Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Horrebant patriae ventis glacialibus Alpes
Et coelum densabat hyems, via quaeque rigebat
Invia facta gelu, passim nix alta iacebat,
Sparserat et nostras se Gallia saeva per oras,
5Parthenopesque mei deserto stemmate reges
Per Siculas ierant fatis urgentibus undas,
A quibus haud ullo regni gens tota pudore
Descierat populique omnes in sceptra rebelles
Gallica voce novum magna diadema vocabant,
10Praeter Cantalyci fidissima tecta popelli,
Solus Aragoneos forti qui voce sonabat,
Promptus barbaricis opponere pectora telis
Et pro rege suo mortis genus omne subire.
Pastorum quum sola fides luxuria decusque,
15Pamphilus obsessa patria modo pastor abibat
Belgarum fugiens iras Senonumque furores
Et sibi iuratae discrimina plurima mortis,
Nocte dieque suos quod fidus arundine reges
Et quod Aragoneae gentis memoranda canebat.
20Ille, velut Phrygius dux quondam montibus Idae
Cum patre sublato natoque haud passibus aequis
Ibat, anhelantes adverso monte nepotes
Corde gemente trahens: hanc nam cervice gerebat,
Hunc dextrae implicitum, laevae miserabilis illum
25Et tamen a lasso pendebat fistula collo
Pastoremque suum semper comitata fidelem;
Anteibant dominum per dura cacumina montis
Insignes gemini magna virtute molossi
Servantesque sui domini vestigia semper.
30Non procul illius sic iam fugientis adhaerens
Turba premebat iter, cui, si via nota fuisset,
Non poterat saevae vitare pericula mortis;
Sed quum sentiret strepitum pius ille sequentum
Vota Pali Phoeboque facit, sic corde profatus:
35"Magna Pales cui sacra damus, quam thure meroque
Pastores colimus, viridi cui cespite in agris
De grege iure frequens pinguis cadit hostia nostro,
Da mihi barbaricas evadere, sancta, catervas
Insonti, nec enim Gallorum crimine quenquam
40Laesimus, illorum nec per vineta capellas
Egimus, aut ovium mandras immisimus agris.
Et tu, Phoebe pater, precor, auxiliare ruenti
Pastori, qui magna meis tua munera septis
Accipis, et sacris cui nostra altaria fumant;
45Tu quoque pastorum placidum nam numen haberis:
Inter pastores olim pecorisque Pheraei
Pastor eras regisque tui pecus omne regebas,
Cui mea continuum meditatur fistula carmen
Semper et assiduis precibus tua limina pulsat".
50Sic ait et tandem montana per avia Gallos
Effugit et tutus biduo pervenit ad Umbros,
Plus ubi quae fuerat passus memoranda timebat
Quam modo quum fugeret per aperta pericula mortem,
Non secus ac pelagi saevas post nauta procellas
55In non sperato qui vela madentia portu
Colligit et renovat casus memorando pavorem.
Attamen ut rediit fessos per spiritus arctus
Sedulus ingentes laudes regumque suorum
Fata recantabat, nec adhuc cantare per Umbros
60Desinit, has fundens fido de pectore voces:
"Quando ego laetus oves per Daunia rura reducam
Et mea tam tutis campis armenta fovebo?
Quando ego Parthenope pulsum te, Galle, videbo,
Interturbator nostrae fractorque quietis?
65Nanque, mihi ut referunt, alias furor ille Latinis
Urbibus irrupit Romanaque moenia coepit
Et Capitolinis iniecit rupibus ignem,
Sed tamen haud unquam regni successibus aequis
Turpiter hinc semper spoliis abiere relictis,
70Quod fore nunc etiam spero, pater optime divum,
Huic nisi tam saevae mens est tibi cedere genti.
Quando ego Aragoneos cunctos ex ordine reges
In patriam Siculo mirabor ab orbe reversos,
Sedibus inque suis mertissima sceptra tenentes?
75Quando etiam tanta pastores pace fruemur,
Quanta fuit toto regno regnantibus illis?
Qualibet extorres ierant regione latrones,
Nulla viatores aliquos formido tenebat;
Fas erat et dulces sub qualibet arbore somnos
80Carpere, cumque suis balantes matribus agni
Laetitiae tunc signa dabant, brumaque reversa
Appula sponte sua repetebant pascua vaccae;
Bacchus ubique dabat large sua dona, Ceresque
Luxuriabat agris; perque oppida cuncta, per urbes,
85Nusquam fracta fides, nusquam violentia, nusquam
Coniugis amissae deflebat damna maritus.
At nunc (invidiae quia sic voluere tumores)
Sub pede barbarico lachrymat Campania tota
Pressa iacens Calabrumque solum, gemit undique tellus
90Daunia, Peligni, Marsique Equique dolentes,
Parthenope pulsat coelum foedata querelis,
Semper Aragoneis quondam exaltata triumphis.
Non usquam pastor, non usquam tutus arator,
Villicus haud usquam, parvi vel cultor agelli;
95Ulla viatori non est tutela viarum,
Qualibet invadunt nunc in regione latrones,
Belgarum in praedas abeunt armenta gregesque
Deque viri rapitur mediis complexibus uxor,
Et patitur stuprum castissima virgo nefandum,
100Et, quod inauditum, vetulae rapiuntur, et illae
Sacrarunt Vestae quae virginitatis honorem.
Sicca videt penitus vino sua dolia Bacchus
Passaque sunt Cereris granaria cuncta rapinas
Et, ne quid desit, leges siluere Latinae:
105Nusquam iustitiae, nusquam pietatis honores.
Mi, quia cantabam regum memoranda meorum
Facta, necem misero rapta mihi pelle minantur;
Vivo tamen, cantoque tamen de regibus illis,
Semper et illorum canet haec mea fistula laudes
110Et mihi pascuntur tutis duo milia campis
Securi pecoris: scio nam regionibus illis
Gallus abest, nec Piceni malus ocia vexat,
At mea barbaricae modo quae cinxere phalanges
Parvula Cantalycae fidissima moenia gentis
115Non pavitant aliquas animo constante cateias,
Victa nec horrificis poterunt dare pectora bombis,
Immo ferent meritos pulsae obsidionis honores,
Meque revocabunt post tanta pericula tutum
Cum pecore et canibus parvisque nepotibus illuc.
120Non ego sed patriae repetam, mihi credite, fines
Certus Parthenopes sciero nisi sceptra receptae,
Expulit unde meos tam saeva rebellio reges.
O ego quam dulcis fuero tunc carmine pastor,
Si meus in solium redeat rex magnus avitum!
125Vicerit Eurydices tunc fistula nostra maritum
Et quem cum cithara servavit Ariona delphin
Et qui mellifluo fundavit carmine Thebas.
Quod mihi si illorum reditum fortuna negarit,
Non procul a patria cupio dissolvere corpus,
130Et mea si quisquam dignabitur ossa sepulchro,
Hoc super illud amans dignabitur addere carmen:
PASTORES INTER PECORIS NOTISSIMA FAMA
PAMPHILUS HIC IACEO, PEREGRINIS RAPTUS IN ORIS
SED POTUI POTIUS QUA VIS TELLURE PERIRE
135QUAM PIUS IN PATRIS SUB GALLICA VIVERE IURA".
Talia pastores noctesque diesque canentem
Excipiunt illum magnis cum laudibus Umbri:
Haec pietas, haec vera fides, hic cordis amantis
Verus amor, non qui rebus retro cedit iniquis
140Et solum in rebus qui novit amare secundis.

1 egloga sexta de fide Cantalyca servata

2 Pamphilus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: