Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Camillam Saracinam Senensem

Ponat amor pharetram moestus frangatque sagictas,
Ac tenera plangat pectora nuda manu,
Et doleat tristis passis Citherea capillis,
Delitias ploret casta Minerva suas;
5Cesset et omnis honor, cultus valeatque Senensis,
Et matrona simul lugeat atque nurus,
Usque puellarum coetus, quin tota inventus,
Certatim lachrymis abluat ora gemens:
Heu, Saracina, decus splendorque et gloria formae,
10Pulchrius in vestra qua fuit urbe nihil,
Infoelix visu capta est, miserabile dictu;
Sic ne vacare deos, heu, pietate decet?
Quidnam erat in terris oculis formosius huius?
Quid magis his poterat par fore syderibus?
15Hos obscura tamen caligo ac densa recondit,
Nec caelum aut terras posse videre sinit.
Quod scelus auditum maius, quod saevius isto?
Quid Sena, quid potuit tristius esse tibi?
Sed maior iactura fuit tua, saeve Cupido:
20Huius erant oculi retia nanque tua.
Nil tibi nunc superest, quo vincula nectere possis,
Ut prius, in iuvenes, quos Sena pulchra fovet.
Nunc et abest omnis penitus iucunda venustas,
Nunc reliqua est Veneri gratia nulla deae,
25Nunc quoque moeret iners, artes quae docta Minervae
Callet, quod tenebrae lumina clausa tenent.
Ergo, Cupido simul Venus et Bellona parenti
Fundite devotas, heu, sine fine preces,
Lumina restituat donec formosa Camillae,
30Hanc, prius ut poterat, posse videre sinat.


2. psalmus in quo filii imprecantur adversus persequentes patrem eorum, | carceribus detentum et tormentis affectum

Audite gentes clamorem nostrum et miseremini calamitatum nostrarum.
Eripite pauperem et egenum et de manu peccatorum liberate eum.
Defendite iustum ab iniusto; humilem et pauperem iustificate.
Quia iustum et pium diligit deus et implet benedictionibus facientes misericordiam.
5Beatus qui liberat pauperem a potente et pauperem, cui non est adiutor, defendit.
Ecce iniqui insurrexerunt contra ossa nostra et sinagoga potentium insidias paravit eis.
Circundederunt humilem vituli multi, tauri pingues obsederunt illum.
Adlatraverunt canes impii et os suum aperuerunt, ut devorarent eum.
Consilium malignantium damnavit innocentem afflictum et humiliatum nimis.
10Ecce quomodo ab iniustis persecuti sumus: quis de manibus eorum nos eruet?
Quia multiplicatus est super nos furor eorum, et sanguinem nostrum sitiverunt.
Ecce despecta est caro nostra et oculi nostri ingemunt prae inopia.
Patrem nostrum. oppresserunt peccatores et humiliaverunt in compedibus.
In carceribus, in moerore et in luctu, in tenebris et in labore afflixerunt eum.
15Animas nostras pertransivit ira inimicorum, error illorum conturbavit nos.
Laqueo conati sunt stringere guttur nostrum et sanguinem nostrum dispergere.
Quoniam iniquus homo surrexit, qui contra patrem nostrum exercet mendacium.
Lingua eius sicut novacula acuta, cogitationes illius pessimae.
Propterea Deus disperdet eum in finem et radicem eius evellet de terra viventium.
20Et deducet eum in puteum, interitus et non erit qui misereatur.
Et irridebunt eum gentes et dicent: ecce homo qui abominabilis factus est in mendacio.
Sicut cera liquescit a facie ignis, sic deficiat generatio eius pessima.
Contereantur dentes eius et molae noxiae confringantur.
Abrevientur dies eius pravi: fiant illi in confusione et dolore.
25Filii eius mendici fiant et orphani et corruat domus eius tota.
Devoret fenerator omnem substantiam eius et deducat in nihilum labores manuum suarum.
Quia persecutus est inopem et egenum et deduxit eum in aerumnas multas.
Sed tu, domine, miserere parvulorum eius: impuberem et lactentem conserva.
Quoniam in te confidit anima nostra et sub umbra alarum tuarum confugimus.
30Eripe nos de manu peccatorum et conculca improperantes nobis.
Protege nos ab operantibus iniustitiam et de viris sanguinum absterge nos.
Quoniam pater noster oppressus est nimis, nos autem filii eius parvuli et derelicti.
Ecce miseri facti sumus nimis et domus nostra plena est doloris.
Panem alienum manducamus cum lachrymis, sitimus et exurimus tota die.
35Nudati sumus velut egentes et habemus sublevantem neminem.
Exaudi ergo, domine, deprecationem nostram et lachrymas nostras absterge.
Ut videant et cognoscant omnes, quia tu es iustus et non derelinquis innocentes.
Et cantabimus misericordiam et rectitudinem tuam et adiutorium tuum per dies ac noctes.
Quia factus sis protector noster et refugium nostrum in die tribulationis.
40Et ecce dicemus, quod in velamento alarum tuarum suscepisti nos et dextera tua auxiliata est nobis.
Quoniam tu dominus altissimus et multum misericors, nunc et in saeculum saeculi.


3. Petro Medici Laurentii filio in natalem filii

Salve laeta dies tam magni nuntia partus
Et foelix tanto facta puerperio,
Salve festa dies, quae maxima damna rependis,
Morte sua patria quae pater intulerat:
5Civibus in cunctis luctus nunc publicus omnis
Cessat et omnis abest iustus ab urbe dolor.
Redditus est terris iterum Laurentius heros,
Demissus certe sedibus e superis,
Clarus avi qui facta sui, qui facta parentis
10Augeat, et mitis ocia pacis amet,
Et cum patre senex urbem seniore gubernet,
Protegat et patriam, fortis, ab iniuria.
Dii servate igitur natum, servate parentem,
Ac date Nestoreos vivat uterque dies!


4. de casu Alexandri sexti pontificis maximi

Sextus Alexander quam sit tibi carus in omni
Tempore, Virgo parens, protinus ipsa doces.
Ecce, ruunt subito Eurusque Nothusque procellis,
Pontificemque parant perdere, Virgo, tuum:
5Nam quatiunt summo de vertice tecta Palati,
Quo cadat in sanctum dira ruina caput.
Protegit ab alto sed eum tua dextera praesens,
Atque tuo est illi numine parta salus:
Sic servare soles cunctos discrimine ab omni,
10Qui tua devoti sacra verenda colunt.


5. ad Lucam Ficinum

Est tibi caesaries ingens corpusque pusillum,
Sic ut sit maior corpore caesaries.


6. ad excelentissimum dominum Franciscum de Soderinis | cardinalem Florentinum in assumptione sua

Gaudia quid faciant ingentia sensimus ipsi,
Experti nuper gaudia quid faciant.
Nam, cum purpureo merito, Soderine, galero
Ornatus quod sis nuntia fama refert,
5Gaudia nostra adeo tetigerunt corda repente
Insolita atque arctus praeripuere meos,
Ut totum febris succenderit impia corpus,
Qua potui accinctam non superare necem.


7. Antonio Clementio Adreae filio

Quid tibi plus solito, Clementi, pallor in ore
Nam sedet et vultus tristis, amice, geris?
Quam male, quam vereor captus tenearis amore,
Uranturque gravi corda benigna face!


8. Thomae Baldinocto

Chartarum nuper veterum fragmenta volutans,
Baldinocte, meum dulce sodalitium,
Invenio quae tu misisti carmina dudum,
Perpetuum nostrae pignus amicitiae,
5In quibus agnovi studium mentemque benignam
Usque tuam, Thomas, et vetus officium.
Laudis enim tribuis tantum, super inclyta vexit
Astra viros quantum phama perexiguos,
Et celebris quantum mortalia pectora divis
10Musa renascenti praetulit ingenio.
Maxima pars igitur nostri tibi debita iuris
Est, merito quo tu fungeris imperio.
Talibus et quanquam non sum praefulgidus instar,
Me tamen haec pietas ducit in arbitrium,
15Quae facit, ut quaecunque subit per tempora rerum
Grata, recens habear fervidus obsequiis,
Atque libens patior tanto pulsatus honore,
Quem praecone beat gloria multiplicem.
Pleias ab Haemoniis quondam labefacta pusillis
20Maxima pro meritis dona dedit minimis;
[Clara Matuntheis etiam pia munera lustris
Opplevit Rhodopes inscia Parthenopem.]
Divus Alexander parvis donatus erinis
Obtulit in Scythiis oppida Merotiden.
25Et nos haec eadem grati monimenta daremus
Usque viri tantis consona mysteriis,
Sed tenues adsunt nimium, carissime, vires,
Frater, et insignes debilitant animos:
Braccius at quicquid tamen est tibi deditus omni
30Tempore gratari percupit ulterius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: