Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio

Cantant Hoelcelium noui poetae,
Tollunt hystorici suis libellis,
Et diuum sibi dictitant coluntque,
Hoc uultus facit omnibus serenus,
5Hoc uirtus, probitas, iocique compti,
Et quas pierides amas puellae,
Hinc Caesar tibi fert libens honores.
Hinc Ioseph tibi dat dicatque monstra.
Prisco tempore uisa, uel recenti.
10Sic semper foueas amesque uates.
Atque hos munificis sequare donis.
Si foelix cupis esse, si beatus.
Reddes temporibus tuis Marones.
Et Flaccos, tua qui polo locabunt
15Claro nomina, uersibus canoris.


2. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio

Qum tibi diuitias, et summos donet honores
Ac faueat Blasi Caesar ubique tibi.
Publica quum regis tu semper munera cures.
Semper et ante fores stet tibi turba frequens.
5Forsan ob haec aliquis te dixerit esse beatum:
Sed nil sunt: uirtus ni tua tanta iuuet.
Plus puto, quod doctae decorant te dona Mineruae:
Quodque libens prestas auxilium miseris:
Haec faciunt quod ament cuncti, laudentque, probentque;
10Teque putent meritis ferre minora tuis.
Dedecori fortuna potens uirtute remota
Accedit: nec opes, sed benefacta placent.
Non est (crede) parum, quod sic tua uita probetur:
Sed neque perpetua est hinc tibi fama tamen.
15Hanc solum sacri possunt donare poetae:
Et quisquis libris facta legenda notat.
Vtque tui similes narrem. quis nomina Galli
Sciret: Vergilio ni celebrata forent.
Quis maecenatem: nisi doctus horatius illum
20Cantasset. uarium musa maronis amat.
Parthenius, priscusque uigent per carmina Marci:
Et messala tuis culte tibulle modis.
Statius hos: illos commendat carmine Naso
Viuit et ingeniis quisquis in orbe fauet.
25Si uere foelix igitur dicique beatus
Concupis, et nomen quaerere perpetuum.
Moribus hoc gratis, moneo, superadde: poetas
Scriptoresque omnes, dilige, tolle, foue.
Quos si inter nostras non aspernabere musas:
30Quae iam deuota te pietate colunt.
Et quandoque tuas celebrabunt carmine laudes:
Quo nosces quam sim deditus ipse tibi.


3. Georgii Gadii epithalamium | in nuptiis Blasii Hoelcelii ac Mariae Rumulae

Huc Hymenee ueni turba comitatus ab omni
Diuorum, faustos quae facit esse thoros.
Quaeque potest hilares noctes praestare, diesque:
Atque nouis nuptis gaudia longa dare.
5Duc tecum Charites, et te comitentur amores:
Ac quae de nullo nata parente Venus.
Te phoebus, Bromius, risus, iocus, atque uoluptas
Circumstentque omnes ex helicone deae.
Iste dies tuus est, genialia sacra parantur:
10Iungitur Hoelcelio rumula progenies.
Blasius est sponsus, uatum columenque decusque.
Solamen miseris, confugiumque bonis.
Qui per uirtutes, studium, durosque labores
Augusto meruit carus et esse deo.
15Pace bonus calamo tractare negocia, bellum.
Quum poscit, sed non aptus ad arma minus.
Blasius insolito nexu gratoque ligatur:
Atque datur uiridi uirgo tenella uiro.
Virgo pudica nimis, nimis et formosa, nimisque
20Blandula, palladiis et nimis aucta bonis.
Cui Petrus pater est, qui quaestor Caesaris aequus
Ac prudens opibusque ac probitate nitet.
Aduentare deos faciles, thalamoque fauentes
Parte polus leua prospera signa dedit.
25Quae mora uos retinet? cessat quid obire minister
Quilibet officiis munera iussa suis?
Vestiat hic postes hedera: lauroque coronet:
Ast alius flores spargat, et ille crocum.
Hinc alius pictis sternat triclinia pannis:
30Splendeat ut uario tota colore domus.
Erigat is abacum, preciosaque uasa per omnes
Disponat certa non sine lege gradus.
Et uos uicinos, carosque uocate propinquos:
Adsit ut officio foemina uirque pio.
35Ante fores stat turba frequens decorata lacernis
Mollibus, et capiti florea serta gerit.
Timpana rauca sonant, dat acutum fistula cantum:
Dulce melos cytharae, constituuntque lyrae.
Iam prodi noua nupta, ueni iam sponse sacerdos
40Vos ad templa uocat, iam noua nupta ueni.
Pompa parata omnis, procedunt ordine certo:
Matres atque uiri, uirgineique chori.
Quid demissa oculos graderis noua nupta: procaces
Ne iuuenum uoces: ne mala uerba time.
45Excipe connubii socios uittate sacerdos
Et primo in templi limine siste pares.
Apprendasque manus, et aperto carmine iungant
Foedera, quae sola sint dirimenda nece.
Annuat haec certa, tua sum: tuus ille, loquela,
50Annulus in digitum testis et unus eat.
Hinc his concordes animos, sobolemque precator
Foecundam, et uitae tempora longa simul.
Sed uos transacto socii iam foedere, sponso
Parcite uibratas dilacerare comas.
55Tota cohors templi subeat penetralia, sacris
Insistatque silens, et bene fausta roget.
Et dum sacra deo datur hostia, conferat aris
Ordine bis humili quilibet aera manu.
Mox quum finis erit, stent ante altaria nupti:
60Perque sacerdotem tradita uina bibant.
Et quae uerba canet faciet quae signa, libenter
Excipiant, foelix auguriumque probent.
Aspersi demum cuncti lustralibus undis
Ad sponsalitias uos remeate domos.
65Hic limen ne sponsa teras pede, transige saltu:
Vt procul a thalamo fascinus omnis eat:
Hora petit, stimulatque fames, discumbite mensis:
Pellentes epulis tristiciamque mero.
Hic aper et ceruus, turdus, perdixque, lepusque
70Piscis de rapido tractus et amne recens.
Sint et ad intinctus liquamina grata, palato
Quicquid et ars sapidum nouit et ingenium.
Cretica uina fluant et Tergestina redundent
Quaeque Athesis, Rhenus parturit atque Nicer.
75Ac postquam calices mensis, mappaeque remotae
Guttatimque cadens lauerit unda manus.
Xenia certatim sponsae date, lusibus inde
Et choreis totum continuate diem.
Post defessa iterum dapibus recreate meroque
80Corpora: mox choreas et renouate iocos:
Nox uenit, in thalamum sponsos sociate frequentes:
Impositosque thoro culcitra lata tegat.
Iam licet: ite omnes foelix faustumque rogantes
Vt sit connubium, numina sancta prius.
85Nullus adest: sponsi placido certate duello:
Per quod perpetuus congeneratur amor.
Amplexus uincant hederas, sint oscula conchis
Quae simul aduenient, conglutinata magis.
Cetera que fient, tu conscie lectule dulcis
90Secreti, sic tu fida lucerna tace.


4. Gadius Blasio Hoelcelio

Ingratum fore te Blasi celebrande putasti:
Munera ni nobis multiplicata dares.
A me missa breuis tivi uenit Epistola, reddis
Litterulas, reddis carmina carminibus.
5Ista satis fuerant, neque enim maiora rogassem:
Visa sed haec animo parua fuere tuo.
Aurea nam mihi das fulgentia ferta smaragdo:
Et sponsalitium munus habere iubes.
Accipio, gratesque fero sponsaeque tibique:
10Et laetor doni conditione tui.
Serta decent uates etenim, sed et ille lapillus
In manibus nuptae non mage tutus erat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: