Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hei mihi, nam genitrix morum doctrina sacrorum
Heu, gemitus nostro sepius ore fluunt.
Hei mihi, singultu, nequeo proferre dolorem,
Verbaque sub mesto pectore rupta silent.
5Gaudia si celi, Si quis tamen astra meretur
Mens avet, ascendus tardior esse debet.
Celica nam quamquam viventi gloria distet,
Maior erit meritis serior ipsa suis.
Quo nostri discessit amor, tibi sepe vocatus
10Instabam lingua melleus ipsa sua.
Non ut adultus eram, Non ceu quem coniugis ardor
Distrahit, in matrem sic rudis ipse fui.
Sepe equidem manus liquefactis artubus atque
Herebam malis dulciter ipse meis.
15Atque tuos in me certabam vertere visus.
Et placidus rugis vultus aratus erat.
Delectent quos colla iuvant vitreaque diebus
Me capiat pellis inveterata sacris,
Ille ego sum ventrem qui octena prole tumentem
20Posterus exhausi, ne peperisse queat,
Cuius ut omne tuum sculpebam mente relatum,
Spiritus optasti scanderet astra novus.
Namque tuus venter civili Marte furente
Edidit, et vacue pondera solus eram.
25Pastori ut validas qui confert ante bidentes
Debilis est oneri, ne perimatur ovis.
Aut homines superis liceat si actare nocebam
Latone ut profuge pignora parva deum.
Binus erat frater, sed bisque dueque sorores,
30Tertius ex turba concidit ante puer.
Non onerata tantum quamquam custodia senis,
Solus eram tantis sarcina mista malis.
Naufraga per fluctus scopulum contingere credis,
Demptor qui manibus vincula nodus eram.
35Ubera sicca malis auxerunt equoris iram,
Mictor ab Ursino lacte fovendus amens,
Ursa tui castrum generis tum lilia nondum
Dictei expulerant aurea regis avem
Interea mortes commistaque proba rapinis.
40Dampna tiranpnus amat, parte iacente pia.
In qua tunc genitor rebus bonitate propinquis,
Suspectus, variis mortibus aptus erat,
Scillea fervebat rabies, it claviger ardens,
Profurit, et nulla parcitur arte bonis.
45Qualis eras cum clausus era vir carcere mater,
Qualis eras, stratis sonte furente piis.
Nec deerat vestris quamquam sine crimine parvis
Quod quateret mortem pretereundo caput.
Tunc tua te virtus rebus magis agnita mestis
50Extulit, et celebrem te facit esse dolor.
Cerberus ipse tuis verbis requievit in antro,
Trahitio ut vati, sic tibi prebet iter.
Ille lira querula potuit suspendere manes,
Coniugis in stigiis ora videre sue.
55Non hominum dicam licuit que ferre ciclopum,
Ore potes placido subdere colla iugo.
Accesti tenebrisque virum non conspicis, audis,
Auribus infertis retrahis inde pedem.
Non mihi si lingue foliis aptentur et astris,
60Assimiles numero, probra notare queam.
Bellua quum misto vertebrat turbida ponto,
Vulneribus clave, verba fugata sue.
Tu mirum dictu, sentoso percutis ore,
Clavigerum inpunis fronte timente nichil,
65Precipitis merita callis das cernere metam,
Et casus celsus quod mereatur iter.
Non potuit lingue iaculum divertere cordi,
Quod ferit illesa viscera nempe cute,
Diriguit primo mentitur fronte timerem,
70Mentibus impuris qui solet esse comes.
Abstinuit clava, vultus reverentia vicit.
Et furit, et refurti, dat quoque terga tibi.
Sed rediens oblita suos per tempora virgo
Astrea, fit gladiis sanguinolenta suis.
75Exilium patitur Roberto rege iubente
Bellua, spiritibus sepius acta suis.
Ut solet accipiter predam vix unguibus actam
Linquere, et evulsam respicit ipse suam,
Non aliter potuit Sulmonam mictere captam
80Claviger, et missam condolet esse suam.
Agricola interea sentes super imbribus auctos
Vellit, et est Cereri reddita terra sacre.
Palmitibus letis versis quoque vomere
Lilia luxuriant concomitata rosas.
85Frondescunt olee, recidit oleaster amaros,
Pacifereque trahunt plenius uber oves:
Carduus et spinis fugiunt paliurus acutis
Alludit violis nimbus ubique suis.
Impaciensque more reparat sua damna thimoque
90Dulcis apesque favos ingravat ipsa suos.
Femina qualis eras nostro memorabilis evo,
Mater amica deo, femina qualis eras.
Sed veniam mereor, coheunt convicia laudi,
Femina propellet sancta virago loco,
95Temporibus variis eadem stas optima mater,
Et violata parum fronte, bonisque malis.
Fortis in adversis patiens, et sola timebas,
Que aspirant domui fata fluenta tue.
Tu natos, natasque simul, generosque nurusque,
100De quibus et parvos respicis atque viros.
Ex ipsis pullulant pronepotum turba iocantum,
Quorum blanditiis pellitur omne ferum.
Excludis natas, precium precioque repensas,
Utque tuas natas cospicis ipsa nurus.
105Rara socrusque nurus coeunt sine marte vicissim
Occursant bello ut Scilla caribdis aquis.
Feminei cetus aliarum iurgia mussant,
Paxque tue fertur non temerata domus.
Atria plena vides, locuples est angulus omnis,
110Et crescunt oculis quoque notata suis.
Cum subito pingues minuit Rannusia census,
Penitet, et donis invidet ipsa datis.
Inque oculos frontem sternens aconita benignis
Ascondit spoliis. Aurea virus habent.
115Prima retexerunt inimicas cominus actas
Insidias domui morbida fata virum,
Principio genitor veluti dux ante petitus
Sternitur Apulea, Fogia recepit humi.
Tristior ecce puer genitoris funera equosque
120Ducit et est subito mesta nigrata domus.
Assequitur medius frater, tua spirat in ora,
Glandula nec potuit te removere loco.
Funera multa tuos numerabas ante penates,
Parvulus hic maior conditur hicque minor.
125Sepe in excelsum manibus de funere passis
Ingrates gemitus vertis et ipsa tuos.
Ascondit nam virum sub pelle marite,
Vir furas animo, femina nempe cute.
Utque animum adversis renitentem fata viderent
130Protinus est odiis ira novata novis.
Filia pulcra nimis thalamo dignissima divo
Filia qua Cereris filia nulla foret,
Hei michi nam motu periit Cibelesque trementis
Cumque viro pregnans. Nepte iuncta viri.
135Obruta Sulmo iacet, nebulis contexitur altis,
Exoritur stridor, terra subire parat,
Exilimus timidi, spatio pellente neblaque
Nubiferas, versas cernimus ante domos,
Pulverulenta tuos numeras ingloria natos,
140Obruta de numero filia pulcra vacat.
Accesti dum terra tremit reperire quietem
Nescit, et in Stigios credimus ire lacus.
Dum circum cadidant concussis menia limbis,
In vacuum volitat territa turba locum.
145Prospicis unde domus solita est se ostendere, versa
In calcem et lapides, tignaque rupta coit.
Tunc virtus onerata malis, tantisque procellis
Obruta, mugitus dat prope victa suos.
Clamabas si forte locus, si forte caverna
150Seminecem natam conderet ulla tuam.
Inque caput latebras infers, clamando, silendo,
Auribus an aliquid murmur habere queas.
Occarant rabide vivacia fila sorores,
Difficilemque obitum fortius explet onus.
155Nil verbis tentare opus est quum fando minoro,
Argento similis pulvere mista iacet.
Heu heu contussum lacrimas quot fundere corpus
Iussit, et in tantis sufficis ipsa malis.
Miratur quicumque tuos matrona dolores
160Visitat, ut gratis suspicis ipsa polum.
Finieras fletus, animus remeantibus ultro
Tristius ut feriant fata dedere vicem.
Mors inimica viris quum denis cessit aristis
Post male siccata falce resumit opus.
165Altera que Tocci fuerat iam nupta benigne
Perditur, et mater sepe vocata deest.
Namque ego letiferam patiebar corpore glandem,
Unica nec poteras partibus esse simul.
Huius si morum dotes, manuumque labores,
170Consilia in melius, semper adita queris,
Lector amice loquar, si tu fulgentis Olimpi
Astra michi numeres, verba notata viris.
Emicat e medio vir optimus atque nepotes,
Filius, et triplices convanuere nurus.
175Heu mundanarum fluxus mala gloria rerum
Quam citius stella nocte cadente fugit.
Que domus instar erat dominantis multa palatii,
Sola silet. Tantum corpora bina tegit.
Te genitrix mecumque simul, ceu carcere tentos,
180Libera quo sotiis ianua fecit iter.
Ut ratis equorei fluctus experta labores,
Nunc zephiro ludit, nunc agitata gemit,
Nunc reparata novis iterum remisque fatiscit,
Victa malis, tandem fessa resedit humo,
185Utque miles vario iactatus Martem, quietem
Fractus amat, tandem consulit acta satis,
Sic tua per mundi pelagus bona passa malaque
Membra iacent, monitis sufficis ipsa sacris.
O quales per amica deo post exigis annos,
190Indiga testatur funere turba tuo.
Materia hec fuerat calamo longanda sonanti,
Prebeat exemplum candida vita sacrum.
Sed michi sat fragilis tanta nunc cimba subegit
Equore, fors melius pinus arabit aquas.
195Et circum terras volitans madefactus in undis,
Torridus a Phebo celtius ibit olor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: