Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Me pudet aonias nimium coluisse Camenas,
Meque pudet studii, me vigilasse pudet.
Cur me litterulas, cur me docuere parentes
Grammaticam et libros a Cicerone datos?
5Quid patrum canones sancti, quid iura Senatus,
Romanae leges sacraque dicta dabunt?
Nonne fuit melius mutassem navita merces
Atque peregrino multa tulisse mari,
Aut rabiosa fori tractasse et iurgia, nonne
10Agricolam terrae semina sparsa dare,
Aut Bachum apricis plantasse in montibus, unde
Sufficerent pleni dulcia musta lacus,
Aut iuvenem duris vitam duxisse sub armis
Militiamque diu consuevisse pati?
15Scinde, miser, tabulas et cultos scinde libellos,
Frange, miser, calamos ignibus atque dato.
Quid mihi nunc praestat multos servatus in annos
Theseus, aut quid nunc carmina multa dabunt?
Principibus mos est tantum laudare poetas
20Tollereque in caelum magnificis titulis,
Sed praestare nihil miserisque dolentibus usquam
Donare arentem nec satiare famem.
Sic pueri pictas, pictae sic Iridis arcum,
Sic laudant nimiae pernicitatis equos,
25Ac pugilem multo sudantem pulvere circi
Dum fragiles hastae frustaque fracta volant.
At dum consenuit facunda et nuda Thalia
Mendicat panes exiguumque cibum:
Sic est ludibrio quondam venerata poesis.
30O scelus infandum saecula nostra vident!
Nunc dormit plumis phalerisque ornatur et auro
Inscitia; heu, nostri est temporis ista lues.
Nunc mihi natalis, nunc quadragesimus annus
Vertitur a magnis mensibus iste dies.
35Curia me iuvenem vidit florentibus annis,
Nunc miserum spectat curia vestra senem.
Mendicemne cibum, mendicem caetera quaeque?
Unica subsidio est magna Columna mihi.
Tu potes infaustis genitum natalibus, ipse
40Tu potes a tantis iam relevare malis,
Tu pius Aeneas natus melioribus annis,
Tu vatem vates respice, dive, precor.
Tuque gregis domini toto tu pastor in orbe
Tu pater, ha, misero consule sancte precor,
45Neu patere et musas nec mendicare poetas,
Da meritis aliquid, vatibus atque dato.
Vixisti pauper quondam iuvenilibus annis:
Respice nunc miseros pauper et ipse prius.
Nec diadema peto, pileos sacrasque thyaras:
50Romanum poscunt ista supercilium.
Quo valeam pluvias frigusque arcessere tecto,
Da, pater, hoc, petimus quo satiare famem.
Cum satura Euterpe nec iam tolerabile derit
Hospicium et poterit membra levare thoro,
55Concipiet grandes animos artemque magistram,
Inscribet cartis nomina clara Pii
Quaeque super Turco moliris grandibus ausis,
Spectabis latia clarus in historia,
Ipse leges vivens, relegent mea scripta nepotes,
60Et curres vivens docta per ora virum.
Non dubito tantis tenuis sim conditur actis.
Maeonia tua sunt concelebranda tuba,
Aeternas meritus laudes, titulosque perennes
Clarior in cunctis maxime pontificum
65Neu patiare tuis scelus hoc, clarissime vatum,
Temporibus, tantum ne patiare malum.
Exulat atque famem patitur tua culta poesis
Deprecor, ha, miserae consule, sancte pater.

1 ad Pium Secundum Pont. Max. supplicatio

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: