Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Postquam praeda fuit de tam praestantibus urbis
Moenibus, et nullo licuit cessare tumultu,
Induperatoris caput ad Babylonis alumnum
Mittitur (est illi Sultani parta corona)
5Ut cernat victoris opus. Tum tradita Parthis
Tecta suis regni, simul alta palatia partim
Ante dedit Galathis populis, tunc iura futuris
Inter claustra novae, quo malint tempore, Romae;
Indeque quaesiti proceres qui deficiebant,
10Quos Constantinus fidos carosque tenebat.
Inter quos Notaras veteri cognomine Lucas,
Qui dux magnus erat titulo, compertus, ad ipsum
Perductus regem Mahomettum. "Si mihi servas
Hanc animam" dixit "rex magne, et parta labore
15Quae mihi sunt reddis, patrimoniaque ampla parentum,
Thesaurosque graves quos turris continet una,
Utilis ipse tibi fuero reditusque docebo,
Et reliqua in regno quae sunt incognita Thracum,
Quae tibi nemo potest melius me dicere, cuius
20In manibus dudum steterunt. Qui cuncta gubernat
Sceptra vicesque, potest regnum docuisse quid affert
Quidve potest afferre boni. Tibi traditur ergo
Solvendi lucem, tibi lex quoque sola ligandi.
Ergo iube, et iussis parebo, o maxime regum".
25At Mahomettus, ea fuerat qua mente benignus,
Parcit ei: "Modo sis" dixit "qui plurima serves
Haec promissa mihi, nec res tibi parta labore
Deficient tibi nec patrimonia multa parentum,
Thesauri nec quos turris tam continet ampla".
30Tunc quoque semotis reliquis patribusque virisque,
Militibus, quorum non copia parva frequenter
Ad latus esse solet Mahometti; solus ad illum
Haec ait: "Audierat num Constantinus adire
Hanc urbem me velle meo cum milite?" Et illo
35Affirmante suum sensisse ea singula regem,
Quae Mahomettani magno fervore parabant:
"A quo" inquit "factus de re rex certior omni
Est tuus?" "A magno, qui tecum cuncta Chalyles
Primus agit, vel bella petas, vel pacis honores".
40"Quae causa hunc pepulit" rex orat "quanta gerebam
Significare tuo regi?" "Quia partus in urbe
Saepe novae Romae cumulus fuit inclytus auri.
Nunc quoque res fuerat non parva, sed ampla Chalyli
Undique, mercati vel spectes iura tenendi,
45Vel ratibus quidquid Genuae Venetumque ferebant,
In cunctis nummi steterant sine fine Chalylis;
Dives opum certe a proavis est factus, et ipso
Ante parente tuo semper cumulando Chalyles
Thesauros; sed et hinc non parvis ditior exit
50Divitiis. Igitur merito succurrere nobis
Temptabat, certos reddebat deque futuris".
"Dic mihi" rex inquit "cur tu, qui ditior ipsis
Thracibus es reliquis, cui nunc quoque turris in urbe
Thesauri hac plena est, quamvis mihi dedita, regi
55Non succurristi bellis quandoque futuris?
Et servaturus regnum cum rege vetustum
Sparsisti hos nummos ducendo milite et armis
Tractandis aliis quam quae tractata fuerunt?"
"Nemo mihi" dixit Lucas "suadebat ab hoste
60Servari te posse urbem, vel Thracibus ulla
Regna meis. Vates etiam dixere periti
Sub Mahomettano imperio ruitura potentum
Signa ducum Thracum, regnumque a culmine totum
Turcorum in manibus bellis et pace futurum.
65Quin etiam audieram qua sis virtute quibusque
Laudibus ingenii. Certo haec ego cuncta videbam,
Quae evenere; igitur servabam meque meosque
Thesauros, qui, colla iugo cum pressa dedissem,
Saepe favore tuo fraetus, quandoque benigno
70Auxilio adiutus, possem sine lite, quiete
Vivere in urbe mihi patria, cum coniuge, natis.
In numero procerum, mi rex Mahomette, tuorum
Ergo nec obieci vires, nec tradere ferro
Me volui, nummis nec Thracum castra tueri.
75Expectandus eras mihi nam certissimus auctor
Et spei et rerum, mi rex Mahomette, mearum.
Haec est illa dies qua summo e culmine caeli
Est nobis concessa quies. Non ullus in urbem
Hanc audebit equos, pedites nec mittere quisquam,
80Obsessam ut teneant, veluti modo vidimus esse
Extremis quandoque malis. Tu quippe tueri
Hanc poteris solo, rex praestantissime, nutu.
Venisti ad nostram, me persuasore, salutem;
Venisti ut vivant Thraces in pace quieti.
85Qui vero voluere tuum sine mente furorem
Expectare, illis, si sub iuga ferre coacti
Colla fuere, tuis olim contraria votis,
Damna suis studiis sibi parta gravisque labore
Discant ferre animo patienti. Ego, maxime regum,
90Affectus tibi, sponte feror servire paratus.
Nec te poeniteat, Notaram quandoque habuisse
In numero procerum, vel, si mage convenit, inter
Quos malis dixisse tuos, quia saepe minores
Regibus eximiis conducunt, saepeque monstrant
95Per quod iter gradiantur ea, qua parte nequibant
Ire prius. Vivas tantum, parcasque subacto".
Haec Lucas. At rex breviter sic orsus: "Amicus
Quod fueris nobis, nec ob hoc opponere quicquam
Militibus nostris decreveris, arma quod esse
100Scires nostra tuis victricia finibus, est res
Grata mihi et pariter, si vera est, iure iuvabit
Te simul atque tuos. Nunc, ne per verba vagemur
Plurima, sis mecum, doceasque quid esse futurum
Utile in urbe putes, reditus quis, quaeque gerenda
105Singula sint. Merces dabitur quandoque laborum,
Ne modo me fraudes, credasque incognita regni
Iura mihi. Ex aliis discam quae cuncta tacebis,
Et decepturus si me fortasse fuisses,
Crimine pro tanto poenam patiere luesque".
110His dictis, statuit quae constituenda fuerunt
Iura novae Romae; regnum, mirabile dictu,
Ordinat usque adeo provide, et genus undique transfert
Iudaicum in Thracum terram, de finibus usque
Extremis Asiae, de Graecis omnibus; ut, qui
115Facta videt decreta, putet non omnibus ullum
Gentibus ante orbis regem tam singula iuste
Consultoque brevi potuisse parare tumultu.
Miratur sibi quisque igitur, proceresque senesque,
Et quicumque alii rem tantam mente volutant;
120Mirantur quacumque orbis regione scientes
Quid sit Byzanti confectum in moenibus alti.
Dumtaxat templis, quae nos veneremur, abegit
Campanas, quas aere sonant in turribus altis;
Sacra autem et sacris quidquid venerabile in ipsis
125Christicolis liquit, voluitque quod illa sacerdos
Quisque sua, ut fuerat quondam consuetus, haberet;
Quin etiam Christi quandoque fidelibus aurum
Tradidit, et multas res, magni munera regis;
Sive hoc, munificus possit qui et iustus haberi,
130Invitetque alios, ut opinor, honore, vel illos
Iure sequatur, agunt qui Christi in legibus almis,
Idque velit quandoque sequi mutatus Amyras.
Aequavitque solo Galatharum moenia, ne, si
Bella forent quandoque sibi cum regibus ullis,
135In spacio parvo binis foret urbibus, esse
His opus auxilio. Reliquum, legesque modumque
Tradidit iis vitae populis quandoque futurae.
Inde ubi discessit, crebro custode relicto,
Atque cathaenato portu cum turribus altis,
140Hinc geminis atque inde; iubet quandoque Chalylem
Ad se ire immeritum, proceris consistere sede,
Sicque ait: "O senior, qui meque meosque parentes
Et proavos iactas rexisse, et vera fateris,
Sed fraude atque dolis, quem multa pecunia Romae
145Parta novae, et reliquis in Thracum partibus, esse
Usque adeo te fecit eis vigilantis amicum
Affectu studii. Quid non mortalia cogit
Haec sordes sacra corda virum componere? Quid non
Quaerere flagitii? Tune es, quo bella negante,
150Castra tamen movi! Quo dissuadente, paravi
Singula, quo victor vel non credente, subegi
Mermidonum Dolopumque decus! Dic arma trementem
Multa parent contra me, quos quandoque putabas
Esse paraturos, diversis partibus actos.
155Dic mihi se opponant. Nam si te consule res est
Haec agitanda, animis venient in bella paratis
Millia multa virum, Mahomettum denique cogent
Me servile iugum patienter ferre, nec usquam
Vel servare meos bello, vel sceptra tueri.
160En hominem senio infectum, qui consuluisse
Iussus saepe suis longaevo regibus ore,
Tutatus Graecos, dissuasit bella parari
In Thraces, duros numerans sine fine labores
Quos subiturus erat qui tam grave munus adiret,
165Difficilis dicens quod erat victoria nobis,
Partibus e multis fuerat quod ad alta futurus
Moenia concursus populorum, qualibus illi
Auxiliis tuti qui concurrere Latini,
De Genuae ratibus Galathae quos forte tenebant!
170Convenere aliqui; tamen est victoria parta.
Tu falsus consul, tu vir scelerate nefandus.
Poena igitur te certa manet: suspendite, servi,
Hunc fraudatorem regni, partumque tot annos
Thesaurum et longis cumulata tot ampla diebus
175Dona, referte mihi. Ne sit qui regibus esse
Audeat iniustus, poenas pro crimine solve".
Hic voluit causas errorum aliquando Chalyles
Dicere, sed vetuit regis vox saeva minacis,
Atque silere senem fraudantem cuncta iubentis.
180Ergo ubi rex iussit suspendi et parta referri
In gazam quaecumque suam, miserare precantem
Subdidit ille senem, servi miserere Chalylis.
"Erravi, et fateor, peccavi et non nego; poena
Mitior esto mihi. Rex es: miserare precantem".
185Ille instat: "Collo servi suspendite tristem,
Hinc abeat vinctus". Sic dicens, terga reflexit,
Atque vocavit eum quem saepe solebat amicum,
Sicque ait: "Accelera passus, mihi care Saganes,
Atque aurum et quidquid cernes superesse Chalyli,
190In qua parte domus cernes magis esse cavendum,
Affer cuncta mihi, domui nec parce gementi.
Namque patrum fraus est, si laesa aliquando videtur
Maiestas regni, quae natis, vel nocet ipsis
Natorum natis, quo sint exempla futuris,
195Ne quis in alta petat nimium properantibus alis,
Pennarum studio nervis sine lege coactis".
Iussa audit regis Mahometti cuncta Saganes,
Atque affert auri cumulum, millena tot uno
Stricta et honusta die, quot nullis ante diebus
200Lydorum reges dicunt cumulasse vetustos;
Mulorum pondus triginta, omnesque lapillos
De praecio immenso. Referam quid vasa vel auro
Coelata argentove gravi? Quis dicat amictus,
Cultaque cuncta senis? Vel quae fuit ante supellex,
205Nulla adeo insignis regi, vel qualis equorum
Sit numerus? Quales servi, quot praedia, quam res
Ampla, velis ubicumque domos spectare potentum
Et mercatorum, vel qui civilibus essent
Intenti studiis? Nihil est memorabile cuiquam,
210Quod cum divitiis possit conferre Chalylis.
Gaza fuit, non ante viris audita fuisse
Privatis, sed rege quidem dignissima, regi
Tradita. Mortales discant sub regibus esse
Mente pia, atque fide, sine quaquam fraude beati.
215Ne vero hoc dicant, demissum ad fata Chalylem
Ut raperet quidquid Mahomettus struxerat olim
Argenti atque auri, donavit cuncta Sagani
Rex ea quae diti fuerant reperta Chalyli,
Vel patris ante domo patrimonia tracta, vel ipsi
220Acquisita seni, studiisque adiuta nefandis.
Mirantur stupidi proceres quae causa Saganem
Usque adeo magno regi fecisset amicum,
Invidiaque omnes flagrabant perdere tantum
Hunc iuvenem. Quid livor edax tam murmure saevo
225In claros fremis acre viros? Nonne impia semper
Vulnera magnanimis audes tractare? Iubesque
Sternere de summo quandoque cacumine turres,
Quando doles aliis felicia tempora terris?
Nonne alios perdis, comperta sedicione,
230Aut lite, aut causa iniusta? Sine nomine, nomen
Inventum facis esse viro, quem videris alto
Progressum in solio rebus consistere magnis.
Nunc quoque ne maior fiat, stant cuncta Sagani
Prompta ad iniqua manu tractanda pericula laeva
235Invidiae, livorque parat mortalia fata.
Namque ubi, non multo post, Hunnis causa fuisset
Cum Turco, et missus foret ipse ad regna Saganes
Hunnorum, obiiciunt proceres habuisse Saganem
Munera, tardassent quae regis iussa potentis,
240Atque dies Hunnis ad defendenda parassent
Regna sua, ut visum fuerat resque ipsa petebat.
Quod si iussa sui regis foret alta secutus,
Et subito Hunnorum populis dixisset Amyram
Arma parare, gravi dextra sacra taela daturum,
245Ni secum foedus mallent cum lege pacisci,
Ut posset sine felle alios confundere Graecos;
Ii quibus exciderat rex Hunnus, quos vel Hyanchus
Coeperat armato componere milite fortis,
Tum sine lege viri quod patienter habebant,
250Tum quia quisque sibi procerum rex esse putabat,
Nec poterant regem tolerare frequenter Hyanchum,
Flexissent sua colla iugo. Sed munus Hyanchus
Tradidit, ut referunt proceres, pergrande Sagani,
Donec parta fuit via sedicionis Hyancho,
255Inventusque modus castris quandoque tenendis.
Ergo ubi progenies fuerat iam pulsa Chalylis,
Pignora cara duo, nec non praecepta potentis
Regis, in Europam ne quis transiret eorum,
Mittuntur subito tamen alto a rege tabellae
260Ut redeant: donatur eis res ampla Saganis,
Cum qua mixta fuit senioris magna Chalylis
Res, quam quaesierat, quamque alta a stirpe tenebat.
O fortuna hominum variis cumulata periclis!
O sortes, casusque graves, quibus aura pepercit!
265Nunc adit hos summa quandoque in luce sequenti
Dira manus mactatque duces iugulatque tyrannos.
Sed multo infensis iaculis magis aspicit illos
Qui, cum divitias cumularint undique multas,
Accumulant sine fine alias, nullusque peculii
270Fit modus augendi, nec quanta pecunia crescat
Tanta vacat sitis. Auget opes quo tristis avarus
Maiores, hoc plura cupit, nec sistit anhaela
Mente fames, semper ignis sub corde rigescit.
O miseri, insontes qui perditis, invenientes
275Nunc hoc nunc illud fati genus, armaque cunctis
Dura paratis! Erit tandem sententia iusti
Iudicis in vestros aditus vestrosque paratus:
Fient haec vobis quae vos fecistis in illos,
Quorum ditari curastis funere, quorum
280Res vobis commissa fuit tractata maligne,
Et cumulavit opes magno fervore repertas,
Et vitiis quibus est confusa pecunia tandem,
Omnis et in cassum data rebus gratia vastis.
Ne fraudate alios, ne vos quoque perdat iniqua
285Praedatrix hominum, variis erroribus ardens
Opposuisse manus sceleri quandoque nefando.
Interea in fratres crevit discordia Graecos,
Induperatoris qui quondam saemine creti
In Peloponesso regnum tenuere, domosque
290Divisere tribus dominis. Theodorus in illis
Unus erat, Thomas alius, Demetrius alter.
Iunior hic autem cum Turco sensit Amyra
Et Mahomettanus voluit discrimine dici,
In regno fratrum magno molimine facto.
295Ergo abiit ad regem Mahomettum, quaeque fuissent
Ante sua in regno Graecorum tradidit illi.
Functus luce olim fuerat Theodorus. Amyras
Haec scripsit Thomae: "Demetrius ad mea regna
Perveniens regni partem mihi tradidit illam,
300Quae est sua, cum nata mihi quae carissima coniunx;
Est socer ergo meus; dos est mihi tradita, ac illi
Pars regni; est socero pro parte hac reddita maior
Pars quoque. Nam Lemnum, quidquidque hinc inde videtur
Nobile et antiquum, veteres vel Cycladas ambit
305Atque suas cum lege regit. Quin millia multa
Annua nummorum recipit, maioraque semper
Est habiturus: agit mecum feliciter ergo.
Cede mihi in regni qua parte hic rexerat olim,
Sic et amiciciae studeas quandoque tenendae,
310Ni malis hostem Mahomettum forte videre,
Et quandoque domo pulsus, vix quaerere vitam".
Iamdudum et Thomas, qua vel Demetrius esset
Mente videns, dubitare animo cum coepit anhaelo,
Miserat ad Venetos, sese auxiliaribus armis
315Defendi exposcens, ne Turcus laedat Achivos,
Paulatimque alios perdat, qui finitimorum
Incoluere domos, vel qui tenuere propinque
Regna salo aut terris. Veneti responsa dedere:
Non esse imperium Thomae tam grande, nec aeris
320Armorumque decus tam nobile, qui sua posset
Sceptra domi servare suae, auxiliaribus armis
Compositis etiam, nisi forte ea semper in illis
Partibus assistant, miles sit et undique fortis,
Qui defensor eat contra qui malit adire
325Haec regna, his animis et forti milite tuta.
Quod, si inimiciciae cum tanto sunt capiendae
Rege suis patribus, ne possit magnus Amyras
Post inimicicias tanto discrimine factas
Cum Venetis conferre manum, tradantur Achivi
330Regni sceptra ipsis. Thomas melioribus arvis
In Latio potiatur, ei quae pulchra dabuntur,
Vel Tervisano in solio, Paduae vel in agro,
Vel Veronensi, vel qua stat Brixia terra,
Bergomeusque locus; statuentur et annua multa
335Millia nummorum Thomae, si regna parentum
Parva refert Venetis. Sed quae si invadit Amyras,
Cum Peloponessus medio stetit insula ponto,
Ionium Aegaeumque tenens, queat inde propinquis
Obiecisse manus regnis, brevioreque multa
340In spacio cumulare sibi, rebusque futuris
Tantarum cladum componere vincula, tantas
Atque parare aliis caedes, incendia belli
Multa novi, ut nequeant facili revocare tumultu,
Vel Xerxis veniant etiam navalia magni,
345Castraque terrifici fluvios potantia cunctos.
At Graeci, ut fuerant caeca sub mente superbi,
Et de priscorum titulis audacia sola
Perdita vis fuerat quae conservaret Achivos,
Haec, Thoma suasore, illis responsa dederunt:
350Si vellent Veneti nummos et mittere classem
Quae Graecos servaret, eis conducere posse,
Ne quando in reliquas Turcus cum milite terras
Saeviret, velletque alios sibi subdere cunctos,
Ut Thraces olim, nunc quaerit perdere Achivos;
355Quod, si nec nummis Veneti, nec classe favebunt,
Esse ipsis certum non evitare frementis
Posse manus diras Mahometti et taela, paratos
Subdere colla iugo; sed quos vindicta manebit
In reliquos, qui nunc solio innituntur in alto.
360Interea Mahomettus equos et castra parabat
In Peloponessum. Veneti misere triremes,
Sint licet et surdi Graeci, et postrema volentes
Arma pati, fatis semper stimulantibus arma.
Sed locus est nullus Venetis datus inter Achivos,
365Excepto in Cyconum summoque in vertice montis
Oppidulo. Hoc Veneti nummis habuere tenenti
Exibitis. Sed iam Thomas digressus Achivis,
Quo nesciret enim, sed tanquam caecus et exspes
Ire Quirinalem qui decrevisset in urbem,
370Romam adventavit cum primum, atque aera poposcit,
Ut tueretur opes regni, pariterque recepit
Pontifice a summo patrum et responsa sacrorum,
Quae prius a Venetis; vano tamen ore tenebat
Sub spe saepe suos, missisque hinc inde tabellis
375Scribebat procerum numero ne forte timerent,
Ne dubitaretur, quia nummos, castra, triremis
Quisque parabat, opem Graecis sine fine daturus.
Est Peloponessus ponti clarissima nutrix
Insula, ab antiquis quae multum vatibus aufert
380Nominis et famae, quam primo carmine cantant
Postremoque omnes, de cuius laudibus implet
Historia in multis cumulata volumina libris.
Hinc Argos, priscaeque nitent quandoque Mycaenae,
Hincque Corynthus ovat, multis ornata triumphis,
385Ad continentem, sed stat sex millibus alto
Passibus affirmata solo, qua parte refertur
Defecisse olim pelagus cessisseque terrae.
Namque etiam Siculi generis praeclara propago
In continenti steterat; sed tempus et exlex
390Ardor saxa sali prorupit montibus altis,
Et medio insiluit, pontumque, ubi terra fuisset,
Tradidit immitem, fluctusque referre minaces,
Est ubi Scylla ferox atque implacata Carybdis.
Sic mare nunc frangit terras, nunc cedit et illis,
395Atque retro sua terga trahit, spumosaque solvit
Ora fremens aditu non uno et sedibus unis.
Ergo ubi tardatum est mare tellusque ampla subivit
Passibus, ut dictum est, sex millibus, undique muri
Incoepere alti fieri, fossaeque parari
400Arte Corynthiaca; steterant namque arce Corynthi
Custodes Graii, de nobilitate vetusta
Progeniti. Huc etiam convenerat inclytus ipse
Induperatoris frater Demetrius alter,
Qui Constantino semper contrarius esse
405Fratribus et reliquis perrexerat. Ipse, Coryntho
Et Patris magna cum spe quandoque relictis,
Cum sensit regem Mahomettum castra tenere
Facta propinqua sibi, fugit obvius atque beatum
Se patefecit ei, quod Graecas venit in urbes,
410Admisitque hostem, quamquam si sistere contra
Vellet adhuc, nec taela sibi satis ulla fuissent,
Nec defensores: cuncti cessere Pelasgi.
Ergo brevi spacio Mahomettus plurima magnus
Regna capit, quondam quae nobilitata fuerunt,
415Nunc quoque sunt praecii non parvi. Haec regna tenebant
Argivi reges, quae condidit Inachus ille,
Quem numero cantant divorum ad sydera raptum,
Isidis esse patrem; quot et hinc fluxere potentes
Qui reges quandoque manu potuere minaci
420Subdere magnanimosque duces rabidosque tyrannos!
Hinc etenim est Helene caro surrepta marito,
Hinc classis Phrygibus tam dura fuisse refertur.
En tibi Mermidonas, unde est et origo priorum
Nata ducum Graecis. En Phthias, natus Achilles
425Est ubi magnanimus, Larissus prisca feratur
Illa licet, cretus sub qua vir et ille putetur.
En Itacheus apex, cuius sub moenibus altis
Est Laertiades cretus, quem Troia bella
Sunt exosa adeo; Palamedis nauplia proles
430Inde genus traxit; Thelamon de gentibus illis
Venit, et Antiphates, Diomedes cretus ab illis
Collibus est; Aiax Oileus est natus in illis
Montibus. En celso qui tangit vertice Olympus
Astra. En Ossa tibi; nam Pellion undique constat;
435Ecce alias urbes et fundamenta vetusta
Spartani quandoque loci Lacedaemone ab alta,
Cecropias olim terras, Thebanaque regna,
In continenti quae sunt fundata, tibi sunt
Dedita, servitio subierunt colla, tua nunc
440Sub dextra, quae multa tuis nocuere vetustis,
Quae Phrygibus quondam rapuerunt Pergama claris.
Hinc est insignis meritis et pulcher Iason,
Qui meruit Cholcis tot damna parare sacrumque
Inde auferre aurum, si vera est fama laboris.
445Hinc geniti gemini, qui nunc duo sydera caeli,
Prospiciunt vel iura ducum, vel Martis alumnos.
Hinc Chalais Zetusque, Iovis duo pignora regis,
Qui Dyrcen docuere mori, fontemque dederunt
(Inde sibi nomen) quo rapta est, quaerere priscum;
450Harpyias etiam sunt magna laude secuti
Ad Strophadas, quarum in libris fit mentio cunctis.
Hic Phineus regnabat iners, hic inclyta Theseus
Arma tulit fortis, monstroque in carcere caeso,
Connubio miser est factus, Phaedraeque nefandae
455Pro scelere invisum voluit cum numine natum
Imperioque maris caecis mandare tenebris.
Hinc est Mercurius satus, is quem fama vagatur
Esse deum eloquii, Cylleni e monte relatum.
Hinc quoque Phoebus erat, quem Deli denique sacro
460Commemorant responsa viris quandoque dedisse,
Indubitata quidem, vatemque fuisse futuri.
Hinc Melaeger erat, Chalydon tibi subdita prisca,
Haec Lernaea palus, prope quam sita magna Cleone,
Atque Erymanthus apex. Nam Thessala terra fuisse
465Fertur, aqua in fontes nondum perducta serenos,
Quae spaciata solo vastas sine lege paludes
Undique conflaret, nec agris committeret agros.
Nam simul et creber torrens et flumen ab altis
Montibus in valles qui descendere propinquas
470Alphaeus, Pennaeus, Alax, tot denique fontes
Totque alii rivi populati singula, nullas
Mortali cuiquam terras habitandave tecta
Dimisere olim. Postquam fera saeva coacta est
Hydra caput cessisse rogo, quod ab Hercule factum
475Obstupuere omnes, tunc terra habitanda virorum
Est completa manu, Lapythaeque equitesque priores
Centauri hinc coepere sequi primordia rerum
Marte gerendarum. Nam Mars, quia cretus ab ipsis
Est Lapythis, stirpemque tulit de sanguine primam,
480Cultus in orbe deus nondum cognomine divi,
Privatus castris felicibus instat, et affert
Victrices ut quisque manus, partosque triumphos,
Atque trophaea parat multis commissa periclis.
En Helis, cui fama fuit de sole relata;
485En et Tryptolemi domus; en, si cernis, Eleusis.
Hinc quoque nata Ceres, Siculas non creta per urbes,
In quibus ereptam magno clamore petebat
Persephonen, quam fama illis errare ferebat
Urbibus, unde aditus Plutonis ad atria diri.
490Palladis ecce domus. Libycum nam saepe quod illi
Esse lacum patriam dixere, a Gorgonis ortu,
Unde aegys clipeus divae committitur, aegys
Est ubi terrificae frons atra relata Medusae
Cincta suos crines serpentibus inclyta diris;
495Mentitur sua fama quidem, de vertice summi
Nata Iovis nec erat, sed de Iove creta parente,
Consilio superans mulierum facta modumque;
Illa, oleae inventrix, veteres fundavit Athenas.
Hinc abiens, nolensque virum, sed virginis usa
500Semper ope atque animo, lanae taelaeque dicavit
Prima manus, artesque dedit ferrique togaeque.
Inventum Cereris seges est; sine saemine grani
Vivebant homines, vel duris glandibus usi.
Inventum civile fuit, sed diva Minerva
505Hoc melius, quod nec vir quisquam laudibus usus
Ante fuit bello, nec pace petebat honores,
Otia mortifico dumtaxat pectore servans;
Haec dedit esse viros, et pro virtute vocari
Iure viros, quorum virtus praeciosa fuisset.
510Hinc Danaus fraterque sati, quorum impia proles
Successit gladiis muliebribus. Impia turba
Inde vacat Stygiae, poenam subitura, paludi.
Hinc quoque magnanimum genus et domus ampla Lycurgi,
Qui leges populis divinas tradidit illis.
515Inde Clearcheus vigor est, et multa virorum
Millia, quae magnos bellis habuere triumphos.
Hinc autem excelsa geniti quandoque Coryntho
Tot proceres, quot vix totus numeraverit orbis.
Hinc autem Cadmus, natorum pessimus auctor,
520Sed cuius praeclara animi laudataque virtus
Scribere doctiloquos docuit cum lege Pelasgos,
Mansurasque nova voces signare figura.
Hinc etiam Evandri genitrix, Pallante marito
Defuncto, in Latias quae quondam venerat urbes,
525Sacrorum interpraes, libros dedit esse Latinos,
Et Carmentali portae cognomen habere,
Urbe Quirinali, de cuius laudibus omnis
Fama sonat, summisque refert in montibus Eccho.
Quid referam in reliquis Cononem post pondus Achaeum,
530Actaeosque duces, classemque Themistoclis, arma
Mylciadis? Referam quid multa pericula bellis,
Consertasque acies et deportata trophaea,
Subiectam Cyprum, Lemnum, Lesbumque, virorum
Millia quae dederant clarorum corpora, quorum
535Sit numerare labor res gestas Marte peractas,
Cum laude eximia? Satis est, quod sola Methone
Deest, Mahomette, tibi, novaque urbs et sola Corone
Et Cyconum sublimis apex. Sunt caetera regno
Iam coniuncta tuo. Graeci (quos fama ferebat
540Astra super, satus unde Plato, Samiusque putatur
Pythagoras, cuius semper venerabile nomen,
Socratis unde decus, de qua regione tot illi
Sunt orti quandoque viri quos mundus adorat)
Hi Graeci, haec regio Mahometto paret Amyrae,
545Et servire tibi, caput inclinare bipenni,
Si tu forte iubes, gens est miseranda coacta.
O sortes hominum varias, o fata virorum
Improvisa viris! Quis tertius extitit haeres?
Aut quartus regnis successit grandibus usquam?
550Quisve tyrannorum sine caede et sanguine tandem
Hinc abiit? En fastus hominum pompasque viriles!
Quid struitis miseri, quos dirus fervor habendi
Macerat et stimulat cumulanda pecunia semper,
Quique tyrannorum studuistis semper amori,
555Atque laborastis rebus sine fine tenendis!
Imminet a tergo vobis faeralis Erinnys,
Nec satis est vertisse oculos, atque arma parasse:
Fata inimica obstant. Non est reparare necesse:
In parvo tandem claudentur vestra sepulchro
560Corpora, nec poterit miserator tradere quisquam
Auxilium miseris, caeca sub luce subactis.
Praestaret rerum magnarum cernere fines,
Malle aliquando minus regni, minus atque peculii,
Et misericordes dici, facilesque beatos,
565Quam tot in exitiis tremibundis dicier armis.
Namque Phryges nisi vos, Graeci, tot funera passos
Oppressissetis, regnumque a culmine totum
Corporaque ampla virum vinclis et carcere duro
Vestra manus traheret, nisi tanta incendia belli
570Ex Helenes moechae vitio commissa fuissent,
Rex Mahomettus ea nunc vos non mente tulisset
In praeceps, nec vellet eis committere bellum
Cum quibus ulla foret non causa, nec ullus habendi
Adiectus stimulus. Sed fatis denique vestris
575Principium veteres vestri struxere parentes.
Vos luitis poenam. Namque acres qui pater uvas
Atque immaturas quandoque momordit inique,
Natorum dentes stupuisse coegit acerbas.
Zelotes pater est deus hic; de saemine natos
580Iamdudum antiquo pro magno errore parentum
Et proavorum, instat flamis torrere repostis,
Ne quis eo iactet vitio fraudasse tonantem
Quo nec avus, nec ob hoc pater ullus solvere poenam
Compulsus fuerit. Gradibus nam saepe remissis
585Lenta petit vindicta dei; sed tardius iram
Quo movet, hoc gravius compensat crimine poenas.
Nam peccatorum non poscit fata, cupitque
Ut convertantur vivantque; sed aspera semper
Si videt hos et dura sequi, emendare nec unquam
590Crimina plena dolis, tunc alto fulmine summus
Iupiter exurit scelerato corde rebelles.
Ne censete homines, si quicquam erratis, ab alto
Numine contemni, ne quando Epicurus honesti
Immemores vos esse velit; quem dicere vanum
595Non puduit divos haec non curare, miselli
Quae facimus. Nam cuncta videt deus optimus, alto
Sit licet in solio, terrenaque respicit, et nos
Esse iubet laudum studiosos mente benigna.
Id qui non faciunt aut saero aut ocyus armis
600Mactantur superi Iovis; hic castigat iniquos
Marte gravi, hic iustis meritos partitur honores.
Caetera, quae vulgus colit, illa repente rigescunt
In nihilumque ruunt. Sed qui virtutibus almis
Deditus est, nullumque audet iugulare tyrannum,
605Nec violare aliquem, divino munere fraetus
Officioque dei, iustusque piusque putet se
Posse dei in medioque sinu manibusque foveri;
Quod desyderio debet iustusque bonusque
Usque sequi eximio, cum sit, quod dicere summum
610Iure bonum possit, caeli gustare quietem,
Atque beatorum numero consistere claro.
Ergo graves Graeci de tot modo gentibus omnes,
De totidem populis tam turba severa, subegit
Troianas quod fraude domos regemque peremit
615Antiquum et sacrum, poenas pro crimine solvit.
Sed certe in regis manibus, qui non, velut ille
Pyrrhus erat saevus, crudo generatus Achille,
Interimat captos, sed vinclis stringat iniquis.
Nam nisi persistant obsessis moenibus ulli,
620Atque velint potius stricto contendere taelo,
Quam collum inclinare iugo et se dedere regi,
Nullum rex gladio Mahomettus figere certat,
Aut servum duxisse sibi, modo legibus ipsis
Ii parere velint, quos castris vicit apertis.
625Ut Peloponessi nunc factum in finibus, urbes
Hic ubi tot valido confudit Marte vetustas.
Nobilitas etenim Graecorum obsessa per urbes
Dura fuit, nec cessit ei; si capta fuisset
Ergo iugum collo captivum traderet et rem
630Perderet ante suam. Fugit sed ab urbibus illis
Quisque prius Thomae magno fervore dicatus,
Quem dominus vana spe saepe in funera traxit
Denique et exilium patriae gustare coegit.
Creditis, o miseri, nonnumquam regibus ipsis,
635Res agitant cum forte suas, promittere reges
Haud pudet et regnum et quidquid committitur ipsis,
Donec transactum est quod constituere gerendum;
Consuluere suis sed postquam denique rebus
Succedantve minus, vel sint felicia cuncta,
640Ut cupiere sibi; tantundem reddere dignum
Ducunt munus eis quorum est res facta favore;
Ingratique aliquando magis statuere minora
Pluribus officiis, vilem erexere clientem,
Et servile caput magna ornavere corona.
645Sed demum ille etiam mutatur, et huius honori
Non semper fortuna favet, quem vidit et ortus
In numero procerum, populos calcare precantes;
Vidit eum occasus positum de culmine regni
Atque humiles habitare casas, quas pressit egestas.
650Praestat in officiis virtutis firma tenere
Pectora semper, opem de re sperare beata,
Nec simulare aliquid, nec dissimulare; et aperta
Fronte animoque viri verum discernere, falsum
Neglexisse decus, stolidae dispendia plebis.
655Ergo, ubi rex Mahomettus opus tam grande per omnis
Graiorum gentes summa virtute peregit,
Mente sua et studiis, fugere ii nobiliores,
Perpauci tamen, atque suum, post littora visa
Appula, Romano petiere in culmine Thomam,
660Hic, ubi pontificis sumebat munera summi.
Namque hic pontificum summorum semper in urbe
Mos fuit, eiectos patria Christique fideles
Excipere atque fovere sinu auxiliaribus armis,
Ut charitatis opus solvant, tutentur honestos.
665Graiorum populi Mahometto et singula parent
Tecta, nec obsistit quisquam quando arma videbat
Bellica, et infractas acies, summosque tumultus:
Subditur imperio Mahometti Graecia regis.
Spartanae primum mulieris causa periclum
670Composuit Phrygibus, Spartana urbs prima ruinae
Causa fuit Graecae. Nam Spartam fortis Amyras
Occupat ante alias urbes, Demetrius in qua
Frater erat regum, regni cui portio Graeci
Certa fuit; primusque tulit consultus Asanes
675Officium pravi qui in Graecos duxit Amyram,
Et persuasit ei quae primum tecta subiret.
Quid moror hic? Non est ullus regione peremptus
Hac Peloponessi, ni quos iussisset Asanes
Urbibus in geminis, quas qui rexere fuerunt
680Huius inextincti longis fervoribus hostes.
Tacta fuit virtus Mahometti, ut nullus in omni
Sit Peloponesso caesus, nec ferre coactus
Vincla manu, nec rem dimisit protinus ullam.
Quid moror hic? Prius haec quam sint effecta, subegit
685Cholcorum imperium; Trapezuntia namque vocatur
Insula nunc, valida quam forti milite classe
Ut subito accepit, neque enim fuit ullus in illa
Miles ut obsistat; Cholcorum denique regem
Classe vehit secum, non vinclis iure ligatum
690Militiae, et parti certa ratione triumphi;
Sed vel honoratum regis de more, vel ipsi
Ingratum minime Mahometto, ni sibi fata
Procuravisset sua, lectis saepe tabellis,
Quas a Cholcensi sibi missas diceret arce,
695Insidias monitus strueret, quo in regna rediret
Et patria, et proavis iamdudum culta suorum;
Suspectusque igitur, ne quid temptaret in urbes
Quas habuit quondam, caco demittitur Horco.
Tunc est capta pari Mitylene antiqua favore
700Fortunae et virtutis, opem cui tradere quamvis
Iusticiae cultor vellet, summaque senatus
Qui pietate valet Venetus, qui Iustinianum
Ursattum classi praefecerat, qui tueretur
Hanc Lesbum, quam quisque putat potuisse tueri.
705Ille tamen dubitans peiora, aliquoque pavore
Commotus, cum vela videt, creditque triremes
Quae fuerant scaphae (nam sic sua fata trahebant)
Non adiuta fuit, sed perdita Lesbos et omnis
Cum Mityleneo populi res principe capti.
710Hinc gataluseae commissa est causa ruinae,
Cum iuga captivus princeps genus atque subivit
Omne suum; pariterque Ennos subiecta Sigea
Insula, et est tellus quae membris constat utrisque.
Principis est cervix non multo post ea caesa.
715In Mitylene autem custos commissus ad urbis
Moenia Lesbiacae studio servanda frequenti,
Quamquam post aliquot dimissi tempora multi,
Qui incolerent Lesbum. Nam Lesbos fertilis agro est,
Et parit omne genus rerum, quas proferat usus
720Humani ingenii, quibus est hinc inde necesse.
Post Lesbum ad Seraphos, ubi regna Georgius ampla
Possedit princeps, de cuius saemine nati
Tres pueri atque puella fuit non amplius una.
Illa at erat coniunx Mahometti, consuluisset
725Cum pater huius enim Graecis committere bellum,
Ante novae Romae exitium Thracumque ruinam;
Rex Mahomettus ei munus mirabile donat
Ut fiat gener, atque sua de stirpe creari
Inde velit natos, gemini sacra lumina mundi.
730"Ad Seraphos igitur veniens, mihi regna Georgi
Haec tua, care socer" dixit "concede, nec illis
Sit caruisse tibi durum, quia plura dabuntur
Et maiora meis studiis, quae rite tueri
Pace queas. Namque haec, veniat si forsitan Hunnus,
735Theutonicove aliquis Germanus missus ab axe,
Eripiat facili pugna. Mihi bella minantur
Pannones populi, longis erroribus acti,
Hacque via inquirunt Mahometti obsistere taelis.
Quod nisi concedis regnum hoc, socer, arma parabo
740In tua regna simul, partesque fovebo meorum".
Haec ut ait, faceret quid mente Georgius usque
Territus ad summum? "Gener es, gener accipe" dixit
"Quae mea sunt, committo tibi mea pignora tantum,
Caeca licet, pater ipse tuus quae reddidit olim,
745Cum fremeret bellis, iuvenesque invisa dedissent
Responsa, et stimulis movissent pectora duris
Regia ad interitum nostrum, nostramque ruinam".
Imperium soceri gener accipit et fruitur re
Eximia, nummum tot millibus. Indeque nati
750Intereunt cum patre duo. Stat tertius haeres
Imperii partis, Mahometti nomine regis,
Nupta fuit Thomae cui Graeci filia. Mox hic
Luce quoque est functus, rediit res tota superstes
In Parthas de iure manus. Mox Bosna petita est.
755Milite cum forti Bosnam Mahomettus adivit,
Pannonum regione sitam. Rex Bosnus ad ipsum
Conveniens, genibus flexis, Mahometton adorat,
Sponteque dat regnum, videat cum taela parata,
Quae vitare nequit, multos latura tumultus
760Et fremitus castris vastos monstrantia saevis.
Postquam se flexit regi, regnumque remisit,
Ipse quoque est ausus priscam temptare coronam
Et reparare suos veteri munimine cursus;
Ipse quoque est caesus, Stygiam demissus in ulvam.
765Sic permittit enim fieri deus inter eorum
Res, quibus esse videt furias in corde rebelles.
Nam Bosni a Christi coeperunt legibus olim
Errare in varias sectas. Fortasseque falso
Dicitur hunc priscum voluisse resumere regnum:
770Inventa est mortis causa et tamen haud deus obstat.
Hinc adit Illyricos rex, tot modo ubique triumphis
Insignis, tantoque animo tremibundus ubique.
Hos nova vox dicit Slavos cognomine forti,
Montibus a summis qui littora multa frequentant
775Hadriaco subiecta salo, quos in Venetorum
Classibus armandis praecio persaepe trahebant;
Hos capit et ducit servos et cogit arare,
Ne ducant classes Venetas, ne remigis usum
Componant ratibus; damnum mirabile certe
780Hadriacis; sed mente quibus studioque virili
Non sit opus, si quando alias statuere triremis.
Nam praecio a summis perducunt montibus urbem
Ad Venetam iuga summa, quibus vix astra minantur.
Nil impossibile est, nummis si quaeris apertis:
785Tanta subit praecii mentes vis, tanta furoris
Concurrit rabies, nullum vitare laborem
Ob praecium, ut quidquid positis vis dicere nummis,
Aut facere, aut fieri fortasse iubere; negetur
Haudquaquam, sed cuncta queas, modo pulchra chrumena
790Sit manibus dispersa tuis, et fulgeat aurum.
Heu nimis atra sitis, nimis insidiosa libido
Argenti atque auri; quae quando metalla creavit
Ipse deus, certe sunt pulchra creata, nec illis
Turpe aliquid superest; quoniam sed avarus ad illa
795Conversus, non curat opem quamcumque deorum,
Inde fit ut ferro peiusque et tetrius aurum
Argentumque putetur adhuc, gemmaeque nitentes
Sint velut insidiae, quia cogant saepe perire
Fraude viros multa, nonnunquam perdere natos,
800Fabula si Pelopis vera est, si Tantalus inter
Exuriens stat poma suae repetita saluti,
Atque siti in mediis undis sine fine crematur.
Croesus, ut his opibus cumularet grande nomisma,
Succubuit fatis, Cyro victore, malignis.
805Fata Mydas etiam, qui tanto errore coactus
Accumulabat opes, sensit contraria votis
Dira suis, magno tandem terrore solutus.
Hoc praecio incumbunt operi, corpusque fatigant
Hi nautae atque illi, qui succubuere triremi,
810Et pro remigibus vitam subiere nefandam.
Hos aufert Venetis Turcus, discursio quando
Parthorum vel sola solet confundere multos.
Namque audent etiam Mahometti numine regis
Usque Liburnorum ad littus discurrere, et inde
815Captivos trahere in patriam quandoque propinquam.
Haec ego distuleram, non qui non cuncta referre
Facta velim regis Mahometti carmine parvo;
Ut metuant alii, quos nondum fortis adivit,
Christicolae nostri sese arment paceque vivant
820Concordes, ut, quando animis saeviret in omnis,
Sint nostri haud similes illis quos hactenus aufert.
Cuncta referre animus meus est, ut quisque pavescat
Provideatque sibi. Tacui, non mente silendi,
Sed qui maiores res saevo Marte peractas
825Instituam primisque locis primoque colendas
Carmine. Natura propria nam caetera currunt,
Quae minus ampla putem, quamvis amplissima ducam
Singula quae gessit. Sed in iis discrimine certo
Haec aliis distant: nova Roma est omnibus hisce
830Maius opus. Postquam, genus illa a stirpe secundum
Est Peloponessi domus; hanc mox tertia Cholcos,
Quarta autem Lesbos sequitur, Seraphique sequuntur
Et Bosni, Illyricique viri, servique Liburni;
Ordo nec his suus est, quamquam certissimus ante
835Quae Peloponessi sunt parta trophaea, ruinam
Praefero, pulchra tamen magis et splendentia longe
Iis quibus est laudis minus et splendoris habendum.
Cum tamen in patriam rediit Mahomettus et Hunnos
Non saevire animis sensit, nec bella parare,
840Quos metuit quondam pater huius fortis Amyras
Undique Amorattis, iunctos quibus esse Rhuthenos
Callebat, Vlachosque viris, sic inquit ad illos
Qui astabant lateri: "Proceres, nunc arma repono
Plena cruore gravi. Voluit violentia rerum
845Esse aditu tam saepe novo quandoque tyrannum
Crudelem. Sic fama vocat, sed mente benignus
Semper ero, ut liceat modo mente iacere benigna,
Nec Veneti cogant repetita haec sumere taela.
Nam Peloponessi quoniam sunt finibus urbes
850Iis aliquae, insistunt armis, multasque triremis
Instituunt, ut fama refert, Cyconumque tenentes
Oppidulum, in summo quod constat vertice montis,
Quod Monovasiae consistit nomine terrae,
Qua sint mente docent, in me quid forte pararint,
855Ni caveam, pelago, sese hostes dicere nostros
Haud veriti. Extremas cum saepe adiere cohortes,
Tunc mihi dant causam classesque et castra parandi
Et pelago et terris, postquam mihi cernitur hostis
Ille adeo excellens tanta virtute senatus.
860Namque ego, si verum, proceres, exquiritis, haud sum
Hostis eis, nisi me magno discrimine turbent.
Imperio tenuere olim quae plurima Graeci,
Haec peto, nil aliud. Quorum pars maxima paret.
Hadriacis persisto tamen, nec singula posco,
865Ni stimuler: tunc cuncta velim, cui parta corona est
Imperii Thracum, cui maior Graecia servit.
Nam si cuncta velim, quae regis multa fuerunt
Ante novae Romae, Phoeacas Turcus habebit,
Et Cretam, Euboicumque sinum cum Calcide parva,
870Et quidquid tandem nostris nunc adiacet oris.
Namque etiam Cyprum, Chiumque Rhodumque docebo,
Sint licet alterius manibus sceptrisque retentae,
Cum mihi mens fuerit pugnandi atque omne volendi
Imperium, Graecis fuerat quod regibus olim;
875Quis sim, quid valeam, quo possim Marte subactos
Reddere, qui metuunt nec me nec signa meorum.
Sed ne forte aliquis veniat quandoque paratus
Classe sua, inveniatque meos sine classe iacentes,
Est animus ratibus navale implere, quod urbis
880Esse novae Romae statui praestantius omni".
Iamque parat classem Mahomettus, iamque triremis
Instruit innumeras. Nam naves, corpora ponto
Magna, gravis decrevit ea non parte referre,
Qua stat navalis mens moenia composuisse;
885Non etenim facile est de ponto ad littora funes
Sic, honus immensum, naves seducere magnas,
Ut quandoque leves manibus conferre triremis.
Tunc mixtim veniunt Genuae de finibus, atque
Partibus e variis, praecio quos traxit Amyras,
890Qui mittunt dextras laevasque biremibus ipsis,
Et myoparones formant, longasque triremes.
Si numerum petimus, plures fortasse tricentis.
Inde parandarias subdunt, quo nomine Graeci
Schafarum dixere genus, quod non fuit olim,
895Utuntur nunc saepe novi. Nam longior ipsa est
Communi concha, medio latissima ventre,
Quae ferat arma sinu castris, potumque cybumque,
Interdumque equites quos per mare saepe necesse est
Hinc atque inde vehi. Sic armamenta locantur
900Navali, Mahomette, tuo, non ordine, tanquam
Navali Hadriaco. Sunt hic tormenta, sed illic
Scorpio creber; in hac sunt enses parte, at in illa
Sunt arcus hastaeque leves; thoracibus hic est,
Ille locus clipeis plenus galeaque nitenti;
905Hic locus est velis faciendis aptior, ille
Est ratibus; torquet locus hic sine fine rudentes,
Dirigit hic remos. Variis sunt artibus omnes
Distincti artifices, locus hic divisus ab illo.
Ordine mirando Veneto sunt cuncta reposta
910Navali sua cuique suo; sed maior habetur
Copia multarum, nullo licet ordine, rerum
Navali, Mahomette, tuo, pluresque triremes
Atque rates uno valeas componere verbo,
Quam possint Veneti. Quamquam illi in Marte Latino
915Non parvas partes habeant, non ultima pressent
Vel loca, sed possint tantas committere classes,
Castraque tam forti splendentia milite, quantum
Vix paucis referam. Res est manifesta per orbem.
Ergo paras superare illos, ut milite terra,
920Sic vel classe salo, siquidem ferus hostis haberi
Et gravis esse cupis Venetis, quibus arma minaris
Et faerale malum, quando est discordia praeceps
Inter et Italicos et Gallos et dominos qui
Nomine Christicolae, non re fortasse, feruntur.
925Nam Deus ille, hominis cum carnem sumpsit ab alma
Virgine, quem colimus mira pietate Latini,
Iussit ut uniti vivamus pace, nec error
Ullus in iis sedeat, qui sunt sub lege futuri
Praeceptisque suis; quosque aut discordia cogit
930Saevire, aut odium male sana mente rebelles
Efficit, hos iussit Cocyti fervere in undis
Perpetuo, nullamque sibi sperare salutem.
Observant igitur Christi male iussa parentis:
Inter se gladiis certant, fusoque cruore,
935Corda petunt fratrum, sublato viscere fratris.
Quod nisi discordes animis grave vulnus ubique
Et nisi tractarent graviora pericla Latini,
Sanguine de Phrygio creti, quos Troica bella
Et captivorum numerum genuisse fatemur,
940Praecipue Veneti de prisco Antenore nati,
Res gererent magnas et Marte et pace putandas.
Sed ne tanta queant, opponit classica classi
Rex Mahomettus eis qua surgere ad astra videbat
Iis caput. "En" inquit "classem qua per mare possim
945Illaesus quandoque vehi, nulloque pavore
Confundi, atque hostes per saxa repellere factos,
Obvia si veniat Venetorum classis Amyrae,
Audeat aut quisquam nostrae se opponere classi".
Dum tamen illa parat, iactatque haec cuncta videndo,
950Atque animum lenit magna feritate frementem
In Venetos, iam transtra polit, iamque alta dolantur
Corpora magnarum trabium, fiuntque triremes,
Quas mercatores soliti sunt ducere, grandes,
Quas Veneti in Tanain mittunt gelidosque Britannos,
955Asyriasque domos, Nerbonae ad littora durae;
Fluxeruntque anni bis seni ante omnia facta,
Quae gerit artificum manus atque libido magistri
Quem praefecit eis Mahomettus, munere summo.
Hoc etenim est animi, certa gravitate volentis
960Vincere et imperio sibi subdere cuncta sequenti,
Consulto ut faciat quidquid facturus erat, cum
Arma togamve tulit; victricia signa sequuntur,
Si prudenter equos, si classem ducit et armat
Dux sapienter. Homo est rex; sunt velut ille vel ille,
965Atque potest falli. Non est minus error in ipso,
Quam vel in hoc, vulgi qui pars est parva remissi.
Est homo rex, audit, loquitur, creditque, putatque;
Quod si pensat opus quod sit facturus et audit
Hos illosque simul diversos, atque vicissim
970Multa rogat pensatque animo sibi dicta relato,
Nec maturat opus celeri torrente ferendum,
Saxa velut compulsa iugis, de montibus altis
Quae cecidere, potest felicia denique cuncta
Cernere, et optatos aditus finesque videre.
975Nam velut unda, pluit celeri quae saepe recessu,
Insinuat per agros et inebriat omnia raptim,
Atque fluens camposque trahit segetesque virentes,
Saxaque montano convulsa cacumine magna;
At quae lenta venit, granis infunditur ipsis
980Et sata laetantur fieri sibi pulchra coloni,
Arboribusque favet, pecorique ipsisque ministris.
Sic quae rex leviter sine quoquam consule pergit
Efficere, ut decuit, mens quando libidine regni
Ducta novi, interdum vindictae impulsa furore est,
985Non durant, leviterque ruunt nusquamque resistunt.
At quae consulto facit et discrimina pensat,
Providet atque diu, sunt permansura, nec ullis
Casibus in praeceps manibus ruitura cruentis.
Recte igitur tantus, quantus Mahomettus habetur
990Viribus, ingenio, re, claro culmine regni,
Consulit dudum qua classem laude pararet,
Cum strueret sibi Marte rates, qua mente foveret
Quae commissa sibi regnum statuere tenendum.
Ergo videte, patres, velut hic gradiatur, ut anguis
995Insinuans pratis sua dira volumina tectus,
Sed mortale ferens, si mordeat, usque venenum;
Nec parcit magnis nec parvis dentibus uncis,
Nec quid agat, nisi fama, docet, ceu nubibus atris
Dispergens Phoebus radios tamen indicat orbem.
1000Inde autem et Veneti didicerunt classis honores,
Ingeniumque ducis, facto metuere tumultu.
Sed vel magnanimi, quia vel sic fata trahebant,
Non dubitaverunt, sed quo cunctamine primum,
Caetera sunt pariter nullo fervore secuti,
1005Nulla rati inde suae ventura incendia laudi.
Fama tamen quandoque refert Mahometton habere
Classica, mirandis quae sint insigna signis.
Fabula narratur surdis. Sic fata trahebant.
Namque aures claudunt nonnunquam fata virili
1010Nec nocitura sinunt populis quandoque videre,
Ut dicas fortunam illos seducere verbis
Atque tenere locis strictos, ne vincula cernant
Ante oculos, fossasque gravis. Cadit improbus alter
In foveam, iustusque simul. Sic fata feruntur
1015Dira illis, quibus est sors invida saepe beatis.
At Mahomettus habet longo cunctamine factam
Classem animis et Marte gravem, quamque horreat omnis
Altus apex: augetque die, cumulatque triremis,
Atque viros praecio subdit, qui nautica certent,
1020Quos videat nautas merito cognomine doctos.
Excipit haud quemquam: modo sit cui gloria nomen
Tradat inextinctum. Talis rex numine tali
Fatorum molitur opus mirabile cunctis,
Quo neque priscorum quicquam referatur in orbe
1025Maius, et ante alias res possit saedula dignis
Posteritas titulis tuto super astra referre.

1 de vita rebusque gestis invictissimi regis | imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum domini

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: