Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Parva mihi patria est, quamvis Vincentia nomen
Efferat, et victo nomen ab hoste gerat.
Nam dum finitimi ferro decernere tentant,
Exiguamque urbem bellica signa premunt,
5Vincuntur, victique iugo fera colla dedere:
Hinc Vincentinos publica fama vocat.
Nec Senones credas dixisse haec nomina nostris;
Antea Vicanos fama vetusta canit.
Hic tantum Galli, victricia bella gerentes,
10In veteri vico moenia parva locant:
Quique alias addunt urbes, munimina tuta,
Atque agros totidem Gallica signa tenent,
Quo se conferrent, si belli adversa fuisset
Fortuna et Latio Gallica terga darent.
15Hinc rem romanam Latiumque lacessere tentant,
Seu mare, seu terris bella gerenda forent.
Haec quoque romanas ad moenia vertere praedas,
Hic dare iam meritis praemia digna viris.
Haec data sunt nostrae praeclarae nomina terrae,
20Hinc Vincentini nomina clara tenent.
Post victos hostes libertatemque receptam,
Haec Vincentinis nomina dicta viris,
Obsessi postquam claros habuere triumphos
Hostibus effusis, signaque capta ducum.
25Parva licet patria est, claris sed maxima factis,
Clara fide et sancta religione valens.
Hanc gemini claudunt amnes collisque propinquus,
Et populosa satis moenia parva tenent.
Hinc fluvius Retro placidis devolvitur undis,
30Hic ubi pons veteris dicitur esse fori.
Hic soliti cives Marti celebrare kalendas;
Hinc populus varia merce gravatus erat.
Pons est insignis titulis geminisque triumphis;
Hinc Martis templum est; hinc Lupa porta patet.
35Hic Lupa, quae geminos lactaverat ubere fratres,
Marmore de pario phidiacaque manu;
Hinc celebrata diu magnae cunabula Romae;
Hic patuit cunctis non temerata fides.
Nec procul hinc Bericae venerabilis amphitheatri
40Surgebat moles celsior apta iocis.
Hic soliti patres classes censere sub armis,
Et iuvenes pugnae concelebrare vices.
Sed populosus ager pastoribus atque colonis,
Foecundans cultus nobilitate sui.
45Quis numeret populos magnos, totque oppida magna
In Vincentino condita multa solo?
Non vicinae urbes armis, non divite gleba,
Nec superant studiis, moribus atque modis.
Nec Britones lanas, quas tingunt murice, curant,
50Nec seres vermes cautius ullus habet,
Barbarus unde metit mollissima vellera Seres,
Unde Damascenum purpura lecta venit.
Scicilides nostris certant; non Affrica campis
Divitior nobis, uberiorque seges.
55Collibus innumeris Bachi gratissima dona
Colligimus, superant quaeque Falernus habet.
Magna venit nobis variis vindemia pomis,
Et quae sunt docta consita multa manu.
Quidque oleas referam, palladia dona Minervae,
60Et quid apes memorem mellifluasque casas?
Bis gravidae pecudes; bis lactant ubere foetus;
Prataque ter metimus; bisque seruntur agri.
Quid scribam magnosque greges, foetasque iuvencas,
Qui pingues campos, pascua larga colunt?
65Lacque novum numquam brumali tempore defit,
Nec cum maturis messibus ardet ager.
Nil magis officiet pratis quam ducere rivos
Negligimus, pingui vel satiare fimo.
Est operae pretium ductus si cernis aquai,
70Arida ne pereant arva perusta siti.
Est operae pretium surgentes cernere fontes,
Et vincentino flumina multa solo.
Perdimus interea, caelestia munera, fontes;
Agricola auriferas perdit avarus aquas.
75Marmora, porphyreusque lapis, quos Graecia mittit,
Et varius, viridans, indiacusque simul,
Atque alabastra simul, nec tarsus numidicusque
Cum vincentinis aequiparandus erit.
Proceras silvas celsis in montibus ortas
80Idaeae matris vincere silva nequit.
Salve terra parens, variis foecunda metallis!
Omniferax salve terra, benigna parens!
Haec sunt parva quidem, sed non spernenda, nec ultro
Munera fortunae despicienda puto.
85Terra virisque ferax animisque audacibus una,
Nec minus egregiis vatibus ipsa ferax.
Adde tot illustres animas, tot fortia bello
Pectora, tot mactos integritate viros.
O mihi quam dulce est, numerans ut singula curram
90(Nec numerare queo) nomina multa virum!
Qui nescit magni doctique Palaemonis artes,
Tranquilli Prisci perlegat historiam.
Magne Simon, iuris legumque aenigmata solvens,
Iurisconsulti nomina clara tenes.
95Tu patriam titulis decoras et laude perenni;
Tu decus es terrae, compatriota, meae.
Aspice qui sequitur, quanta sit laude colendus
Omnibonus, terrae gloria magna meae.
Hic graiae decus est linguae pariterque latinae;
100Hic est quem vocitat lingua latina patrem.
Hinc Gaietani foecundum pectus et artes,
Qui nomen, palmam philosophantis habet.
Quidquid Aristotiles, peripateticus docet ordo
Divinusque Plato stoicaque schola sapit
105Et romana simul quidquid gymnasia scribunt,
Hic melius docuit, limpidiusque refert.
Qui fontem, Parnase, tuum decoratque coturnos
Maiores, Luscus non reticendus erit.
Et gemini Lusco nati genitore secuntur,
110Quos iuvenes nimium mors properata rapit.
Virgiliis patrem poteras natosque Tibullis
Aequare, et lauro cingere utrumque caput.
Cerne Leonicei viridantia tempora vatis,
Qui molles elegos heroicosque facit.
115Hic superat priscos nimia gravitate latinos
(Resque nimis mira est), nunc puer ipse, senes,
Sique supervivet, fuerint sibi tempora longa
Ut possit pueris multa referre senex.
Iam video, teneri superabit scripta Tibulli,
120Concedetque sibi femina graeca lyram.
Non plus maeonius vates, non thracius Orpheus,
Nec plus pelignus quam sua musa sonat.
Rauca, Catulle, canit tua fistula; rauca, Properti,
Buccina; Nicoleos sola Talia placet.
125Quod si grandaevos veniat Nicolaus ad annos,
Cedite Romani graecaque turba locum.
Nec pater Aeneas, Vulpis certissima proles,
Eloquio insignis praetereundus erit;
Nec Paiella domus, quae vatis nomine clari
130Gaudet et egregios protulit illa viros.
Nec claros Portos nostrae non laudis egenos
Praetereo, quoniam nomina clara virum.
Quod si te memorem, qui proxime iura docebas,
Inter praeclaros, magne Iohannes, eris.
135Num, venerande senex, dictum scriptumque relinquam,
Praesule quo patria est, quo duce clara fuit?
Oronti, errores Patriarces dicere falsos
Non dubitas, quoniam rectius ipse sapis;
Necque suis sensis potuit mollire Severus,
140Cederet ut retro cum pietate fides.
Teque ducem sequitur, te, Vincentine Perendeu;
Teque Liutprandus, te longobarda cohors.
Testis erit magni celebrisque Ravenna triumphi,
Hic ubi caesa iacent millia multa Dacum;
145Dumque frementis equi foderes calcaribus armos,
Insequeris fusos, sterneris ipse simul.
Aule Cecina, meo non dedignabere versu,
Claudi, maeonica dignior ipse tuba.
Gallia te, Venetum populi Veronaque magna
150Atque Athesis testes fortia facta canunt;
Teque ducem belli populus summusque senatus
Ob dotes animi fortia facta canit.
Aspice prudentes iuris gentemque togatam
Cordatosque senes, pectora docta virum.
155Consilio servant urbem fraenantque rebelles
Atque regunt plebem cum pietate graves.
Involvam multos, quorum si nomina certem
Scribere, in immensum cresceret istud opus.
Det veniam quicumque meo de carmine laudes
160Non capit, ingenii nec monimenta mei.
Hac ego me vatum terra laetabor avita,
Hic ubi tot mactum pectora nata virum.
Inter praeclaras hanc nostram ponere terras,
Urbibus et magnis annumerare potes.
165Et Vincentinos Ciceronis epistola nostri
In caelum magnis laudibus una levat.
Haec me nascentem gremio capit, haec mihi nutrix,
Haec mihi litterulas, haec rudimenta dedit.
Hic ego suscepi linguae primordia nostrae;
170Extorrem quamvis me videt iste locus.
Heu! Mea nunc multis sparguntur tempora canis,
Nunc tempus senio consuluisse meo.
Et me nunc revocat patria haec dulcissima semper:
Hanc repeto, et fessus tecta paterna peto.
175Hic ego sarcophago componens ossa quiescam,
Et dicar civis vernaculusque loci.
At vos, concives, civem cognoscite vestrum:
O utinam, vatem dicere iure queam!
Me quoque laetantes animis factisque faventes
180Accipite, et civi publica iura date.
Non erimus patriae indecores, si vivere fas est,
Et currant vitae stamina longa meae.
Nam me Roma legit, laudat mea dicta Senatus
"Et volito vivens docta per ora virum".
185At vos exigua de paupertate poetae
Accipite, o cives, munera parva, precor.
Hanc ego iam iuvenis iuvenili ardore canebam,
Nunc multis rauca est musa referta malis.
Quod si grandisonos mea sumet musa coturnos,
190Cantabo, et cives magnificabo meos.

1 ad posteros carmen in quo etiam | continentur laudes et commoda insignis urbis | et agri Vincentini praestantiumque virorum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: