Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Forte suum Coridon celsum comitatur Alexim
Saxeus unde iugo duplici petit ethera cornu,
Per iuga, per valles, coeunt, per flumina, silvas,
Qua fere dat tibris parvum quoque Tuscia fontem,
5Et qua hic fatus aquis, tarpei digregat urbem,
Post reduces patrie alternis se questibus urgent.
2 Si licet audiri puero, qui fronte tacentis,
Mente legit mentis stimulos magalibus altus,
Dic, age, que tensam cumulant tibi nubila frontem?
10Si lateas risu tacitus, non victus abibo,
Insanire queam, cansis laceratus amaris.
3 Nil potuit Coridon nostram divertere mentem,
Nil poterit, quatiatque novis licet imbribus auster
Carmina nostra tibi soli concessa cicute,
15Si taceas, nostro posponas omnia culmo.
4 Irrequietus ero, rugis nam stringor in illis,
Et crutior, firmeque sedent nisi verbere culpas,
Elueris, fallique potes vel falsa refellas.
5 Est aliquid quo prisca fides temerata doleret,
20Sed facit esse nichil, facias hec missa canamus.
6 Complicitam subito frontem, licet arte serenes,
Scis, scio, non puteum credam subiisse dianam,
Dulce canat dulcem domini qui sentit amorem,
Raucaque dat servus domini michi guctura vultus
25Lac potius quondam linquam michi dulcius omni
Spemque tui tantam tuguri male sanus omictam
Ante tuis cernar quam non dilectus ab hyrquis.
Mellea cuncta tuas quamquam sint antra per alpes,
Non deerunt nostris serpillum aut allia tesquis,
30Hei michi quo fuerant calamo ruptanda pereni,
Congrua stulticie redduntur munera nostre,
Nam proprio canus venissem serius antro,
Archadibus studio poteram placuisse cicute,
Quam manibus miseri vestri pepulere labores.
7 35Certe ego si sileam tantis quoque questibus angor
Ne driades, Nimpheque simul montanaque rura
Assistant querulo, damnent sua iura tacentem,
Et premis et nostre retegantur condita mentis
Nil fictum dubiumque bonos bene servat amicos.
40Iurgia ne stipes faciens sibi sentiat aures,
Desine quos properas calamos aptare duello,
Dulcius est nostra tacitum quoque carmen in aure,
Et victare precor victus, capitique regentis,
Condecores sertum lascivis glandibus almum,
45At tibi quo valeas audito munere litis.
Laurus erit redolens, hedere bene pervia spiris.
Quid tecum mussas? vestris stant omnia votis.
8 Premia sint alios nimium motura clientes,
Solus amor nostrum potuit tibi tradere tempus
50Et celebres vultus oculique tacendo loquaces.
Non spelunca tuis variis intersita riscis,
Non aulea senes nemorum memorantia patres
Me poterant religasse diu, non melle placenta,
Non molles dorso lane, non aere gravata
55Rara manus, pepulere quidem non aspera quedam
Que sileo, vel multa velis si carmine pandam,
Omnia non deerant genitori gratia nostro,
Parva tamen parvo, ne sim mentitus et arctus
Alebat modicum nemori cognatus agellus.
60Criptaque morifero deserta est iunctor orto
Concava quo fesso reparabant saxa quietem,
Hic tesquis male notus erit. manet illa sepulta
Sentibus, ut lateat quondam patefactus hyatus,
Hei michi disscrutior damno plus omnibus uno,
65Omnia patris erant, nostro sed parta labore,
Oppida dum linquo silvarum raptor amore,
Dulcis in adversis mortis solata timores,
Fracta chelis marcet, solito nec verbere tinnit
Parce precor lacrimis oculos violantibus, usque
70Pastor erit simili non fractus funere nostro?
9 Turbaris tam multa refers reticendaque lastras
Cernere quo poteris lapidi non verba dedisse,
Sed capias cupidus cumulant que nubila frontem.
Gloria pastorum est genitor, si saxa rogabis,
75Si rupes collesque simul, simul omnia morte,
Impius rumpent gemitu suspiria magno,
Non tauri fortes, soliti collidere ripis,
Non vituli luso curvo spargentis harenam
Non pecudes pratis pendentes rupe capelle.
80Hoc pastore malum noverunt montibus imbrem,
Arbuta nudabant nullo custode sub hyrcis
Turba capellarum, fuerat satis esse parentis,
Omnia propulerat pestes scabiemque timores,
Nostra lupi strage ursi rabidique leones,
85Cerne gregem, nullum signarunt dente paternus
Tantus honos fuerat silvis tam candida virtus.
10 Verus ades, sero pontus vacuabitur iste
Nec cernit phebus similem nec rure diana
Nunc aliud crutiat, morior, nisi multa relinquas.
11 90Rusticus es Coridon, operam das longius errem
Cum metam speres, citius nunc carmina rumpis?
Sed solitus nunc vince quidem. pater ille benigno
Allexit sonitu, secretum mictit in antrum,
Me quoque lascivis moderandum cultibus annis,
95Ereptum multis Coridoni tradit alendum,
Immemor es Coridon? vel si non mente ruerunt
Fidus eris nato, si vis placuisse parenti
Nos tibi ne tecum peccemus facta silentur,
Semper et in vestris viguit vis nostra lacertis.
100Non minor lucos iaculatur Iuppiter igne
Quo poteras tanti studium reservasse patroni,
Pregenito nobis voluit qui strictius antrum
Deque meis emptum cupiens emisse suisque
Namque ego dum recolo cum te penetralibus ampli
105Obiurgat specus me coram iudice, quisnam
Fervor erat magno parili quo marte furenti
Obstares, rauca spargat qui voce leones,
Ludus erat vobis illud michi prelia bellum,
Quo patiens dolos minime te cernere possem.
110Sub nive, quod latuit citius dat cauma retectum,
Est aliud quod teste valet nec sompnia finges,
Me sine cum silvis, aderas, quas garganus audit,
Gramine quo nostri pinguent armenta perenni,
Nonne tuus famulus quamdam raptavit euntem
115Non prius emissam capitis quam pelle revulsa?
Risisti damnisque meis hoc dedecus auges.
O Coridon, Coridon que te dementia cepit!
Curve tuum tecum misere sic carpis Alexim?
Conqueror et pinguit sed meminisse coartas,
120Cetera corticibus manuum stant picta tuarum.
12 Heus simplex Coridon non est quem credis Alexis.
Qui tibi tam longo latuerunt scandala risu?
Certe ego sum victor, pietas si regnat olimpo.
Si catulum recte laus est certasse leoni,
125Si perit et falso ductus michi fulmine testis.
Est nichilum, libri signum quod narrat Alesis.
Spem deponse tui capitis iam concipe nostri
Mensuram, et lauros edere bene finge sequaci.
Neve velis nodum scirpo disquirere quondam,
130Angulus ille tuo tacito michi traditus antro
Eripiatur enim non sum tibi munere vinctus.
Accipe da faciem, letus nam cetera ponam,
Nec me conplicuit gaudens, hec nubila solvet.
13 Es solus Coridon, altus, quem credat Alesis,
135Deque tue nostram decernis crimine mentem,
Nostram quidem semper turgescent dona merenti,
Sed postquam nostros contemnis lite libellos,
Ibimus in silvas, librabunt numina causas,
Gaudemus vestros redimet si laurea crines,
140Forsitan et nobis dabitur, tu consere quecum,
Concordes ambo corni radice quierunt,
Aurea quos timidos morborum palla levavit.

1 suspitio

2 Coridon

3 Alexis

4 Coridon

5 Alexis

6 Coridon

7 Alexis

8 Coridon

9 Alexis

10 Coridon

11 Alexis

12 Coridon

13 Alexis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: