Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Cur tam serus ades? quid te (iam septima lux est)
Detinuit? gregibusne nocent haec pascua vestris?
3 Fauste, Padus nostros qui praeterlabitur agros
Creverat et tumidis ripas aequaverat undis;
5Nos, cura gregis omissa, privata coegit
Publicaque utilitas ripam munire diurnis
Nocturnisque operis fluviumque arcere furentem.
4 Fert Padus exundans mala saepius omina: noster
Tityrus est auctor, qui pascua dixit et arva.
5 10Forsitan id verum, quando extra tempora et ultra
Mensuram atque modum subito concreverit aestu.
Nunc autem id poscit tempus, nam liquitur altis
Nix hiberna iugis, implent cava flumina montes.
6 Se exonerant fluviosque onerant. sic flumina rursum
15Se exonerant pelagusque onerant; hominum quoque mos est
Quae nos cumque premunt alieno imponere tergo.
7 Sed iam contractum revocat suus alveus amnem.
8 Decrescente Pado (dictu mirabile) noster,
Fortunate, lacus maioribus aestuat undis.
20Urbs natat, obscurae fiunt cellaria fossae.
Lintre cados adeunt; labens ad vina minister
Ridet, et ex imis fertur gravis obba lacunis.
Multa, licet nati fuerint melioribus horis,
Multa et magna ferunt aliquando incommoda cives.
9 25Commoditas omnis sua fert incommoda secum,
Et sorti appendix est illaetabilis omni.
10 Hactenus Eridanus; nostros repetamus amores,
Quandoquidem nunc alma Venus movet omnia, caelum
Luce tepet nitida, tellus viret, arva volucres
30Cantibus exhilarant vernis, nunc omnia fetant.
11 Tu tua lusisti, sed nos aliena sequamur.
Namque tibi noti referam pastoris amores,
Ut doceam Veneris nihil esse potentius igne.
Pauper et infesto sub sidere natus Amyntas
35Sex vitulos totidemque pares aetate iuvencas
Armentique patrem ducens in pascua taurum
Venerat ad Coitum, nitidis ubi Mincius undis
Alluit herbosos fugiens perniciter agros.
Arx nova propter aquas pinnatis ardua muris
40Est Coitus, campo moles fundata palustri.
Hic igitur recubans vitrei prope fluminis undam,
Vitis ubi amplectens longis dumeta lacertis
In vada curvata ripae supereminet umbra,
Piscibus insidias tendebat harundine et hamo.
45Messis erat: solis rapidi violentia campos
Sciderat arentes, finem philomena canendi
Fecerat, et neque lux, passim morientibus herbis,
Pascere oves poterat neque nox umore cicadas.
Dumque incumbit aquis studioque intendit inani,
50Taurus (ut auditum est) primum vexatus ab oestro,
Mox canibus, demum furaci a milite silvis
Abditus ex toto confestim evanuit agro.
Quod puer ut novit, tumulum conscendit et alta
Voce bovem clamans longo rura omnia visu
55Prospicit. ut frustra niti se comperit, arcum
Corripit et pharetram sequiturque per invia taurum.
Illum per caulas et per stabula omnia quaerens
Per colles, Benace, tuos, per consita olivis
Iugera, per virides ficis et vitibus agros,
60Venerat ad sublime iugum quod sulphuris arcem
Sustinet et longis aperit prospectibus illinc
Benacum, hinc campos longe lateque patentes.
Lux ea sacra fuit Petro: frondente sub ulmo
Mixta erat ex omni pubes post prandia vico
65Ducebatque leves buxo resonante choreas.
12 Rustica gens, nulla genus arte domabile, semper
Irrequietum animal, gaudet sudore. peracto
Mane sacro festa (quando omnibus otia) luce
Ipsa oti ac famis impatiens epulatur et implet
70Ingluviem, audito properat tibicine ad ulmum;
Hic furit, hic saltu fertur bovis instar ad auras.
Quam rastris versare nefas et vomere terram
Calcibus obduris et inerti mole fatigat
Ac ferit, et tota Baccho facit orgia luce
75Vociferans, ridens, saliens et pocula siccans.
13 Stulte, quid haec faris? solatia rustica damnas
Rusticus ipse? tuis malus es, tibi pessimus ipsi.
14 Dicta ioco fuerint; nostrum repetamus Amyntam.
15 Continuit gressum baculoque innixus acerno
80Intermisit iter, donec mitesceret aestus.
Ah puer infelix, aestus te maior in umbra
Corripiet. nudam videas ne in fonte Dianam,
Claude oculos, blandis neu des Sirenibus aurem.
Sors tua Narcisso similis: Narcissus in undis
85Dum sedare sitim properat, sitit amplius; at tu
Exteriorem aestum fugiens intrinsecus ardes.
Quam melius fuerat (nisi te sic fata tulissent)
Ad reliquum rediisse pecus, servasse iuvencas,
Amissi bovis aequo animo dispendia ferre
90Quam, dum conaris nil perdere, perdere te ipsum.
16 Sed post iacturam quis non sapit? utile non est
Consilium post facta, dari quod oportuit ante.
Consilium post facta, imber post tempora frugum.
17 Una puellares inter pulcherrima turmas
95Virgo erat, alba comas, aliis procerior, annos
Nata quater quinos vel circiter, ore nitenti
Urbanis certare potens et vincere nymphis.
Aureolis radians guttis ad tempora limbus
Ibat, et ad pectus clausum velamen aeno
100Claviculo; mediam fulgenti fibula ferro
Stringit in angustum; nova candicat instita lapsu
Linea rugoso pedibusque allabitur imis.
Hanc puer ut vidit, periit flammasque tuendo
Hausit et in pectus caecos absorbuit ignes,
105Ignes qui nec aquis perimi potuere nec umbris
Diminui neque graminibus magicisve susurris.
Oblitusque greges et damna domestica totus
Uriter et noctes in luctum expendit amaras.
Saepe gravescentem verbis compescere flammam
110Nixus et insanum iuvenis cohibere furorem
Dicebam: "miserande puer, quis te deus istas
Misit in ambages? sed non deus, immo Satanum
Pessimus ex illis quas noctibus atque diebus
Ter tribus in terras fama est ex aethere lapsos.
115Dic, age, si nosti quemquam, reminiscere si quem
Videris hoc pacto ditescere, surgere in altum,
Dilatare domum, maioribus horrea acervis
Complere his studiis, extendere latius agros,
Multiplicare greges, acquirere pascua bobus.
120Inter tot populos quot habet latissima tellus
Sunt qui nostra ferant mensis epulanda cruentis
Corpora et humanos absumant dentibus artus;
Sunt, inquam, quos tanta malis tot vexet Erinys;
Sed nullum est tam immane genus, tam barbara nusquam
125Gens, quae femineos non exsecretur amores.
Hinc veniunt rixae, veniunt et iurgia et arma,
Saepe etiam dirae multo cum sanguine mortes;
Hinc quoque deletis eversae moenibus urbes.
Ipsae etiam leges rubrisque volumina loris
130Clausa vetant scelus hoc et detestantur amores."
Ut leges audivit, ad haec respondit Amyntas
(Civis enim fuerat puer et versatus in urbe)
"His monitis prudens et circumspectus haberi
Niteris et sensu tetricos anteire Catones.
135Error hic, haec passim sapiens dementia regnat.
Ipse sibi blanditur homo sollersque putari
Vult animal; tamen incautus sibi multa tetendit
Retia et in foveam cecidit quam fecerat. ante
Liber erat; servile iugum sibi condidit ipse;
140Pondus id est legum (vidi ipse volumina) quas nec
Antiqui potuere patres, nec possumus ipsi,
Nec servare aetas poterit ventura nepotum.
Aspice quam stulta est hominum prudentia: caelum
Sperat et esse sibi sedem inter sidera credit;
145Forsitan in volucrem moriens transibit et altum
Spiritus assumptis tranabit ad aethera pennis."
Tunc ego: "quid latras? legum Deus auctor, et ipsis
Non parere sapit magnam nimis impietatem."
18 Grandia de magnis haec sunt certamina rebus.
19 150Quid fuerim reris? quamvis pannosus et asper
Sim modo, tunc animo, tunc vi, tunc ore valebam,
Nec mihi sese alius poterat componere pastor.
20 Nunc quoque, si rectus vultu gradiare supino,
Alter eris Marius; raso ore videbere Carbo.
21 155Talia respondit sic obiurgatus Amyntas:
"Facto homini Deus invidit (concessa voluptas
Visa bonum nimis excellens) et vota repressit
Legibus inventis, ut equi ligat ora capistro,
Ne quocumque libet flectat vestigia, sessor.
160Quae mea sit me cogit amor sententia fari,
Liberaque ora facit: qui non communicat usum
Coniugis invidus est; livorem excusat honestas
Introducta usu longi livoris iniquo.
Nam dum quisque sibi retinet sua gaudia, nec vult
165Publica, communis mos ac longaevus honestas
Factus, et hunc morem fecit dementia legem.
Invida res amor est, res invidiosa voluptas."
Tunc ego non audens hominem contendere contra
Amplius insano rediens ab amante recessi.
22 170Cernis ut hic malus affectus sic lumina mentis
Claudat, in errores ut sponte feramur apertos?
23 Cernis ut a summo liventia nubila Baldo
Se agglomerent? oritur grando; ne forte vagantes
Tempestas deprendat oves, discedere tempus.

1 de amoris insania

2 Faustus

3 Fortunatus

4 Faustus

5 Fortunatus

6 Faustus

7 Fortunatus

8 Faustus

9 Fortunatus

10 Faustus

11 Fortunatus

12 Faustus

13 Fortunatus

14 Faustus

15 Fortunatus

16 Faustus

17 Fortunatus

18 Faustus

19 Fortunatus

20 Faustus

21 Fortunatus

22 Faustus

23 Fortunatus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: