Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Carmen pastorum Ascraei atque simul Zephyraei,
Quos iner se certantes stupuere Napaeae,
Atque immixta suo coetu est mirata Diana,
Constitit et solitum flavens Liquentia cursum:
5Dicemus musam Ascraei, atque simul Zaphyraei.
Tu mihi, seu gratis habitas Heliconis in oris,
Sistis ubi docto currentia flumina cantu,
Aonides te ubi mirantur lustrantque choreis,
Seu vigilas studiis, quae te alta ad sidera ferre
10Aeternumque etiam felicem reddere possunt,
Hannibal, hos nostros non aspernabere lusus.
Agresti ludo calamo: ne temne laborem.
Grata etiam magnis Divis sunt munera parva.
Ipse etiam haec quondam pulcher dignatus Apollo est,
15Admeti et tauros Amphrysi pavit ad undas.
O si unquam mihi concrescent in carmine vires,
Tunc ego virtutesque canam et tua maxima facta,
Tunc laudes magnas, quae ducunt te aethera ad altum.
Cum crescent anni, crescent in carmine vires:
20Dummodo Musae adsint et non invitus Apollo.
Tum aeternum nostris vivent tua nomina chartis.
Pastores sed ne pigeat sentire canentes.
Vix umbras Aurora polo noctemque fugarat,
Roscida cum pastor pecudes in gramina ducit.
25Incumbens baculo Ascraeus sic edidit ore:
2 Obrue te vasto, iam te sol obrue ponto,
Nox veniat mihi grata; excedant sidera caelo;
Ipsa etiamque Diana micans decedat Olympo.
Tantum sint umbrae, tantum maneantque tenebrae.
30In tenebris vivam, postquam lux ipsa fugit me.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Me semper luctus, lacrimae et comitentur euntem;
Et semper fletum spargant mea lumina tristem.
Quid nam agis (heu) Lachesis? Cur me non tollis iniqua?
35Quid faciam, si me linquit mea vita, meum cor?
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Tempore, quo placidum carpunt per membra soporem
Quadrupedes, homines, pisces, pictaeque volucres,
Solus ego expello ex oculis et pectore somnum;
40Huc, illuc fundens gemitus, silvasque pererro.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Quid me Lyda fugis? Iam non sum ursusque leoque;
Non saevas tigres, non gryphes editus inter;
Non me serpentes, non lactavere dracones.
45Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
In tenebris faculae sunt gratae, dulcis in aestu
Aura, sopor fessis, sitientibus unda merumve.
Si retegis faciem, sicut sol ipse, tenebras
Ipsa ex me fugat et, veluti levis aura, calores,
50Dat requiem fesso, depellit, ut unda, sitimque.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Non Libyae terras, aut extremos Garamantes,
Non sol occiduus radiis quae littora pulsat,
Non gelidam Scythiam Nabataeaque regna videbo.
55Te, mea vita, sequar, te semper, Lyda, requiram.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Tu refugis spernisque meas ingrata querelas.
Si nullis donis, nullis precibusque moveris,
At saltem ulla meae tangat te cura salutis.
60Iam moriar. Dicent: "Tu mortis causa fuisti."
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Non unquam cordis nostri sedabitur ignis.
Omnia tentavi: undas, terras, sidera, nubes;
Non magicos cantus, artem ignotamque reliqui:
65Omnia sed nocuere mihi. Ipse amor omnia vincit.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.
Segnia nunc diri timeant armenta leones,
In silvis certet Philomelae bubo canendo,
Deserat et nitidus caelum sol, gramina campos,
70Stent volucres liquidis undis, stent aere pisces.
Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.


1 Hannibali Gusellae ecloga

2 Ascraeus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: