Descende caelo, maxime Mercuri,
Tutela nostri: tu studii parens
Defende iam tuos alumnos,
20Pegasidum docilem iuventam.


16. de Mutio Scaevola

Dum patriam servare paras, te dextra fefellit,
Scaevola, nec voto sat facit illa tuo.
Mox accensa ferox contempto protinus igne
Incubuit sacris interitura focis.
5Vade, age, faustus eris, vita donatus ab illo,
Quem cupis irata perdere posse manu.


17. de Marsia tibicine et Apolline

Marsia sit victus, modulis sit victor Apollo;
Mulcebant cunctos garrula plectra deos.
Iste sonat vario diversa poemata cantu;
Is canit in poenam deteriora suam.
5Provocat Entellum Dares, sus Pallada quaerit,
Nirea Thersites, bellua foeda deum.
Ah ne quis alta petat maioraque viribus audax,
Ne cadat in miserum magna ruina caput.


18. in domum cuiusdam

Cuius opus? Phidiae. Quae nam structura? Myronis.
Quae patria artifici? Quam Fabiana vocant.
Parrhasium mirabar opus dignumque laborem;
Divinae poterant quem meruisse manus.


19. de M. Curtio

Dulcis amor patriae fuerat, fortissime Curti,
Cum peteres Stygios victima digna lacus.
Qua latet umbroso praeceps descensus hiatu,
Tendis et in flammas protinus ire paras.
5Publica privatis praeponis commoda lucris;
Gloria te solum, te decet omnis honos.
Felix Romulei cui cessit gloria Curti,
Urbs erit aethereo proxima sola polo.


20. de Penelope

O quotiens, dum te repetunt semperque lacessunt,
Decipit instantes pendula tela Procos!
Quod manibus texis viduis, id nocte retexis,
Et sinis ingratas ire, redire moras.
5Nolebas thalamos constans temerare iugales,
Nolebas casti fallere iura tori.
Te quoque non longi mutarunt tempora cursus,
Declarat sanctam nox diuturna fidem.
Tu pretio et precibus numquam corrupta iacebis;
10Penelope fidi semper Ulyxis eris.


21. in tempestatem obnubilam, quod reditum in patriam | plus nimio differret

Ergone continui torquebunt aethera venti
Nec patet in patrios ianua aperta lares?
An quia praesensit venturi temporis horam
Tempestas, solis cogimur esse locis?
5"Crastina - dicebam - laetam feliciter horam
Lux dabit, optatis grata futura meis."
Vix ea fatus eram, complerunt aera nimbi;
Sistimur et multis defluit imber aquis.
Quid nostris, Fortuna, paras conatibus? Atqui
10Ibimus in patrios luce sequente lares.


22. de vinorum praestantia

Cretica vulgares extollunt vina tabernae
Et iactat Rhodium dulcia musta solum.
Caecuba Fundanis celebrantur pocula terris;
Miratur calices Lesbia turba suos.
5Massica Peligni venerantur vina coloni,
Commendat proprios Segnia terra cados.
Fumosos recolit Campania terra Falernos
Et sibi fecundo Rhetia monte placet.
Tollunt Massilios alii, sua dona, lyaeos,
10Evehit Euganeum vinea culta merum.
Te colimus, Pucine pater; vindemia Bacchum
Dat tua, caelestes quem meruere dii.


23. in Candidum

Candide, cum socio quid me committere tentas?
Solvere cur quaeris foedus amicitiae?
Quo magis ipsa tuos corrodet lingua labellos
Hoc propius noster pectora iunget amor.


24.

Cum genitrix natum calidis lavaret in undis,
Ecce sub iratis ignibus alter erat.
Accelerat mater, sed vix bene visus ab illa
Uritur hic, liquidis labitur alter aquis.
5Maesta parens, genitrix, nimio superata dolore
Occidit et subito vulnere pressa iacet.
Et pater infelix ternos, pia lumina, ademptos
Deplorans laqueo colla premenda dedit.
At tantum sors ausa malum, tot pignora tollunt
10Aethera, cum rutulis ignibus, unda, solum.


25. in perfrictae frontis hominem

Sicne putas? An falsa fides? Impensius aequo
Vives? Id satagis? Falleris o nimium!
Insperata quidem veniet tibi cana senectus,
Crede mihi, Pythio vera magis tripode.
5Vita bonum fragile, pronos mutamur in annos,
Mors sequitur nostros invidiosa dies.
Caesare quis maius? Quid Croeso ditius? Atqui
Naturae solvit debita uterque suae.
Nestore quid senius? Pelide fortius? Atqui his
10Iniecit validas mors violenta manus?
Inspice non longae numerosa pericula vitae,
Ultima sit nescis quando futura dies.
Mente cares, rapidus quocumque intenderit amnis
Pergis, quo fastus duxerit, illud iter.
15Infelix nimium rebus sublate secundis
Tolleris ut lapsu mox graviore ruas.


26. in pictorem quendam qui Christum servatorem | in clypeo pinxerat

Quo clypeum malenata manus pictoria duxit
In Dominum nimium perfidiosa suum?
Auctorem pacis sola pinxisse tabella
Sat fuit: hostiles respuit ille minas.


27. arguit Musam suam nimiae inclementiae

Siccine Meduaci vatem prope fluminis undas
Cogis in indoctos verba referre sonos?
Viderit hoc Phoebus, qui nos coniunxit in unum,
Viderit Aonius, turba verenda, chorus.
5Diceris malefida tibi, male cognita Phoebo,
Diceris calamis insidiosa meis.


28. in Candidum

Dona feras, frater dominusque vocaberis, atqui
Si nihil attuleris, vix bene frater eris.


29. ad Priscum Batavum

Nox erat et claro surgebant sidera caelo,
Ignivomos Phaeton iamque trahebat equos.
Ecce oculus quendam, tepido dum membra levarem
Fessa toro, rutilum viderat ante diem.
5Illi non animus, non mens intenta quiere;
Ille sed assidua mobilitate viget.
Tegmina nulla gerit, vires acquirit eundo,
Non habet ille pedes, non habet ille manus.
Ille venenato scintillas spirat ab ore,
10Non habet ille oculos, non habet ille caput.
Dentibus ille caret, quo nulla voracior umquam
Bellua desertis dicitur esse locis.
Quo sine nemo potest mortalem ducere vitam,
Sit licet is iuvenis, sit licet ille senex.
15Denique ad hunc semper nugas conferre solemus,
Pectore, qui sensu, qui ratione caret.
Vera negas? Haec falsa putas? Vanasque loquelas
Credis? Sunt Pythio carmina digna deo.


30. ad Carolum V. imperatorem augustum

Quaesierat quisnam spatiosi pondera caeli
Ferret Atlas, humeris insidiosa suis.
Noluit Alcidem superum prius astra ferentem
Et simul aeternos, pondera sancta, deos.
5Ut te tot vidit maiora negotia solum
Posse pati, merito templa deosque feres.


31. Ferdinando Quiritium ac Pannonorum regi

Dicuntur Libycae, si vera est fama, palaestrae
Alcidem superis insinuasse deis.
Quae, Fernande, geris? Maiora minorave fama?
Quot tua settigeros conficit hasta sues?
5Quis te conspexit rebus tumuisse secundis?
Seu quis in adversis sucubuisse malis?
Africa victrices aquilas, victricia signa
Sentiet, imperium sentiet illa tuum.
Intrabis Scyticas armis victricibus oras,
10Hic ubi Euxinis funditur Ister aquis.
Vera cano, nostrum fortunent numina votum,
Corruet ignoto lumine Luna solo.
Hoc canit audaci Germania voce, fatetur
Italus et sceptri Martia terra tui.
15Det precor ut mundi felix modereris habenas,
Iuppiter et celsi lucida signa poli.


32. Francisco Donato, Venetiae principi optimo

Quam regis augustam, dux augustissimus, urbem,
Credimus aethereos constituisse deos.
Te mare, te caelum solito venerantur amore;
Te maris imperium cum Iovis arce manet.


33. in insignia Sigismundi ab Herberstein, baronis

Te tria, magnanimi, decorant, pia numina, reges,
Omnia si confles numina, numen eris.


34. aliud

Quo geminae turres turritaque culmina? Numquid,
Ut videas populos altus ab arce tuos?
An, quia sit variis respublica fracta procellis,
Solus qui ex alto luceat ignis eris?
5Sic cum virgineos peteret Leander amores,
Obtulit ardentes Cressa puella faces,
Ne dum caeruleas tranaret sedulus undas,
Linqueret insano bracchia fessa mari.


35. in insignia Lucii Frontonis, equitis et poetae

Quid sibi vult niveis tua linea ducta parergis,
Dic, precor, o Latiae gloria prima togae?
Haec tibi sinceri sunt semina pectoris? An sic
Vestis erat superis linea grata deis?


36. ad clarissimum virum Martinum Hoyos Hispanum

Dum sophiam, dum sancta colis mysteria dumque
Accedis solita religione deos,
Mirum est quanta tuo descendat gratia vultu
Quamque ornes meritis tempora nostra tuis.
5Crede mihi, veniet quae te mirabitur aetas:
Non secus ac Marcum Martia Roma suum.


37. ad Franciscum Charitinum pictorem

Aemiliam, Francisce, suam nisi frater amaret,
Aemiliam facile posset amare tuam.


38. de Ioanne Ramo poeta

Is satagit Musas; Musae redamare vicissim
Hunc fatigant; igitur sunt in amore pares.


39. aliud

Diligit is Musas; Musis is rursus amatur;
Mutuus hinc merito pectora iungit amor.


40. in domum Antonii Anonymi

Pulchra domus pictura tuae faciesque decora
Laudis habet modicum, plurima fraudis habet.
Quod pascit pictura oculos animumque decora,
Excitat id laudis, cetera fraudis habet.
5Quodque homines gnavos rebus perversa gerundis
Detinet, id multum noxia fraudis habet.


41. in turrim Viennensem

Cedant pyramides, cedat Memphitica tellus,
Cedat et in laudes Graecia prona suas.
Nec mihi se iactet moles radiata colossi
Neu labor assiduus Cares in astra vehat.
5Solis ad occasum nil maius, solis ab ortu
Quam Ferdinandi regia turris erit.


42. in Candidum

Quid mea continuo lancinas carmina morsu,
Candide? Non est hic, quo satur esse queas.
Non mea maturos aetas impleverat annos,
Cum sunt haec tenui carmina ducta pede.


43. ad Decentem Bromium

Velles Candidus iste, quem libellis
Non raro inserui, libens qui esset
A me scire, Decens, decus Sororum.
Scito hoc nomine plurimos notari,
5Quos crebro bonus ille Martialis
Taxat carmine docto et expolito.
Sed dicam tibi: verius iocamur
Quam ullum laedimus, ecce quod petebas.


44. in Candidum

Candidus es barba, facie niveisque capillis,
Dic mihi, cur solo pectore candor abest?


45. Marco Castalio

Ornarunt alios, cultissime Marce, Camenae,
Ipse tuas ornas; Pallas alumna tua est.


46. ad Ioannem Oppolitanum

Iane, decus patriae, reparas qui nomina gentis
Oppoliae, patrii praesidiumque soli,
Perlege - quid prohibet? - pacata fronte Camenas,
Quas tibi praecipue nostra Minerva dedit.
5Non tua dispositis deducta poemata nervis
Sunt mihi, divinae quae meruere manus.
Pelignum vatem redolent tua carmina, iamque
Possis Pegasidum limina adire domus.
Unde lepos aut unde labor solidusve cothurnus?
10Unde tibi tantae dexteritatis opus?
Nos nisi laeva manent nostrae praesagia mentis,
Tu fueris Latiae fama secunda lyrae.
Te sophos omnis amat, te docta caterva Sororum
Excipit et niveo Calliopea sinu.
15Te genuit Pallas, lactarunt ubere nymphae,
Te colit Aonius, turba verenda, chorus.
Macte animi, qui tanta paras dare commoda nostris
Gentibus, en cernas, quis tibi partus honos!


47. Andreae Rapicio, Ioannes Oppolitanus

Nomina vera dedit Latiae tibi praeda Minervae,
Non invita dedit nomina vera tibi.
Rapta decore tuo est mea Lesbia, rapta suavi
Protinus ingenio Lesbia nostra tuo.
5Nam cum laudasti docto mea crimina versu,
Laudasti scriptis cum mea scripta tuis.
Illa tuae subito laudavit carmina venae;
Laudavit verbis dulcia verba suis.
Ergo tibi nullas, nullas volo reddere grates,
10Quo donas superis crimina nostra diis.
Quod mihi blandiris, dum vis ut blandiar armis
Et clypeis pugnae, dulcis amice, tuae:
Deberem, fateor, blandiri, ignosce, puellae,
Sed me, me prohibet gratia summa meae,
15Quae tibi conatur praeconia reddere amoris,
Musarum vates ingeniose, sui.
Nostrae sollicites igitur promissa puellae;
Sit satis ingenio nostra puella suo.


48. Andreas Rapicius Ioanni Oppolitano

Alcidem Nemeae terror, Libycique labores
Nobilitant, superis insinuantque deis.
Delicias alii versant, qui rura sequuntur,
Qui iuga, qui Triviae retia more deae.
5Est tibi culta tuis tua Lesbia semper in hortis;
Illa tibi dulces promit ab ore sonos.
Sunt tibi deliciae, non quas sibi Cypria finxit,
Sunt tibi, quae paucis Attica diva dedit.
Vera negas, frontemque trahis mentitaque verba
10Credis? Sunt Pythio vera magis tripode.
"Blandiris", dicis, blandiri nescio, Iane;
Sic vivat nostrae pignus amicitiae.
Anne tuum carmen crimen? Tua crimina laudi
Sunt tibi: sit numeris spongia pacta meis.
15Numquis tum mendax fueram, cum: "Carmina - dixi -,
Divinae poterant demeruisse manus"?
Hoc queror, insolito nam dum tua scripta lepore
Perlego, tunc cupidus clauditur ecce sonus.
Vive diu felix, Pylium superesque trisaeclem:
20Sic tibi, sic nobis mutuus ignis erit.


49. in malevolum

Ergo erit, ut semper nostris laetere querelis?
Ergone continui causa doloris eris?
Tune meos poteris conceptos rumpere amores?
Tune etiam audebis, perfida lingua, loqui?
5Dispeream, si non te laedam, perfide, si non
Exitium quaeram, perfidiose, tuum.
Te duce, vix placidos per noctem ducere somnos,
Te duce vix possum vivere: vix potero.
Ogygidem Tydeus, Pylademque fidelis Orestes
10Oderit et carum Thesea Pyrithous.
Iuppiter, e summo violentum fulmen Olympo
Concute et in miserum tela trisulca caput.
Vera cano: dat signa Deus mihi certa, valeto
Vipera, sed diras experiare meas.


50. in Candidum

Invidere ferunt nostris te, Candide, nugis.
Omnibus invideas, Candide: nemo tibi.


51. auctor de se ipso

Nobile Tergestum patria est mihi terra meisque,
Hic ubi caeruleis Istria gaudet aquis.
Quod venit ex patria, patriae debetur id omne,
Vena nisi ex nobis, non aliunde venit.


52. de suis insignibus

Stemmata dat multis Iovis aliger atque Minervae
Pelta, Meduseae quam timet ira deae.
Nos semper coluit laetis antiquus in hortis
Villicus et primum nomina clara dedit.


53. in tibicinem

Cum calamos inflas graciles, tibi protinus ipsa
Mens fugit, efflatu contaminata tuo.


54. in Cupidinem

Caecus Amor quondam circum alvearia oberrans
Furtiva rapuit dulcia mella manu.
Dumque favos premit digitis mellisque liquorem,
Laeditur et matri vulnera saeva refert.
5Atque ait: "O genitrix, cur tantas parvula vires
Bestia habet, stimulis docta ferire suis?"
Illa autem ridens: "Mi fili, desine: tuque
Parvus es, at parvus vulnera quanta facis?"


55. in quendam

Est teneris tibi nata comis, est altera canis
Crinibus, haec iuveni iungitur, illa seni.
O iniuste pater, quid arenae semina mandas?
Unde tibi tantae simplicitatis opus?


56. de tribus surdastris

Aspice quas cieant turbas Actorque Reusque,
Surdi ambo et iudex surdus utroque magis.
Hic petit aes, ait ille molam sibi nocte peractam
Continua; en variae respice sortis opus.
5Tum iudex: "Quae tanta animis discordia vestris?
Iudice me, natos sumat uterque suos."


57. in avaros, quibus lucri cupiditas | plerumque exitiosa est

Scorpius e terra prorepsit, garrula cornix
Corripuit, propriae praemia pacta gulae.
Dumque volat cupiens pedibus contingere terram,
Scorpius infestum proicit ore virus.
5Illa autem moriens: "Aliis quae fata parabam,
Heu, video capiti damna subesse meo."


58. in pauperem amantem

Caecus amas Venerem, vilem te dicit Adonim,
Nec capit emissas in tua vota preces.
Ah, tibi quae quondam vultum dea saeva benignum
Monstrabat, nomen vix tenet illa tuum.


59. hominis et Veneris

2 "Cur, precor, ardentes taedas tuus iste Cupido
Gestat? An humanis uritur ille focis?"
3 "Absit ut imprudens propriis occumberet armis."
4 "Dic causam."
5 5"Causam si cupis: urit amor."


60. epitaphium Andreae Alciati, iuris consulti

Qui quondam leges docuit, caelestibus astat
Conciliis, multo dignus honore coli.
Lubrica deseruit moriturae gaudia vitae
Ante homines corpus, spiritus ante deos.


61. aliud

Tradidit una dies tot commoda, sustulit una
Tot bona, quot menti concipis ipse tuae.


62. epitaphium Hieronimi Cagnoli, iuris consulti

Digne senex lacrimis et multos vivere in annos,
Dignior aeterno consenuisse polo,
Liquisti, heu, moriens terras et ad astra petisti;
Debueras sociis iam superesse tuis.
5Heu mortem invisam, quid tantum subdola fraudis
Extruis? Ah quantum, perfida, iuris habes.
Te tandem nos esse deam, sed te, inclita virtus,
Credimus humanis succubuisse malis.


63. aliud

Te patrem Patavina cohors, te patria civem,
Collegam socii te gemuere tui.
Legibus hanc ornas, illi concedis honores;
His lacrimas, hi flent, haec dedit, haec sepelit.


64. in obitum Antonii ab Hoyos, episcopi Curcensis, | a domestico servo novo mortis genere extincti

Quid malenata manus, quid tantum, perfida, fraudis
Extruis in dominum perfidiosa tuum?
Te rapidae genuere ferae teque ubere tigres
Lactarunt, vitiis ingeniose tuis.
5Heu qualis pietas: infelix Austria plorat,
Cogitur et lacrimas rursus inire suas.
Hanc tamen, Antoni, miseram solabere mortem,
Nascitur egregius, te moriente, nepos.
Ille tuum poterit facile defendere nomen;
10Susceptas poterit pone subire vices.


65. flet mortem clarissimi adolescentis | Philippi Strein Germani

Editus est noster sine te, mi Strane, libellus,
Nec te lectorem sperat habere suum.
Austria, funde tuo lacrimas orbata Philippo,
Spargantur manibus mystica dona tuis.
5Heu nimium properant mortalia fata Sorores,
Vix potuit teneros excoluisse dies.
Accipe cum fletu lacrimabile carmen amici,
Dummodo sit tellus officiosa tibi.


66. epitaphium Lazari Bonamici Bassani

Virtutem Patavis atque aemula facta relinquis,
Uxori viduos et sine labe toros,
Discipulis lacrimas, patriae virtutis honores,
Et corpus terrae, cetera numen eris.


67. aliud

Aptabunt superis etiam sua pensa Sorores:
Hic si non avidas continuere manus.


68. epitaphium Ioannis Ludovici Brassicani, | iuris consulti Germani

Carmine Maeonides, mellito Tullius ore,
Consilio Nestor, Publius arte sui.
Nec moror hanc vitam, mihi sat vixisse superque est,
Iamque animam caelo reddimus, ossa solo.


69. epitaphium Oliverii Carducii, equitis

Ite, meae quondam curae sumptique secures,
Ite aliis etiam taedia ferte viris.
Me vocat omnipotens alio Pater, illicet, actis
Bis quinis lustris; hospita terra vale.


70. epitaphium cuiusdam

Dum parat obsceno mors invidiosa barathro
Mors dare me pessum, sustulit ad superos.


71. tumulus Silviae Rapitiae: Rapitius frater | ad sepulchrum queritur

Liquisti fratrem flentem, mea Silvia, postquam
Migrasti ad superos, caelica tecta, deos.
Vix poteras geminas messes absolvere, iamque
Protinus a nobis, Silvia, abire paras?
5Quas potui maestus lacrimas effundere, fudi:
Et tibi quae nollem munera persolvi.


72. aliud

Servabam tibi delicias atque oscula frater,
Absens absenti cum mihi rapta fores.
Anxius ecce paro lacrimas tibi, Silvia, iamque
Et tumulos; heu quid sidera dura parant?


73. tumulus Nicolai Alexandri, avi materni: | Rapitius nepos loquitur

Longaevum te fata senem rapuere nepoti,
Qui tibi nunc maestus carmina maesta tulit.
Tu salve aeternumque vale, cape grata nepotis
Munera; sit tellus mitis et aura tibi.


74. Rapiciorum tumulus: Rapicius loquitur

Felices umbrae, manes, cineresque meorum,
Accipite haec lacrimis munera mixta piis.
Ille ego sum vester vates, qui carmina quondam
Laetabar patriae concinuisse meae.
5Vivite felices, animae; sic semper odores
Et vobis spiret florea serta solum.


75. epitaphium Bernardini Barbi Tergestini

Condidit hoc tumulo lacrimis te, Barbe, supremis
Patria, decessu languida facta tuo.
Quod tibi sincero produxi pectore carmen
Accipe et absentis dona fuisse puta.

1 Andreae Rapicii nobilis Tergestini facilioris | Musae liber primus

2 hom.

3 Ven.

4 hom.

5 Ven.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: