Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Quid tu etiam has silvas quid, Salentine, pererras?
Solus et infelix similis mihi flere videris
Amissam uxorem. Nunquid tu forsitan illam
Quaeris et ignoras qua parte sit orbis eundum?
5Non agis aut tauros, aut, Salentine, capellas,
Non canibus comitatus ades. Quo tendis? Et huius
Erroris quae causa tui? Rogo, siste parumper!
3 Me quoque participem voluit fortuna malorum
Tantorum, quae, Daune, vides. Meritoque fatebor
10Illa pati, miseram nec parcam perdere vitam,
Quod veters reges fatua modo mente perosus
Stultus adoravi qui venit ab axe tyrannum
Saepius et Belgas captus novitate vocavi.
Ergo tui nostros tibi monstravere dolores
15Et quia consimili concussus sorte vagaris
Amissam uxorem me quaerere, Daune, notasti.
Quam vellem falsus vates mihi, Daune, fuisses!
Atque utinam sola viduus consorte carerem:
Vae mihi, sed geminas hodie rapuere sorores,
20Quas puto tu noras, non inferiora Sabinis
Pectora servantes! Sed quid vixisse pudice
Profuit? Imprimis genus hoc immane pudicas
Persequitur, fruitur stupro fruiturque rapinis.
4 Par scelus est igitur nostrum, par causa nefandi,
25Salentine, mali: meruit mala mortis uterque
Et dare tam magno meritas pro crimine poenas,
Huius agi in praeceps quod amavimus ocia regni.
At non Belgarum coniux mea casta rapinas
Sandra merebatur, quae mecum laeta ducentos
30Fovit heri et plures intra magalia Gallos
Fronte alacri manibusque piis verbisque benignis
Pinguibus ac dapibus, quales de more parare
Rustica mensa potest. Illuc ego promptus et illuc
Dum studeo plenis nova fercula ponere mensis
35Educoque pedem per limina aperta frequenter
Sublata interea nusquam mihi Sandra reperta est,
Quam miser, ut cernis, nemorum per devia quaero.
5 Heu vereor mortem ne sponte petamus uterque!
Nam quid, si invenias uxorem, Daune? Quid inde
40Si de barbarie vel rapta uxore queraris,
Daune? Statim gladio iugulum prebere necesse est.
Non peccata putant Galli mortalia septem:
Quicquid enim ingluvie turpique libidine peccant,
Has inter gentes actus venialis habetur.
45Dic quid ages igitur? Statuisne longius ire,
An repedare domum? Mihi nam iam sistere mens est,
Ulterius nec ferre pedem, quia, Daune, reliqui
Omne pecus, quod credo hodie cum coniuge raptum
Ducitur in praedam. Nam si fortuna perire
50Hoc quoque permisit, reliqua est spes nulla salutis,
Belgarum quoniam quum fessa libido iacebit,
Germanas gravida cum coniuge forte remittent.
6 Quid faciam quaeris? Tu, Salentine miselle,
Consule de nostris pariter quid rebus agendum:
55Nam sapis, et quoniam video te vera loquentem
Illud agam quod ages: ego sum vix nanque superstes.
7 Daune, per has silvas uxorem quaerere vanum est,
Illa quod Appuliae vicina per oppida fertur
Aut iam Locrenses deducta est praeda per arces.
60Verte pedem, atque tuam sic quaerere desine Sandram
Quae tibi vel dives, vel saltem foeta redibit.
8 Me miserum, quid ais? Quid, Salentine, iocaris?
An si foeta domum redeat tibi forsitan uxor,
Illam intra postquam meditaris habere penates?
9 65Daune, mihi credas, non est, quod dico, iocari.
Cur non pregnantes recipi mereantur, et illud
Tollere quod parient, fuerit seu foemina, vel si
Mascula progenies? Ut quos ita protinus omnes
Fovimus, et toto quos expectavimus anno,
70Nascantur nobis etiam de coniuge Galli,
Et quoniam votis respondent fata secundis
Ut testamentis succedat Gallia nostris!
10 Tu felix igitur iam, Salentine, profecto
Non modo qui haeredem Gallo de sanguine dulcem
75Venturum expectas, sed eodem sanguine iam iam
Sic tua barbarica replebis ovilia prole:
Nam tibi tergeminos referat tua forsitan uxor
Et plures parient tibi, Salentine, sorores:
Sunt foecunda magis quia Gallica femina nostris.
11 80Quid tum si redeant utero pregnante sorores,
Gallorumque gregem pariant hinc inde reversae?
Custodire pecus melius sic, Daune, licebit:
Non modo pastores ovium sint ocius omnes,
Si fortuna mares tribuat, si foemina nobis
85Nascatur, nostro volo pascat monte capellas.
12 Dicere iam fas est te, Salentine, beatum,
Qui tot pastores Senonum de gente moraris.
Nulla magis caute gens hac pecuaria tractat
Et, quod erit mirum, poterunt ediscere linguam
90Gallorum et mores et Gallica verba capellae.
At si nostra marem pariat mihi Sandra, magistrum
Cauponae faciam; fuerit si foemina partus
Ante lupanaris prostabit limina cellae.
Sed iam Phoebus equos Zephyri festinat ad undas
95Dum mala quae patimur frustra sectamur uterque.
Protinus hinc nostrae repetamus culmina villae.
Nam tua iamdudum sedit sententia cordi,
Salentine, mihi: vanum est nos longius ire!
Ipse tuas iam carpe vias (ego nanque revertar
100Qua tuleram gressus) et quum tibi reddita coniux
Fuderit hos partus, me, Salentine, vocandum
Curabis, quoniam statui tibi compater esse.
13 O bene quam dixti: primum te, Daune, vocabo
Compatris ad fontes, et tu compesce dolores
105Interea magnos, donec tua Sandra redibit.
14 Quam merito patimur nos haec tormenta malorum
Pastores, etiam multo peiora merentes,
Rura per Appuliae cuncti qui vota frequentes
Sparsimus, ut regni tandem diadema novaret
110Parthenope, et nostris melius daret ocia rebus!
Scilicet haec data sunt pastoribus ocia tantum
Ut iaceant viduo socia sine coniuge lecto.
Ibo domum, nec chara domi te Sandra videbo.
Anne domi potero solus sine coniuge tanta
115Vivere? Sed rumpant potius mihi stamina Parcae!
I nunc, Daune; miser iam "Francia, Francia!" clama
Rura per Appuliae. Veteres migrate tyranni
Gentis Aragoneae: sic deperiisse feruntur
Tranquillo ranae quondam de rege querentes.

1 egloga quinta de regibus Aragoneis

2 Daunus

3 Salentinus

4 Daunus

5 Salentinus

6 Daunus

7 Salentinus

8 Daunus

9 Salentinus

10 Daunus

11 Salentinus

12 Daunus

13 Salentinus

14 Daunus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: