Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. in eius poema de venatione

Delitiis habiles, cunctis venatibus aptos,
Custodesque altae, est quae tibi turba, Domus:
Vidi ego (quis redeat) vidi, te, Erasme, legente
Hoc opus, intentos abstupuisse canes.


2. de Venetiis

Immotam fluctu spumosus sustinet Urbem
Adria Magnificam, ceu mundum mobilis aer.
Vix credas cernens. Ponto se ad sydera late
Tollunt templa, arces, passimque palatium Regum,
5Et procul advectae magna gravitate columnae.
Hic dulces populos Sanctusque piusque Senatus
Pace regit summa. Hic est rerum maximus ordo:
Iura, magistratus, leges, studiumque Minervae,
Et quicquid Venus, et quicquid Mars postulet acer,
10Floret Relligio in primis, Astraeaque Virgo:
Omneis spargit opes, e pleno copia cornu.
Hanc ubi sic positam voluerunt aurea fata
Pondere librari proprio, non firmus ut Orbis
Ipsa sita est? Non cuncta etiam per secla manebit.
15Corruet haec, quando labetur machina mundi.


3. de eius ode Realtina

Qui negat esse gravem, quae Pontem continet, odem.
Pons, etiam dicat, nil gravitatis habet.


4. ad Serenissimos Noricorum Principes, | Philippum et Ferminandum, Romam iter | Verona facientes MDXCIII

Clara Deum soboles, nati ad Diademata fratres,
Fratres, ceu Pollux, Castor et ipse fuit:
Vos quanto expectet Romanus Tybris honore,
Adventu exultans indicat ecce Athesis.
5Ite magi duo, sed tantum pia corda gerentes,
Summi ad Pontificis sistite vosque pedes.
Vos foelix astrum praecedit numine magno.
Qui est Christus, vobis Regna superna dabit.


5. in templum divi Laurentis excurialis | a rege catholico extructum

Aedes, quam spectas, opus est Regale Philippi.
Laurenti extructa est, atque dicata Deo.
Res monet, ut divus pro Christo totus obivit,
Sic Rex pro Christo scanderet ipse rogum.


6. epitaphium parochi iussu do. Mariae | vice comitis Mediolanensis ducis, vivi sepulti

Qui super extinctos cantabam, et moesta feretra,
Subter defuncto nunc fleo, et exanimor.
Spernite avaritiam, atque inhumatos condite bustis
Quando opus, et gratis vos similes parochi.


7. in suum Verona reditum

Ad patrios Genios, ad dulcia tecta relicta
Vere novo venio, qualis hirundo venit.
Salve Spilimbergum, vos Dii salvete salubres.
Cor cito vobis, intima sacra ferens.
5Et merito Domini, vos Divos nomino, quando
A vobis in me tot benefacta cadunt.
Vix (quantum refert frugi virtute madere)
Accessi: divum me fovet aura meum.
Rectores, proceres, cives, populus, ciet alte
10Quisque sonum, clamans: Cancianinus adest.
Adsum, quem Tellus optabat iulia adesse:
In qua dulce mihi est vivere, dulce mori.


8. ad Theodorum Angellucium | Venetiis Anathomes Lectorem

Te vinci ingenio Theodore, et Apollinis arte,
Nec non eloquio, dicere si quis amat:
Hic etiam, nulli quod fas sit credere, dicit:
Dissectum hoc corpus sponte coire sua.


9. meretricis incisae Matrix ad Tacinum incisorem

Nonne satis, vivam tot me vexasse Priapos?
Quae feritas ita est saeve Tacine tua?


10. de Bombycio

Quod genuit, numquam vidit Bombycius ortum.
Ut moritur Bombic, vita peracta fuit.


11. epitaphium Sillae Riccherii

Sillam Riccherium nequiit mors vincere in armis.
Incautum, a bello dum redit, ecce negat.


12. epitaphium Sirenis Colloretae Spil.

Obliquo e scopulo non hic est novia Siren;
Colle sed e Recto nobilis illa iacet.
Et vultu, et cantu potuisset vincere mortem,
Sed non audivit mors, neque vidit eam.


13. ad Leonardum Cisternium Traiani filium

Iure Leo, iure et Nardus tibi nomina praebent;
Namque es magnanimus, frugi et odore viges.


14. de quondam nomine Praesidio

Talia praesidium patri responsa querenti:
Cur quereris genitor! Non sum ego praesidium?


15. ad clarissimum Georgium Gradenigum | in obitum illustrissimae Laurae Valeriae uxoris

Ut melius scandas coelum, en tua Laura ad Olympum
Scala tibi: Laurei sunt Gradenica Gradus.


16. aliud

Hoc Georgius Laurae construxit Laurolaeum.
Quis Gradenicus? Sic est. Ergo Valeria obivit
Inclyta coniux? Vivit vir sine coniuge? Vivit,
Et lauro aeternat, quod maius mausolaeum?


17. ad locupletem et voluptarium amicum

Te insanum dicis: post, si sum ego, vis, tibi dicam.
Sum insanus fateor terque, quaterque tibi.
Curae me insanum faciunt, te immensa voluptas.
Quod vis, tu nescis. Quod cupio, esse scio.
5Ergo quis est nostrum mage sanus, captus
At mea mutetur conditione tua.
Frustra haec exopto, pulvis nam mortuus intra
Aridulam ast sylvam, et grandia saxa tegunt.


18. in obitum Fabii filioli

E tumulo saltem exiret mihi flosculus ipso,
Esset (alius) pati pallidula mei
Narcisso similis, cur non mutatur in illum?
Hei mihi quo eam spes, deliciaeque meae,
5Usque illum olfacerem, usque alerem, suspiria et auras
Usque illi, rores usque darem, et lacrymas.


19. pronostica mortis eius

Tam graviter natum cecidisse, soloque iacere,
Me, longe accersens, littera cum petiit:
Et mox, ut vanae Cyrces mala littora Grugi,
Quasque habet humana sub specie, ipsa feras:
5Texisse in somnis capiti velamen aracnem,
Quae rostro fixit (sic mihi visa) caput.
Esse lyram sponte abrustam di vulsaque plectra
Et globuli ante pedes ni cecidisse animam:
Signa haec interitus nati, patresque fuere.
10Ille, heu, heu, corpus: perdidi ego, heu, animum.


20. aliud

Praedonum crudele genus quod saevius isto!
Praedones natum surripuere meum.
Surripuere illum, nam mortis causa fuere
Praedones isti. Sunt cito praeda necis.


21. aliud

Sublato ut Tygris sibi foetu exasperat iras,
Sic ego: sed magnus Iuppiter ultor erit.


22. in obitum Ferillus, domini Erasmi Valvasoni

Nunc, Heros, es non homo, sed Numen tu. Ego Numen
Ploro mortalis te? Oh dolor, oh pietas!


23. aliud

Amplius haud Musas, nec Phoebum Erasme vocabo,
Sed te. Tu aspires versibus aura meis.


24. aliud

Altera bella inter coelestia Numina et ima
Pugnata, Erasmus dum petit alta Poli.
Magnum certamen, pars sursum, parsque deorsum
Concurrunt. Certant pro generosa anima
5Luciferi rursus victi, Michaelis et arma
Rursus victoris. Quae lyra digna sonet?
Nusquam est Angelidae digno qui carmine pangat,
Ut pius Erasmus nullus in orbe viget.


25. aliud

Erasmus, heros ille Valvasonius,
Terrarum et Orbi et Aetheri notissimus,
Vir frugi ad unguem, ceu poeta nobilis:
Tendens ad astrat liquit. Hoc sub marmore
5Mortalitatem, omnes et aegritudines.
Vates beatus astra summa possidet:
Quin Cycnus alter splendet aureo Sydere.


26. aliud

Per maris huc Rores, immortales Amaranthos,
Laurosque et myrtos queis vireat tumulus.
Hic magnus Vates, hic praeclarissimus Heros,
Hic ille Erasmus, noster Apollo, iacet.


27. ad serenissimum Senatum Venetum

Pacis amatores fatalem conditis Arcem
Contra illam hostilem, quae inferat arma, manum.
Marcia gens, Domini, quin et Mavortia, quando
Res poscat: tantae pergite molis opus.
5Indite ei nomen, quo tellus ipsa vocatur,
Qua struitur foelix nomen et omen habet.
Omnemque, et nomen victricia gesta sequantur.
Palmata Arx Palmis aucta sit usque novis.
Non iustina gerens palmam palmata? Videte
10O quae concurrunt mysteria magna notanda.


28. de Venetiis et urbe Palma

Reginam Oceani Cybele prospexerat unda
Adriaca stupuit: sed diadema magis.
Non de conchili structo, sed turribus altis,
Invidit: longo tempore questa, silet.
5Iuppiter huic tandem tibi nunc en Palma Corona.
Ceu stupor haec terris, ceu stupor illud aquis.


29. de Palma et Utino

En crescit Palma, en Utino nova nupta paratur.
Palmae Utinum sponsum se haud minus, ecce, parat.
Divus, Hymen, Marcus, Veneto est et, pronuba, diva,
Quales vir foetus, atque Virago dabunt:
5Iungite iam dextras, et connubialia iura,
Utinus etiam sit denique, non Utinum.


30. Sepulchretum Haebraeorum intra moenia | Utini, Utinum alloquitur, dum Utineae | munitionis ergo abscinditur et coarcatur

Haec mea damna mihi non est sufferre molestum,
Tu, circumcidi quomodo te pateris?


31. ad Hersen

Et velles fieri, si posses, masculus, Herse?
Ecce potes, tibi ego mascula membra, dabo.


32. ad matrem illam famelicam Haebraeam

Quae tam dira fames tibi suasit mandere natum
Crudelis genetrix, et mage dira famae?
Tunc miseranda quidem, et lacrymis veneranda
...


33. epitaphium Porciae Colloretae Riccheriae

Porcia Pompei, cedat cui Porcia Bruti,
Riccherii coniux nobile marmor habet.
Huic amor in natos, praesignem honor inque maritum,
Inque Deum cultus torrida pruna fuit.


34. epitaphium aborti

Tantus erat tantos ardor mihi nosse parentes,
Ut celerans ortum, nascerer ante diem.
Parcite vos alii nimium affectare, volentes.
Hoc, me tantillum tam exigua urna capit.


35. in nuptiis Marchesii fortunatissimi | et Lucinae nobilissimae

Marchesio Lucina datur. Mare is, est ea Luna.
Sic splendet nitido Lucida Luna mari.


36. de Millula

Millula bella venit, quae vult colludere mecum,
Intempestivo cuius amore cremor:
Di vel me puerum, ceu ludus postulat, illam
Vel faciet, qualem iam cupio ustus amans.


37. ad Gallam

Ceu Tropicas inter currit sol, atque recurrit,
Temporis est sic plus, et tibi Galla minus.
Nuncque novem atque decem, nunc sunt tibi Galla
Nuncque viginti anni, nuncque novem atque decem.
5Scilicet aetatis Cancri hi sunt, et Capricorni
Galla tuae, o iuvenis Galla, simulque senex.


38. de Praxia et Nicomaco

Praxia, Nicomacus: vir, coniux: sunt simul usque,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Mensa una, una illis mappa, et lanx, atque lagena,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
5Una esca, unusque est culter, Cyathusque merumque,
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Omnia sunt illis communia, et unica semper.
Inter eos magnus nonne videtur amor?
Haec fiunt, quoniam metuit sibi quisque venenum.
10Inter eos nullus nonne videtur amor?


39. nato sibi filio

Quando ego non aliter possum revocare parentem,
Hic Bernardinus nomine dictus erit.
Nec sat est nomen, simili nec imagine vultus
Sit proba vita: pater tunc erit illa meus.


40.

Fac faciat famula: uxori inquit saepe maritus.
Est ancilla rudis; sed domina ipsa magis.
Imperat haec illi nunquam, nunquam illa agit ultra.
Quid? Serva, a Domino sedula facta, parit.


41. de quodam causidico

Clamat causidicus quidam nimis ora strepitque.
Voce vale multum, lege sed ipse nihil.
Unde haec didicit? Quae schola, quis aut fuit aut
Nempe author vulgus, platea schola fuit.


42. ad Gemminianum Sabilum Concion

Sunt gemmae sensus, gemmae pretiosaque verba,
Vel tu nos gemas Gemminiane facis.


43. in cineres Caeciliae Corneliae nob. Venet.

Ussit corda Deum mediis Cornelia in undis.
Vertit eam in cinerem incendia magna Deum.


44. aliud

Coeciliae cinis hac paria servatur in urna.
Quis custos? Prorsus lumina apertus, Amor


45. epitaphium Thadeae nob. Spilimb.

Exuviae preclarae animae, spolia usque verenda
Tantae matronae, non Thadea est tumulo.
Luce alia fruitur divina luce refulgens.
Nunc nil cum fragili corpore ut ante fuit.
5In terris vixit summa integritate virago,
Ore iuvans, et re, quindecim Olympiadas.


46. Echo soluto pede descripta

Urnam adeam? Deam? Ecce Echo.
Deam ista? Ira. Iraceam? Eam. Ut non
Dignus? Non dignus. At moralem. Talem.
Quam ego habet urna ista Deam? Thadeam.
5Spilimbergiam illam iam est sine vita? Ita.
Heu exemplar erat Heroinarum harum ex-
Emplar. Sapientissima. Pientissima.
Digne qui personabit. Sonabit. tot
Laudes civis ius omnium dolores? Olores
10Urna cum ista Dea vale. Thadea vale.
Echo et tu. Et tu. Valeas. Eas.


47. in obitum Iacobi Clapicei med. phi.

Clapiceus iacet hic medicus. Mors tollere ut illum
Non potuit, morbo sustulit absque malo.


48. epitaphium Iacobi Cisternini iuris.

Eximius legum doctor sub mole Iacobus
Hac Cisterninus (proh dolor) ille iacet.
Ille, altum iuris columen praesentia cuius
Regia; regium erat cuius et eloquium.
5Credite mortales, facile est quod credere mortem
Se ipsam saevitia nunc superasse feram.


49. de ipso Iacopo et Leonardo fratribus | Cisterninis, hoc vivo, illo mortuo, alludens insignibus

Sub dio a divis constructum e marmore fontem
Flumina de coelo bina aluere diu.
Quin duo coelestes observavere leones.
Unum sed flumen, nunc leo, et unus adest.
5Adsis perpetuo leo fonti, perpetuo amnis:
Irriguus semper fons maneatque solo.


50. in funus Margaritae

Ipse igitur credar potuisse haud vincere nostra
Arte hominem, tulerit ni mihi foemina opem.
Possum: sit quantum valeat vir fortis, et idem
Callidus. Haec dicens Martigenam hostis adit
5Hostis regnator tenebrarum, mortua regna
Qui tenet, et vivis insidiatur atrox.
Inspirans fatum, heu, vicit. Sed tollere honorem
Uxori, quam vir sustulit, haud potuit.


51. aliud

Amisit corpus moriens castissima coniux.
Amisit perimens vir propriam ipse animam.


52. aliud

Fallaces sensus ludunt, ut somnia, mentes.
Coecus amor: coecus plus nimio ille, qui amat.
Ecce autem, immodice sponsus dum diligit, odit.
Fitque in amore ferus, fitque in amore furens.
5Si in me totus Amor, non me est sponsa indigna amoris
Dixit: et heu, perimit, quae illum amat et moriens.


53. aliud

Ros hac marmorea pretiosa absconditur urna,
Lucidus, et solidus ros, sine labe nitens,
Gemmarum longe nitidissima Margarita,
Ut sit in Eoo par sibi nulla mari.
5Persephone iniusta occuluit, quam servat avare,
Adstat, se excrucians, nocte, dieque vigil.


54. aliud

Sensit ut ad barathrum coniux properare maritum,
Prosilit Elisiis, hunc miserata, plagis.
Atque illi accurrens, potuit vix dicere tantum.
Me miseram, misero quod tibi vulnus inest?
5Quod tibi (respondit) male laesit corpus honestum.
Hoc anima impresso, me abstulit ipse dolor.


55. in tumulo principalis Manticae

Virtute princeps omnium valentium,
Sceptroque digne, digne honore et principum
Princeps amicum, quem colo usque maxima:
Quam fundo lacrymas intimo de pectore
5Has accipe. Heu, heu, lugeo, et maerens gemo,
Quod tam repente es raptus ac absconditus!
Semper dolebo; nec videbo te amplius
O principale Manticae Domus decus ,
Spesque unica, et splendor Naonis inclyte?
10Suspiria edo en quae. Sed animam o tu patis
Accipere. Traderem tibi propriam animam.


56. ad Alexand. Paul. soc. KAIRE inquit, | socero Paulino Cancianinus

Tollant se fluctus, conspirent undique venti,
Et nostram exagitent, iactent in saxaque puppim
Naufraga sub Coelo quod sit pice nigrius atra,
O Senio venerande pater, virtuteque multum,
5Nunquam clamabo auxilium a Gloneo Panopaeae;
Sim potius Mergis et monstris esca marinis,
Cuncta pati potius, Fortunae damna paratus.
Aspice hirundo utrum, an sim de statione cucullus
Fortuna arridet; nam nostri nunc sumus; hoc est,
10In nostra patria et nido sat mente quieta
Nec contra Genium et morem non querere, ut ante
Cogimur hauspicium, queis mors est ipsa, repulsa.
Trebatium laudo Mocenicis, nobilitate,
Utraque et forma, de uxore est (scis) mihi sermo,
15Quam duxit. Quid plus, haec si sol fertur Amoris?
Laudo te in primis rude iam donarit et in Urbe.
Utinea immunem, quod restat ducere, vitae.
Et laudo natos qui consuluere parenti,
Natos non strictos, sed largos erga parentem
20Franciscum vero de hac re non laudo, quod ipse
Tam ingenuus, fidus, pura integritate redundans.
Ire velit, qua frons, fraus et scelera omnia regnant.
Eternum vive et quod amamus, dilige contra.
Nunc, cum Spilimbergi (haud vacui) nos scribimus vita,
25Virginis a partu penderent, quinque si adessent,
Supra mille anni sexcentum in sydere Librae.


57. de Bernandino Contareno Fr. Cap. Theo.

Piscatum pisces iure ivit denique, postquam
Nullus homo reliquus, qui caperetur, erat.
Piscis se captum non est, qui iure gravetur,
Cum ne dum pisces, sed capit hic homines.


58.

Gnossia quem vitis produxit, mitto liquorem
Inclusum puro perspicuoque vitro.
Munera parva, quidem, sed magnus sensus in illis,
Hoc cum sit nitidum, suaviter ille potens.
5Ille tuam vocem signat, mentem hocque figurat.
Quid? Quamvis modica, haec grandia dona putes.


59. ad quosdam compotores amocos

Pergite na talem vestrum celebrare quotannis
Tam multis epulis, tam varioque mero.
Vivite, sit quantum esse potest et vivere longum,
Attamen, heu, aderit mors inopina brevi.
5Quae vos a vobis quando seiunxerit, uno
Heu nunc sublato, nunc alio, atque alio,
Nulli eritis; quin nec nomen post fata manebit.
Causa erit, hoc vatem non habuisse die.


60. in obitum Garzonii

Possessor omnium cerebrum est mortuus.
Quam quisque moriens alius, hic plus predidit.


61. in Mutium eversorem iugulandium

Mutio omne damno comprecantur et vocant
Sibi Iovem ultorem ob nuces pueri erutas.
O Iuppiter (clamant) Iuglandium Deus.
Fac tota merces huius haud valeat nuce.


62. in urticosum tumulum Nemesillae

Luxuriosa iacet Nemesilla hic, quae ussit amantes.
Hinc sic urticis luxuriat tumulus.


63. epitaphium meretricis nomine Vitulae

Conditur hic meretrix (Vitulam dixere) senella.
Dixissent vaccam, vel vetulam melius.
Quommodocunque siet, Vitula hic humana sepulta est.
Pasce pecus tumulum, gramina, viva, daret.


64. in cardinalatum ill. Mantegae

Ecclesia exulta tanto auxilii incremento,
Surgant Centimani: te manus ista tegat.


65. de Henrico filio

Postquam me liquit frate, liquitque sobrinus,
Henrici ut accentus, vita fuitque brevis:
Appellem Henricum; qui nunc mihi filius ortus.
Illis sit similis: vivat at ipse diu.


66. de Io. Antonio Boralio med. et phil. compatre

Ereptum Stygiis, superas me vexit ad oras,
Et vitam dedit, Antonius, ecce meus.
Vidi umbras, quin Persephonem, Plutonaque et atras
Illius sedes, contremusque videns.
5Illic nil laeti, nil vivi: pallor ubique,
Et pavor. O nostrae lux adamanda plagae:
Dicimus hic choreas, terram pulsamus et acres
Alternis pedibus: pocula non hilarant.
Ergo certatim Cyathos sumamus amici,
10Cantemusque novum Phoebigenam hunc iuvenem.


67. de nuptiis ill. d. Iosephi Partesta | Nai et Lucretiae Spil. Comatris

Consilio, atque armis, ceu stemmate clarus Ioseph
Alto in Nympharum vix luco retia tendit:
Lucrum habet et praedam qualem vos dicite Musae.
Foelix venator, foelix est sic quoque praeda.


68. ad quendam foeneratorem

Ora est ficta tibi, funalia Cerea ficta,
Candelabra duo sic quoque ficta nitent.
Mantile est fictum, fictum pulvinar utrumque,
Marmore de ficto statque columna duplex.
5Illa oculis vera apparent; sed inania tactus
Indicat: egregium nobilis artis opus.
Omnia ficta tibi iactet cum portieus ista,
Sic tua ficta etiam relligio esse potest.
Sed cur esse potest inquam, si id cernitur? Ecce
10Vilis, nam fugiunt, non habet ara Deos.


69. sepulchrum perfectissimi unde quaque

Quenam sepultum funebris teneam lapis,
Ah ne rogato, ne occupet tantus dolor.
Tuum cor, ut moriaris, audisti. Vale.


70. epitaphium viri et uxoris inter se nectorum

In tumulo duo sunt: est coniux atque maritus,
Mutua concordes vulnera ferre sibi.
Hic petit, haec repetit ferro: se se ambo cruentant;
Donec eam litem composuere nece.
5Laedere se unanimes pariter voluere perire,
Paceque perpetua hic claudier exanimes.


71.

Et petis, ut Veteres celebres tibi carmine dicam?
Ecce tibi ...s nam vetus; et celeber
Additur atque non ...
Quae potis esse ista turba vetusta magis?
5Dum ne satisferi? Quid ni? Veviente ...no.
Vis alios? Alios fac aliunde petas.


72.

Ille nothus scriba olim falsus iacet intus,
Non est nunc falsus, scribere namque nequit.
Debuerat Sylvis inhumatum stare cadaver;
Sed parsum est (sacri) relligione patris.


73. ad Io. Baptistam Manticam

Invidia nata Erebi quoties est nixa columnas
Vertere tergeminas Mantica clare tuas:
In cassum sperat tantas prosternere moles,
Dum putat inmotas, stulta, carere basi!
5Non basis in terra, namque est fundamen Olympus,
En Leo coelestis, quin Iovis ales adest.


74. recens inscriptio suorum maior busto

Ianus Dominicus Cancianinus
Natis, atque suae posteritati
Instaurat tumulum, vult sua et esse
Hic ossa, at veniat mors pede claudo.


75. fabella deludit falsi Damonis illusiones | et eius aperit protervitatem

Corpore deposito dum noctu thessala Virgo
Aegle se tenuat, fit similisque Deae
Et comites imitata pares psallitque salitque,
Hirci Acherontei pullaque terga premit:
5Pone Rubum inventum pulchrum eius corpus Amator
Contrectat, Damon spretus amator erat.
Sit cum spiritibus, sit semper spiritus Aegles,
Inquit, cum membris: membra reperta meis.
His dictis operisse accingit modoque soluto.
10Se totum aclinat gaudia prima petens.
Tum subito hircus adest, Aegle quem frenat inanis:
Et cornu in podicem luxuriantis agit.
Quo fugis o Damon? Tua non vestigia Damon
Insequitur, saga est, qui fuit ante, pudor.
15Ille fugam glomerat, caulasque Caprarius intrat:
Iam penas Hirci dant nece, quotquot habet.
Maximus ille hostis, qui se transmutat in hircum,
Immensis gaudet vel sine fine probris.
Quae si quando arcet: facit hoc, quia fraude movetur,
20Prodest, maiori ut possit obesse malo.


76. ad Horatium Vergerium mathem.

Non tantum nubes, sed qui transcendis Olympum,
Dat tibi Vergeri Cancianinus ave.
Ille Cruces, stellas, Alti, Gladiique figuram,
Et se commendat; dat tibi iamque vale.


77. ad Io. Rallum

Musarum, atque Dei, veri inquam, Ralle, sacerdos
Optime: nunc quid agis? Quae condis? Maximo nempe
Cynthius est in te, ceu graties tu incola Cynthi,
Curaque salvus ego, his tibi dixi Ralle salutem.


78. de illustriss. card. Cynthio Altobrandino | Clementis VIII P. Max. nepote meritiss.

Nunc opus est vates cithara, fidibusque canoris,
Clementemque lira presonuisse Iovem.
Illud praesidium, ille dulce decusque poetis,
Maecenatem, eius restituit pietas.
5Quin dedit, ecce, aureum (summa o Clementia) Phoebum.
Nunc opus est fidibus, cithara atque lyra.
Templa tibi divo, Cynthi, statuuntur, et arae.
Ast ego, quod possum, do tibi, thura, preces.
Forsan erit tempus, quo me respexerit. Illo
10Tempore quantus ero: munera quanta feram!
Nec cito te hinc tollas, sunt super aethera Olympi,
Hic adsis terris te invideatque polus.


79. aliud

Aptabat roseis iam sese Aurora quadrigis
Thitoni antiquum fugiens de more cubile,
Cum me ad Romuleum Morpheus, sinceraque Virgo,
Quam genuit tempus, tulit et sub luminis auras,
5Vexerunt amnem, et posuere in margine ripae,
Gaudia spectantem, atque animo non parva moventem
Nec mora, arundineo Tybris velatus amictu
Ridentem ostendit faciem et se sustulit alveo:
Hunc veneror tandem et compello fortiter ausus.
10Quam mihi respondem facilis, nam se obtulit ultro
Quis nam erit ille Deus, cui templa ad sydera surgunt
Tam miris speciosa modis? Quis? Cynthius ille,
Luce sua totum terrarum qui imbuit Orbem:
Et tamen excelsae manet intra moenia Romae.
15Qui sunt Artifices, qui operantur? Quisque sacerdos,
Qui se in lucidulis Permessi laverit undis,
Atque super gemina Parnassi rupe litavit.
Qua arte struunt? Numeris fidium, Thebanus ut olim
Anfion struxit muros. En aspice lauri
20Fronde comas vinctos, sociantes carmina nervis.
Quae resonant? Laudes Cynthi, sublimis ut ipse
Virtute et radiis passim fulgentibus ad se
Attrahit extollens humiles, et numine multo
Sustentat dignos, resonant Clementis et alta
25Octavi facta, octavi nempe ordine, verum
Re primi, coelum, et stellas qui vertice torquet.
Huncque Iovem in terris colimus, longe admirantes.
Quae facta? Haec sine sunt numero, ceu omnia magna
Ast unum referam, decies repetisse placebit.
30Consuluit mundo, quamvis sub pondere nuncquam
Fessus mutaret: columen statuitque Nepotem,
Fortem alium Alcidem, atque Atlantem robore vasto,
Tamque pium, Patrui et similem, quam lumine cinctum,
Cui delubra Deo merito tollentur ad astra.
35His dictis, subito Tybris se mersit in amne
Delituit placidisque undis, fluviusque quievit.
Protinus atque ego (quid non possunt numina Divum?),
Sum dulci patriae, et Iulaeis redditus oris.


80. aliud

En duo nunc soles Coelo qui splendet ab alto,
Cynthius huic cedat, qui Terris splendet Olympo.


81. de Cornificio et Cornelia

Unus erat Romae, quem Cornificium ipsa vocabat.
Una et erat quae Cornelia dicta fuit.
Ut se iunxerunt, haec coniux, ille maritus,
Quid? Permutavit nomen uterque suum.


82. epitaphium hominis furacis

Hic primi magni, ast inversi, signa elementi.
Pone duo, et paria, et late distantia ab ipsis.
Transversasque duas coniungat linea ducta,
Litera longa notas mox ut suffulserit illas,
5Aera pro tumulo meruit sic (scribe) sepultus.


83. eius tela humanis figuris

Respuit oblata cingi qui tempora lauro,
Ianus Dominicus Cancianinus adest.
Uxor adest etiam Paulina, et Bernar. et Henric.:
Dulces filioli quomodo, quisque si abest!
5Gasparis ars praestat Narvesae compatris istud:
Quod Natura stupet, nec facere ipsa potest.


84. epitaphium Lucinae Savor. Marchesiae

Hic Lucina sita est: Lucina Dea illa triformis?
Scilicet, at non quam forsitan ipse putas.
Tres referens divas, Paridenque adiere sub Idas,
(Savorgnana illa) est: mortua, viva magis.


85. aliud

Lucina in tumulo: non quae de nocte refulget,
Sed quae erat in medio tota corusca die.
Quantum illi invidit Phoebi germana: sepulchro
Ah dedit invisam, post modo plorat, amans.
5Non aequum (exclamat) fuerat me hanc tollere lucem,
Pertulit hanc frater. Non ego dira tuli?


86. ad pueros

Oh oh quot pueri, quid tantum est hic puerorum?
Infestum genus ut perstringit vocibus aures:
Atque etiam lapides iaciunt? O prava propago.
Heus tu, quod nomen tibi? Mi pauxillule dicas
5En tibi parvule? Bursus. Quis tu parve vocaris?
Nolo. Dic: en prunum. Sum sobussus an et tu?
Ipse colubussus sum. Tu quis? Fare. Coiabus:
Impositum ac nomen cunctus est nempe Iacobi.
Si sic, nempe Iacobaria estis, facitisve.


87. ad Therinam

Dulcis Therina, millies ave et salve:
Hoc te saluto carmine. At quod est? Icason.


88. ad Lamirum

Quo capiti pilus obtegitur, si pileus: ut non
Dicuntur quoque sic capitis tegumenta, Capellae?
Sunt, mihi qui dicant. Uxores istud olentis
Hirci nomen habet. Satis est. Hem, nonne Capellas
5Delubris etiam appellant inclusa sacella!
Tanto mi ergo magis liceat, cum res petat ipsa,
Fingere in hoc casu nomen. Sunt pura Poetae
Haec propria. Affertur nunc Ludi tragedia pulchra.
Est illi titulus, spectator grate, Capella.
10Audita unquam alias non sunt haec nomina scis cur?
Fabella est nova. Quid, si non sit scena, neque actus?
Hoc mage inauditum, ah ah. Comprime buccam,
Ut sileas, aut obturent tua edulia apertam.
O Lamire, o Lamire ex tot te luxoribus ager,
15Te volo nunc unum; proponis ludere praestans
Nam solus varios ludos. Sed nempe Capellae
Ludus delectat nimium te. Detegis illum,
Hunc operis: maior capitis tui operta profani
Est autem pars. Scis quod plus mihi displicet? Istud
20In templo fieri a te ludum. Respice iustum,
Respice. Disce Deum venerari, disce timere.
Viscera Iudaeo recolis ne dedisse Mariae?
Cumque cane hoc foedo tractim glutisse sacram rem!
Quae nullo pacto attinet ad te, linque capellam
25Occidit, heu, quali cum natis morte Magistus;
Coementis structum sacris bis Melchius horti
Collapsum vidit murum, rursum ruiturum,
Ni sacros lapides cautus selegit ab illo.
At tibi quicquid habes, scis certus, corruet omne.
30Hic ludus nisi pulchra, est saltem fabula vera.


89. ad Saulium

Formandae furcae sint ut tria ligna necesse est.
Sauli, hoc quis nescit? Quin omnis magna duobus.
Atque uno struitur ligno, non pluribus. O quae
Furca hominum, si homines hi tres sunt, qui ratione
5Longe semoti vivunt, nec legibus ullis,
Quique probos tantum pravi suspendere vellent.
Nomina non dicam, restent ne nomine vivi,
Cum illos mors raperit, quos mors quoque pessima abhorret,
Sed rapiet tandem, vita indignique peribunt.
10Hos pingam verbis, atramentoque loquaci,
Quos statim agnosces. Non sic carbone figura
Diducta, illum oculis dat doctorem aspiciendum,
Qui se sic stulte volvit pingi, atque videri
Obscurum, hac vili contentus imagine sola:
15Quo ostendit quam sit phanaticus ille cerebro.
Ad rem nunc redeo, quam liqui non sine causa,
Infero dum verba ad rem vel facentia multum!
Unus, et en alter Stipes cum cornibus altis,
Truncus uterque malus, coeno infixus prope tantum,
20Est quantum satis. Inter se sunt unus et idem.
Ast ea amicitia in perversis rebus habetur
Hi duo sunt imis, tetrisque parentibus orti;
Nam pater huius, et illius mercede fuere
Viventes foeda, spoliis taurorum, oviumque
25Et servis illorum numis, qui vertere glebas
Sunt soliti assidue, peragrarunt compita cuncta.
Incipio. Primus geminas destrusit ad orcum
Impius immeritas uxores: nunc sibi frustra
Udorem quaerit scortator publicus, et fur,
30Proditor et tantus, quem appelles nomine Iudam.
Demisso est humero dextro, stat pallor in ore,
Contemnitque Deum, a multis est vulnera passus
Ob linguam, sola qua est Thraso laedere pollens,
Si modo ea laedit, verum sibi plus nocet ipsi.
35Alter queis verbis signetur? Fronte serena,
Atque hilaris, si non premit, invidia, iraque menti
Sanguineus facie, facieque, et ventre rotundus,
Quam simulans, caveas dominis servire duobus,
Iste potest, habitat cum vivis cumque sepultis.
40Defunctis cantat moeste, subridet, et una
Illis, qui vivunt: psalit quoque. Sed tamen omnes
Vellet viventes coecis mandare sepulchris,
Aeternisque auris rursus proferre sepultos,
Immensum ut caperet lucrum, sed quae de anima
45Est illi sententia? Qualis Pitagorea,
Vel parvo distans: quin vivus transit in omnes.
Nam lanius fuit, et mercator, scriba, patronus,
Gramaticus, cantor, nunc plebis praesbiter. At quis?
Vinosus, lurco, nil coeli numina curans,
50Legitimis genitor, nec non sine lege creatis:
Saepe suum ac ausus pugnis contundere patrem,
Tertius hos vitiis maior supereminet omnes,
Nobilis: idcirco transverse nobile lignum
Immineat, simul et iungat compagine summa
55Erectos socios alte sua pondera habentes.
Dignus detur honos, et, quae est dignissima, torque.
Falsa est nobilitas, quam dicunt, sanguinis, illa
Vera est, quae est animi: virtus, atque inclyta honestas,
Quid virtutis habet, quid honesti, nobilitatis,
60Scorta tenere duo infandis sibi sumptibus, atque
In senio extremo tam turpem ducere vitam,
Hoc patris officium rem sic consumere avitam?
Vendidit hic proprium, vendit nunc multa, reliquit
Quae sit testati (pia an impia?) cura nepotis.
65Et tamen, oh, secum quando prandebat adulter,
Atque homicida, dapes voluisset corda nepotis.
Tali est ingenio. Ipse fatetur: combibo, mando
Cumque hoc, atque illo ac illorum viscera viva,
Queis cum sum mandens, inhio glutire malignus
70Semper connivet. Diva est Coecilia testis,
Testis et ava Deae, quae fraus se pone latebat,
In me et consilium quale tui fecere nefandi,
Non tantum furca, at furca, et reus atque minis
Integer, et purus sceleris sed tutus ubique.


90. in fontes marmoreos Urbis Utini, iussu | ill. Praesidis Domini Nicolai Contareni usque aquam

Omnes irrigui, crystalla liquentia, rivi,
Lymphae, et vos Nymphae, quae has habitatis aquas
Murmure pars dulci, dulci pars carmine ad undas
Tendite marmoreas, quo properatis, iter.
5Pergite nec pigeat subter vos currere terra,
Donec in Utineis prodeat unda Foris.
Hic magno populi applausa salientis ad astra,
Praesentes aestus atque levare sitim.
Ac velut illabens coluber renovatur, et inter
10Saxa duo exutus, pulchrior ille nitet:
Sic vos mutata in meliorem sorte, perennes
Urbi eritis clarae haud inficiandus honos,
Praeside Nicolao Contareno, auspice et ipso,
Quem, velut indigentem, Iulia Terra colit.


91. aliud

Optima aqua: ut cecinit divino Pindarus ore.
At Contarenus, qui dedit optimam aquam?
Hunc efferre satis (nam longe est optimus) ipse
Vix posset vates laudibus atque lyra.
5Unum ictu Moyses fontem perrupit aquarum.
Plures dicto uno Nicolei, ecce, scatent.
Hoc opus, hoc fieri post coetera facta decebat
Optima, queis numero cedat arena maris.


92. aliud

Est eadem e geminis quae erumpit fontibus altis,
Et quae per planum difluit Urbis, aqua.
Cur autem est illa hac melior magis atque salubris?
Naturam authoris detinet illa sui.
5Nicoleus Contarenus praeses fuit author:
Eloquio et Sophiae Fons, fluviusque duplex.


93. aliud

Traxisti aetheriis Cererem cum Pallade ab oris.
Et dedit hic large munera quaeque sua.
Pulvere ne alma Ceres sorderet, Pallas olivo:
Implesti fontes, quo abluerentur, aqua.
5Contarene, tua excedunt mortalia facta,
Es rerum nobis providus, atque Deis.


94. aliud

Orte salo, salis et tantum qui mente recondis,
Ut das tam dulces optime Praetor aquas?


95. aliud

Cum nubes pendent, largus si decidit imber,
Non mirum est, quamvis sit Iovis illud opus.
Sed pluere immensum coelo existente sereno,
Hoc mirum, Contarene, quod ipse facis.
5Ille Iovis iuvat haud semper nos defluus,
Iste tuus nullo tempore, lapsus, obest.


96. aliud

Et pius, et iustus tot habes in pectore fontes.
Quae illorum lymphae? Iustitia et pietas.


97. aliud

Ut pelia natae ferro secuere parentem,
Dum iuvenem hoc credunt reddere prope modo:
Antea, praesidibus sic nostra haec Patria secta est
Amne Tilaventi, mortua adhucque fuit.
5Nunc Contareno en rediviva, in flore iuventae.
Passim libertas merce pererrat eam.
Copia sic frugum est illi, ceu copia aquarum.
Cui mage debemus? Num Patriae, huicve Patri.


98. de medico Rudio

Est Rudius Rutilans radius, quin alter Apollo.
Arte Deus medica dicier ipse potest.


99. epitaphium Nicolai Paxii in urna

Nicolei cineres requiescant Paxii in urna:
Pax illi, cui pax semper amica fuit.
Praesidibus quantum fuerit populisque iucundus,
Illius proles sic honorata docet.


100. de morte Scipionis Manzani

Scipio erat nobis tanto Manzanus honore,
Ut nunc, cum non est, nos veneremur eum.
Occidit immerito: sese Mors iecit in illum
Fulminea, e ferro praecipitata cavo.
5Ah quantum ingemuit Phoebus, suspiria quanta
Edidit et Mavors, moestus uterque Deus.
Sed quis erit vindex? Tanti quis funeris ultor?
Plus alliis laesum Mors ciet ista Iovem.


101. de Saula

Cum gravis est utero de Paulo Saula marito,
Tunc dat, non alio tempore, Saula suis.
Sic est fida viro, sic se, delectat amantes,
Rem facit et miram: cum probitate probum.


102. ad Valconium

Gratulor en nimium, nimium ceu gaudeo, vatem
Incolumen dirae te superesse lui:
Non autem miror, Valconi, spicula quamvis
Non tot in Argolicas torsit Apollo manus.
5In te si hostilem curvasset Cynthius arcum,
Non ne sui ipsius ferreus hostis erat?


103. ad Franciscum Freschum, d. Cucaneae

Aura sub ardenti ceu est gratissima sole,
Ut recreat siccum frigida lympha, rigans:
Sic tua Musa placet, sic est tu Fresche suavis.
Plus nimio ferves, vos amo, vosque colo.


104. epitaphium Perillus, Aureliae Spilimbergae

Heu tanta eclipsi quid non tristatur oborta?
Aurea lux illa est tota reflexa Deo.


105. epitaphium Portiae sp.

Quis ante fuit procerum, est consors nunc Portia divum,
Plus meruit Terris integritate sua.


106. nullam rem ei admirationem efficere

Nil admirarer, si nil constare viderem:
Nil non costat, quod video, haud stupeo.


107. epitaphium Precaeri Ioannis Andreae Turris Portogruariensis

Nobilis Andraeae iacet hic turrita carina.
En, ipso in portu, quae ingruit acris hiems.
Non mirum, haec etiam coelo si fulserit astrum.
Auratum vellus vexit et ista ratis.


108. aliud

Inclyta cui virtus fundamen, culmen honosque,
Quadratus paries integritasque fuit,
Corruit, heu subito Turris, Tellusque dehiscit.
Portenta haec maius quod voluere malum?


109. illustrissimo Augustino Mauroceno | abb. Augustissimo in eius venerationem

Nemo est, qui recolat vidisse Lycaonis unquam
Tantam mens praedam: numine parta tuo est.
Rex ferus ille olim, nunc horrida bellua sylvae,
Sponte ruit laetho: credidit esse Iovem.


110. aliud

Maurocene tibi generoso, invita ferarum:
Non autem invita est, publica praeda vivum.


111. de eodem

Aemulus Augusti, Augustinus es nomine dignus.
At Mauroceno: ut Maurus mons, sydera tangens.


112. ad nubilem

Grandis, et apta viro, iam ludere desine virgo.
Seria nunc facias: te decet esse gravem.


113. epitaphium Perillus Iosephi Partestanii | iurisc. et poetae, compatris

Huc, mundi in omni parte stagnum ad cognitum,
Volate Cycni, et flete amicum nobilem;
Sic vos sorores o novem, ferte huc pedem;
Post luctum, et in tot populos vos vertite.
5Est gnatus hic Apollinis: quis deneget?
Sed dispar illi qui paternas avius
Duxit quadrigas, egit is recte diem.
Heu morte fulminatus hoc ad invida,
Qua parte stagna amnis alte, decidit:
10Eridanus alter, quem omnium dolor facit.


114. de Nigrina

Tres Nigrina viros habuit, quos esse peremptos
Vidit, proque illis milia sena tulit.
Postulat his aureis iterum Nigrina maritum.
Non ego dote tua duco, Nigrina, Nigram.


115. de Almone et Ulma

Almo fit coniux Ulmae, cui vendidit aedes.
Non Almo uxorem, duxit Ulma virum.


116. ad Lusam

Cum nunquam parias, sterilis sis et mihi semper,
Non Musa, at prorsus Mula videre mihi.
Mula ergo hinc fugias, te Sylvae, et lustra ferarum
Accipiant, avidis sis laniata lupis.


117. ad Fabium Palilnum sororium

Ut cupio, ut conor nostris imponere finem
Carminibus: sed non id mihi posse datur.
Et tamen heu quantis agitatur cymba procellis
Nocturno in pelago, nec mihi stella micat.
5Inter tot scopulos, tot scyllas, totque Carybdes,
Monstraque, cui duro lumina sicca forent?
Hic est, ut credam dictos sub nomine Cycni
Vates, quod cantat vel moribundus olor.
O tu, cui Imperium in causas, praeclare sorori,
10Dic nostre: iubeo, sic volo, Musa fuge.


118. de quodam sepulchrali somnio

Sede sua motum quoties per somnia nostrum
Aut instauratum conspicio tumulum.
Non fallor, toties aliquis mihi sanguine iuncto
Cogitur aeterna condere nocte diem.
5Filioli, et coniux ego nunc vos linquo, valete,
Apparuit busto pyramis alta novo.


119. nos esse imortales

Nos animus sumus haud morimur nos, si Deus ipse
Aeternus vivit, nam Deus est animus.
Coetera non scimus, nec fas est scire retentis
Corpore. Cum hoc moritur, credite, nos orimur.


120. ad lectorem

Si es veri amator, me audias: loquor vera,
Et sancta, adesse quando somnio sacris,
Corpusque Christi mysticam hostiam tolli
Circumdato molestiis licet duris,
5Semper mihi lux crastina est dies foelix.
Per optimam praesagia rem bona ut fiunt:
Oracla sine fallaciis Deus mittit.
Ob id tamen ne somniis fidem praesta.


121. de Merone

Sic gemuit Mero dum moriturus volvitur unda.
Hei mihi: plusque mors, unda libenda dolet.


122. in Gallam

Succosa et pinguis nunquam se edere, atque potare
Galla inquit. Verum est: se haud edit, haudque potat.


123. ad eandem

Te lingant catuli, te lingant, Galla, catellae:
Nunquam pellis erit, qua tibi vulnus hiat.


124. in quendam vocitatum patrem | ab hac coniunctione atque prorsus abhorrentem

Atque pater, pater atque fugis: tamen atque per omne.
Pene metros vatum docta Camoena sonat.
Atque fugis, fugis atque pater: pacem tamen ipsa
Coppula disiunctis fert, simul atque ligat.
5Cur igitur pater atque fugis? Num dicere non vis?
An nescis? Dicam quod scio, tuque siles.
Pax tibi non cordi est: redolet quod vincla tremiscis.
Si atque tibi os aperit, totus in ore pates.


125. in eundem

Atque Getae atque Hebrus atque Actias Orichya;
Quin etiam, versus quas habet iste sequens:
Atque Ephyre atque opis, atque Asia Deiopea,
In te omnes clamant, stultitiamque tuam.


126. de Vilbio

Noscere se est sapere, insanum se noscit, et inquit,
Vilbius: insanum Vilbius ergo sapit.


127. eximio vati et medico eius Sororio, | Paulino lectori, honestissimae Prudentiae | Mazolenis sponso, filiae Caesaris neptis Iunctae

Paulum hymni resonent, iam mactes lenis Apollo
Ipse tibi: sponsa en victima, et ara torus.
Victima adest praestans, ara igni flagrat amoris.
Ergo fodens cultro, quo datur esse, feri.
5Sanguine te puro places, et virgine caesa-
Ris vult divus Hymen, caesa resurgat ea.
Cui cum Leucothoe cedat Peneia Daphne
Cuius fronde sacra frons tua docta viret.
Te egregia ut prole aeternes post inclyta scripta,
10Prudenti bene prudentia iuncta tibi est.


128. ad poetam

Threicium fidibus modulantem carmina vatem
Altis in sylvis obstupuere ferae.
Cancianine, tuum memoris non bellua plectrum,
Urbibus in magnis obstupuere viri.


129. nonnulla Henrici, Cancianini Iani Dominici | Cancianini fratris unici carmina | ad illustrissimum dominum Andraeam Contarenum | tunc Coloniae praesidem

Et linguae, et citharae sonum
T carminibus dum siet additus
Finis, stet procul infimum
Vulgus; nam Venetum grande decus cano.
5Arenam numerat maris,
Contarene, tuas dicere qui volet
Laudes innumerabiles,
Nomen resque tuae perspicue ut monent.
Summo lapsus ab aethere,
10Huc cum iustitia crederis et fide:
Quacunque ingraederis, Polus
Ningit flore novo, atque omnigenis rosis.
Plenis copia cornibus
Spargit divitias et hinc abit.
15Hinc quodcunque nocet, fugit:
Et multo melius nox nitet et dies
Ut nunc te columen sibi
Grata mente colit fide Colonia:
Sic te postmodo Nerei
20Urbs sit laeta suo maxima Principe.


130. in obitum Talerii Carbonis

Fortunam incusem, an divum crudelia fata?
O Valeri, o Carbo, frater, comes, unice amice,
Mors tua confuso eripuit mihi pectore mentem,
(Proh dolor) extinctum ut sensi te funere acerbo!
5Quid moror exiguum hic animae? Cur frena doloris
Dentibus incassum rabidis durissima mando?
Hanc saltem licent propria vi rumpere vitam.
Ergo ego te nunquam? Sine me tumulatus in oris
Clauderis externis? Sine te sum vivus adempto?
10Oscula non, glaciem superantia frigore, carpsi?
Non calida e gemino lacrymarum fonte mearum
Absidue manans tibi lavit lumina clausa?
Donare extremo potui te munere nullo?
Fortunam incluso ac Divum crudelia Fata.


131. ad Henricum Folitianum Cosobainum | reversum Utinum Verona Henricus Henrico

Diva salus, hominum vis, vita, et divitiae,
Dono quam nobis dant, quum lubet, magni Dii,
Cuique etiam confestim discendenti subeunt
Tristis pernicies, mors impia et interitus,
5Iugiter, alter ego, faveat tibi, et inde foveat,
Ac rursum te me nunc valere iubeat:
Te me aio. Nec mirere: ego tu, tuque idem es ego:
Una enim facies, vox, aetas, nomen, habitus,
Voluntasque, et ambobus est una anima.
10Quod recordatus: tabulam, stilum, et quae sumpseram,
Ut dum Veronae fui, verbis istuc meis
Henrice salvam scriberem salutem tibi,
Semper abieci, ratus hoc supervacaneum.
Aeque egomet mecum continuo postea:
15Sum satis sanus? An quae mala me pestis tenes,
Quid velim commendare memet mihi,
Et fieri a me magis quam sum, certior?
Nonne ego si quid scio, ille idem alter ego est aeque sciens
Et si ille quicquam scit nonne ego id ipsum ipse scio?
20Stulte, ergo, et stolide quaero id, quod inest mihi,
Stultiusque nunc ago haec, atque stolidius;
Nam patri et patrono salutem, ut volo, dixeris,
Teque curabis, tamque nihil ex his dixeris.

1 Iani Dominici Cancianini Spilimbergii epigrammatum liber | tertius ad perillustrem dominum Erasmum Valvasonum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: