Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Nomina te quamvis defendere posse videntur,
Quae veniunt numeris commemoranda tuis,
A te principibus quae sunt inscripta canendis
Edita per titulos, parve libelle, suos,
5Non tamen illa diu te, nunc mihi crede monenti,
Mortis ab extrema pallere sorte queant.
Nam, cum nec Musae nec te tueatur Apollo
Nec tua sint cedro carmina digna legi,
Illa cadent turpi tandem vitiata senecta,
10Vestiet aut illis pharmacopola piper.
Tu, nisi confugias Medicum bene cautus in arces,
Est ubi certa salus praesidiumque bonis,
Huc igitur securus abi, securus ut hinc tu
Audaces spernas in tua terga manus,
15Nam, si, qui Lydas illinc, Laurentius, urbes
Temperat et Tusci frena leonis habet,
Te, liber, ingenti Medicum dignatus honore
Hospitio dignum censeat ille suo,
Per tibi Tyrrhenas urbes volitare licebit.
20Quo libet, et nullas extimuisse minas.
At, tua si Medices doctus leviora putabit
Carmina nec numeris emodulata bonis,
Intrabis solitas latitans, heu, sprete, latebras,
Illudat misero ne tibi vulgus iners.


2. ad Laurentium Medicen

Forsitan inquiras, cur haec tibi carmina mittam,
Quae fuerint aliis edita nominibus.
Cum tibi debuerim potius tua mittere facta,
Laurenti, numeris emodulata suis,
5Hac ego praecipue moveor ratione, quod illa
Non mihi sunt titulis visa aliena tuis,
Ad te non tantum quoniam spectare videntur,
Quae tua sunt gravibus facta canenda modis,
Sed quoque, si qua prius nobis memorentur, ut haec sit
10Aptior in numeros nostra Camena tuos.
Hinc igitur, Medices, cum iam tua dicere facta
Aggrederer levibus non referenda sonis,
Sum tamen haud numeris prius haec attingere nostris
Ausus et in nostros illa referre modos.
15Quam tibi praeludens regum memorarit honores
Musa per illustres currere docta viros.
Ergo, ne tales dubita legisse libellos,
Hi quia sunt titulis praevia turba tuis,
In quibus aspicies, quanti tua maxima facta
20Et quibus illa viris anteferenda putem,
Cum tibi non vulgus, - quid enim tibi convenit ille? -
Cum tibi non humili condicione viri,
Sed tibi pontifices summi regesque ducesque
Praeludant numeris carmina prima suis.


3. ad Aeneam Pium pontificem maximum

Si Pius Aeneas Phoebi deductus in antrum
Laurigeras merito finxerat inde comas,
Te rogo, dum canimus, nemoris regina beati,
Tam gravibus coeptis, Calliopea, fave.
5Sed, me si tanto nondum dignaris honore,
Necdum Pieridum tangere sacra velis,
Attamen id vestro placeat dare, Musa, poetae:
Quis negat Aeneae carmina vestra Pio?
Quem simul ac genuit felix Victoria mater,
10Ut daret in lucem pignora tanta novam,
Tollere vos, Musae, subito statuistis, ut esset,
Qui queat Aonios concinuisse modos,
Qui queat, id quotiens vati iubeatis, in omnes
Carmen Apollinea grande referre lyra.
15Nam, foret ingenio ne quis praestantior alter,
Illius implestis pectora lacte sacro,
Illius in nitida Cirrhaei gurgitis unda
Lavistis manibus membra tenella sacris,
Nomen et infanti primis posuistis ab annis,
20Quod dedit et Phrygio Graecia prisca duci.
Felix, o nimium felix, cui candida Musae
Libarunt teneris oscula mille genis.
Ast, ubi crescenti venit quoque firmior aetas,
Posset ut ingenio plurima nosse gravi,
25Orphi Calliope dederat quod mater alumno,
Hoc dedit et vati pulcher Apollo Pio.
Nanque, ubi te Phoebus iuvenem deduxit in antrum,
Unde solent vates incaluisse novi,
Hausisti tantum Phoebea ex rupe furoris,
30Divinus quantum sumpserat ante Maro.
Sic priscos docuit vates quaecunque vetustas,
Omnia sunt celeri cognita mente tibi.
Hinc quoque vaticinans, quae mox ventura trahantur,
Quam bona te maneant fata tuosque, canis.
35Sum pius Aeneas, dixisti saepe, futurus,
Sunt Iovis et manibus sceptra gerenda meis.
At tibi tot numeros divino ex ore canenti
Ingeminat plausus quaeque Camena suos.
Hinc tibi, qua rigidas possis bene flectere quercus,
40Donavit doctam Calliopea lyram,
Qua nova tam suavi modularis carmina plectro
Atque ita divinos concinis ore modos,
Orpheos ut matrem dilecti oblivia captent,
Soletur tantu cum sua vota tuo.
45Haec quoque sic monitis ad te precibusque pudicis
Ornandum reliquas impulit una deas,
Ut te non aliter, quam si deus alter adesses,
Praeficerent sacris, dive poeta, suis.
Nec socium Phoebus te dedignatus honestum est,
50Sed sibi te firma iunxit amicitia.
Ex hac cum dederit pariter te ferre coronam,
Qua premit auricomum fronde virente caput,
Sumere cum citharam te sit quoque passus eandem,
Qua solitus laudes concinuisse patri est,
55Sic, dum Castalias doctus spatiaris ad undas
Dumque frequens lymphis proluis ora sacris,
Iuppiter ipse diem ratus est venisse, nitentis
Quo Pius acciperes sceptra tenenda poli.
E natis igitur vocat hunc, quem candida Maia
60Dicitur aethereo progenuisse Iovi,
Cui pater ut melius daret haec mandata ferenti
Omnipotens, verbis talibus alloquitur:
I celer, i, doctas nostro pete nomine divas,
I memor, i, Musis haec mea dicta refer.
65Aeneam dic, nate, dedit cui Phoebus Apollo,
Ut lavet Aonio, cum velit, amne caput,
Me cupere, ut nostris terrarum temperet orbem
Legibus et nostras ut gerat arte vices.
Paruit ille Iovi subito nihil inde moratus,
70Quo minus inceptum prosequeretur iter.
Ergo citis velox pedibus talaria nectit,
Quae celerem faciant aere per liquidum;
Tum capit et virgam in ventos capitique galerum,
Solis ut ardores sentiat inde minus.
75Iam iuga Parnasique tenet cernitque puellas
Per nemus umbriferum ludere Pieridas,
Inter quas viridi nectens de fronde coronas
Dat bene pro meritis Calliopea viris.
Nam tum forte suos umbrosa in valle sedebat
80Undique collustrans diva benigna choros,
Cum deus adveniens, quae sint mandata tonantis,
Grandibus explicuit grandia verba sonis:
Me pater omnipotens ad vos me mittit euntem,
Pierides, summi maxima cura patris.
85At vos altisoni ne temnite iussa tonantis,
Laedant nec mentes sensa paterna pias.
Sic visum est superis, ut, qui iuga vestra frequantet,
Qui colit umbriferum fronde virente nemus,
Si Iovis assumat capiti redimicula mitrae,
90Si Iovis accipiat sceptra tenenda manu,
Cui velut Aeneas nomen fuit ante, quod unus
Laudibus innumeros vicerit ille viros,
Sic Pius in cunctis posthac vocitabitur oris,
Culta quod huic pietas praecipue fuerit.
95Quin dabit et pater, ut lauri diadema virentis
Frondibus annexum tempora docta tegat.
Nanque suis ita vult sacris adhibere supremis
Iuppiter Aeneam saecla futura Pium,
Servet ut Aonios, quibus hunc donastis, honores,
100Vos colat altrices semper, ut ante, bonas.
Sic ait. At verbis Aeneam affata benignis
Talibus eloquitur Calliopea modis,
Audisti, Aeneas, quae sint nova iussa tonantis,
Audisti, quo te fata benigna vocent.
105I citus, i, summas igitur cape iussus habenas,
I citus, i, supero nunc placiture Iovi.
Sed memor i nostri, nam, ni mea cura fuisset,
Ni tibi ni summus noster adesset amor,
Non daret, ut regeres totum tibi, Iuppiter, orbem,
110Non daret auspiciis cuncta movenda tuis.
Vix ea finierat, subito cum candida nubes
Praeripiens vates occulit una duos
Et magnis, quacunque venit, fulgoribus ardens
Attrahit accensas per loca cuncta faces.
115Post, ubi Romuleas subierunt nubila sedes,
Debebant vati quas pia fata Pio,
Iuppiter intonuit laevum, quo maxima tellus,
Quo media, pisces, contremuistis aqua.
Ast, simul ac tonitrus cecidit fragor ille supremi,
120Omnibus ac rediit, qui, vigor, ante fuit,
Quae, bona, Saturno quondam regnante fuissent,
Senserunt Latii saecla redisse patres,
Te quali augurio, Romanae conditor urbis,
Fulvae nutrierant ubera plena lupae.
125Nam, velut expositum nutrix ex Thybridis alvo
Sumpserat, innocuum ne gravet unda caput,
Sic lupa nunc eadem nutricis nomine laetum
Protulit Aeneam Martia lacte suo;
Ut Remus in Latio Romanam condidit urbem,
130Imperium cuius Thrax subiturus erat,
Sic Pius Aeneas Tiberina in sede locatus,
Ne modo victa ruas, Martia Roma, ***
Extremas quoniam Teucros detrudet in oras,
Itala ne subeat tam grave terra iugum.
135Mantua sic testis, quo flumine moverit omnes
Ad pia pro Christo bella gerenda duces.
Candida cui ternae sic ducant fila sorores
Sicque velint terras hunc habitare diu,
Ut modo, cum summos Teucra de gente triumphos
140In Capitolinam duxerit ille domum,
Orbis et in placida terrarum pace quiescet
Et fiet bellis hinc scelerique modus.


4. ad Ludovicum patriarcham

Nunc mihi, Phoebe, novo iam carmine surgere tempus
Iamque gravi faveas, pulcher Apollo, lyra.
Nunc vos, Pierides, vatum tutela piorum,
Quas sacra Permessi fluminis unda lavat,
5Nolitis, quaeso, tantis me linquere coeptis,
Amplius aut ulla detinuisse mora,
Nam mihi non teneri nunc decantantur amores
Nec venit in carmen fabula ficta meum,
Maxima cum tentem gracili modo ludere versu
10Facta quidem levibus non referenda modis,
In caelum gradibus, quibus hic ascendit, honestis
A primo primus qui loca prima tenet
Utque suam tenera studiis aetate iuventam
Maluerit sapiens enituisse bonis.
15Nam neque consilium levibus consumere tempus
Rebus et in ludis consenuisse fuit,
Sed bona Aristotelis docti praecepta secutus
Moribus imbuerat pectora sancta probis
Et, quae Socratici possunt afferre libelli,
20Ingenio didicit dogmata prisca gravi.
Insuper ambiguis aenigmata solvere doctus
Vel summos acri vicerat arte viros.
Quid referam, post haec tali suffultus ut arte
Noscendas rerum duxit adire vias?
25Cum norit, quanta caelum ratione movetur,
Cur venit in nitidis Lucifer almus equis,
Cur sol deficiat, lunae quae causa laborum,
Cur variet lumen Cynthia pulchra suum,
Unde Notus nigras inducat flamine nubes,
30Iris et in pluvias aera vertat aquas,
Vere novo potius vireat cur gramen in arvis
Curve novas arbos proferat alta comas,
Quid rigidis aestu flavescat campus aristis,
Sirius et radiis torreat arva malis,
35Unde trahit rubrum turgescens uva colorem,
Munere quae nobis est data, Bacche, tuo,
Frondibus excussis autumni frigore primo
Cur suus arboribus eripiatur honos,
Frigidus hibernos cur mittat Iuppiter imbres,
40Quo venit in fluvios fonte perennis aqua,
Humanas adeo terrent quae, fulmina, mentes,
Cur Iovis e summo vertice torta ruant,
Quid rigeat medio concretus in aere nimbus,
Unde nives volitant diraque grando ruit
45Et quaecunque potens mundo natura creavit,
Quorum principium causaque operta latet.
Haec tibi iam dudum, princeps doctissime, summo
Ingenio memori mente reposta manent.
Nec te poenituit tantum sumpsisse laborem,
50Talibus aut studiis invigilasse diu.
Nam tu pontificis felicia tempora nactus,
Qualem rara virum saecula ferre solent,
Eugenio summo te praemia digna tulisti;
Ingenti merces aequa labore fuit.
55Nanque, ubi te vidit divina praeditus arte
Viribus ingenii cuncta movere novis,
Dat Florentinae pastorem protinus urbi;
Sic capis auspiciis omnia prima bonis.
Mox tamen agnoscens summae virtutis honori
60Non ea, quae caperes, dona fuisse satis
E sacro tandem te cardinis ordine primum
Eligit - ah, meritis praemia quanta tuis -
Et simul imperii ducendas tradit habenas,
Ut celeres flectas, quo libet, acer equos.
65Hinc tu pace bonus, quid curia celsa beati
Principis et quantum mens pia tractat opus,
Solus agis, solum te caetera turba tuetur,
Pendet ab obsequio curia cuncta tuo.
Sic te felicem populi regesque vocabant,
70Qui posses tanto grata referre viro.
Et merito; quis enim Latiis fuit alter in oris,
Plura domi gereret qui bene, plura foris?
Quae licet, ut fama est, latum vulgata per orbem
Gesserit Eugenius maxima facta pater,
75Nil sine te tamen est ausus tentare magistro,
Nil sine te rapidis credere vela Notis.
Sic, quia te norat pariter vel pace vel armis
Egregium, bellis te iubet esse ducem.
Tu modo, Calliope, teneri rege vatis habenas,
80Res venit auxilio nunc mihi digna tuo.
Piccininus enim cum Lydum forte leonem
Speraret tacitis fallere posse dolis
Atque huc innumeras ductasset fraude cohortes,
Quo Florentinos noverat isse duces,
85Hic prius, ut decuit, precibus, dux magne, pudicis
Christiferam vocitas in tua vota deam.
Inde, ruens Geticis solet ut Gradivus in arvis,
Aggrederis signis agmina densa sacris.
Coeperat adventu cuius male territus hostis
90Turpiter indignae vertere terga fugae,
Hostili donec caesorum Anglaria vallis
Respersam multo sanguine vidit humum.
Haec sed quanta tui fuerant monumenta decori?
Sunt maiora, quibus tendere in astra iuvat.
95Nam, summus dubio quae quondam tempore pastor
Perdiderat fatis pascua multa malis,
Te duce sunt penitus cultori reddita primo
Et data Piceno pristina iura solo.
Omnia sed postquam per te pacata fuerunt
100Grataque Christicolis pax venit orta viris,
Non dubitas acres Teucrorum visere turmas
Undisoni subiens saeva pericla maris.
Cycladas indomito transisti Marte per aequor
Notaque fatidico litora sacra deo
105Extremasque tuum nomen penetrarat in oras,
Omnibus et magni causa timoris erat.
Caesareo pridem perculsa ut nomine tellus
Barbara Romuleas horruit illa rates,
Sic ducis adventu nimirum territa sacri
110Vectos extimuit per freta longa viros.
Barbarus haud solitas ausus conscendere naves,
Ne fieret summo praeda petita duci,
Nam, quicunque tuas offendens forte carinas
Audaci voluit bella ciere manu,
115Aut captus magni fuerat pars iusta triumphi
Aut fuerat Christo victima facta deo.
Ast, ubi barbaricas iam cuncta per aequora classes
Fudisti et longi dempta pericla sali,
Incolumis Romam divino numine victor
120Vexisti laeta parta tropaea rate.
Sic superes longos antiqui Nestoris annos,
Sic dentur vitae candida fila tuae
Sicque caput triplici cingat tibi mitra corona,
Sic subeas divi limina sacra Petri,
125Ut nunc Roma virum prisca virtute fideque
Consimilem ducibus te videt esse suis.


5. ad Ludovicum eundem

Huius, Musa, velim, qui cardinis ordine fulget
Primus et a primo qui loca prima tenet,
Tu modo ne dubites summos intrare penates,
Gressibus at properis tecta superba pete.
5Denique tu tanti veniens in principis aulam,
Ad magnos fueris cum revoluta pedes,
Dic, si, quo carum dilexerat ante parentem,
Dignetur natum nunc in amore parem,
Me fore non alium, melius qui iussa facessat,
10Qui magis aut illi grata referre velit.


6. ad Nicolaum Scarampam

Est locus, haud procul Etrusca qui distat ab urbe,
Relligione sacer, quem pia turba colit.
Hic viret horrenti lucus densissimus umbra,
Plurima quem circum laurea silva tegit.
5In medio tumuli vivo de caespite surgit
Christiferae pendens ara dicata cruci.
Huc ego me meditans, ut fit, cum forte tulissem,
Poneret ut curas mens ibi fessa graves,
Admonitus specie nemoris specieque sacelli,
10Quod mihi Cirrhaei numinis instar erat,
O mentem, dixi, nobis inspiret Apollo,
Qua modo Scarampae carmina pauca canam,
Sed sibi par simili possint quae munere donum
Reddere fatidico vaticinata sono.
15Vix ea finieram, vix sum pia verba locutus,
Vix pia sunt cupido vota peracta mihi,
Cum sacer hic tremuit tumulus flectensque cacumen
Contigit herbosam vertice laurus humum
Adventante deo, Phoebus nam forte nitentes
20Haec mihi dicturus sistere iussit equos:
Sit licet hoc magnum, quod poscis, Nalde, nec ullum
Mortalem deceat seriem novisse futuri,
Abnegat id quoniam, latum qui sustinet orbem,
Vixque sinit natum rerum me noscere causas
25Neve potest quisquam praeter me nosse deorum,
Unde fit, ut solus valeam praedicere sortes
Instantis fati casusque referre futuros.
Attamen a nobis Scarampae carmina magno,
Quod petis, ut sacro possis rescribere vati,
30Nunc optata feres, nunc evolvisse licebit,
Quod latet, et nostri diceris numinis augur.
At tu vera refer, ne quis te dicere falsum
Possit et in tanto mentitum pondere rerum.
Noras iam pridem, sacri quem cardinis ordo
35Ornavit primum, cuius vulgata per orbem
Fama nitet, plures potuit qui solus in annos
Sustinuisse satis magnarum pondera rerum,
Maximus Eugenius Petri dum tractat habenas.
Hunc fore vaticinor, terna cui mitra corona
40Debeat insignem meritis iam cingere frontem.
Ullo nec tantum sese iactabit alumno
Urbs Patavi, magnum mea lux dum circuet orbem,
Egregios fuerit quamvis complexa nepotes.
Hic rem Romanam nec longo tempore primus
45Componet Teucrosque ruet nova bella gerentes,
Ultima vel referens inimico ex hoste tropaea.
Ah, quantos planctus edet gens barbara, quantos
Victa dabit gemitus, undantes sanguine fossas
Cum cernet summumque immensae stragis acervum?
50Tunc gemini fratres venient, duo fulmina belli,
Quos Scarampa domus genuit, quibus ille duobus
Committet belli primas; sic fidus uterque
Ductabit longas acies magnosque triumphos
Inde domum referet, sed tu, cui nomen in aevum
55Traditur e Graio deductum nomine victor,
Primus eris, clarum cui dat victoria nomen,
Primus tu palmas referes, Nicolae, perennes
Pontifici summo, qui te, cum viderit unum,
Credere cui possit dubio res Marte gerendas,
60Ductorem primum faciet primusque tuorum
Contundes populos insano Marte furentes.
Proxima post capiet frater loca, proximus illi
Continuo nitidis alacer fulgebit in armis.
Sic memores ambo priscae virtutis avorum
65Insigni cupient vitam pro laude pacisci.
At tu, Nalde, novis venient cum tempora fatis,
Haec cum Parcarum iussu concessa gerantur,
Me duce concipies magnas in pectore curas,
Pontificis primas describes carmine laudes,
70Ut latum Christi sub leges miserit orbem
Barbaricasque sacro delerit robore turmas.
Hinc Scarampa domus veniet tibi cura secunda
Et partos referes gemina virtute triumphos.


7. ad Nicolaum eundem

Haec cecinit Phoebus, quo non ut verior alter,
Protinus eveniant sic sua dicta, precor.
Eveniat lux illa, iterum qua Roma per orbem
Proferat imperium facta beata suum
5Quaque tui sacrum triplici distincta corona
Principis innectat candida victa caput,
Maximus et positis qua Romam victor ab armis
Quattuor auratis ille vehatur equis,
Qua videam reges innexos colla catenis
10Sectari sacrum per loca cuncta ducem,
Qua te conspiciam laurum, Nicolae, gerentem
Principis ad sanctos oscula ferre pedes.


8. contra Saturnum

Mentitur, quisquis priscorum tempora laudans
Aurea Saturni regna fuisse putat.
Cur ego crediderim tellurem semine nullo
Sponte sua fruges progenuisse novas?
5Lacte quid irriguo manarint flumina primis
Fontibus in longas per vada sicca vias?
Nanque sitim nulli licuit sedare volenti
Inventum medio nectar habere solo,
Flava nec ilicibus fluxerunt mella benignis
10Nec liquor in duro cortice dulcis erat,
Omnia sed contra, quae ferrea protulit aetas,
Tempore iam ex illo dira fuisse putem.
Frater in exitium fratris fera vincla paravit,
Instruxit nati funera cruda pater,
15Femina tum didicit castissima rumpere iura
Alterius lectum scandere docta viri,
Tunc fures, tunc bella putem viguisse nefanda,
Durius aut si quid ferreus orbis habet.
Nanque malis hominum si nunc laetatur ut hostis,
20Candidus aethereas dum tenet ille domos,
Hunc ego crediderim mortali in corpore clausum
Humano generi consuluisse magis.


9. ad Sigismundum Stupham

Si vis propositum tibi continuare tenorem,
Rebus et optatum, Stupha, adhibere modum,
Hoc facito in reliquis, sed vatibus, optima de te
Dum referunt, semper credere cuncta velis.
5Quod nisi tu facies, videas, mi Stupha, monemus,
Ne deus irasci nunc tibi iure queat.
Nam bene fatidicis non credere cuncta poetis,
Vatibus aut certam non adhibere fidem,
Non erit hoc hominis munus, Sismunde, modesti,
10Quem cupis, aut solitum, Stupha, tenere modum,
Sed magis in superos erit hoc peccare, sed illi,
Qui replet et vates, credere nolle deo.


10. ad Bartholomaeum Scalam

Si quis, Scala, velit superum spectare penates,
Si quis et aethereas in Iovis ire domos,
Fallitur ille quidem, nisi tu mediator amicus
Protinus huic homini, Scala, futurus ades.
5Nam modo, cum summo iam sidera vertice tangas,
Cum tuus en humilem pes quoque tangat humum,
Scandere non caelum potis est, non alta tonantis
Atria, ni gradibus nititur ille tuis.


11. in Raphaelem divum

Ut iuveni casto, Raphael divine, fuisti
Obvius, ut dubiam disceret ire viam,
Hunc tibi sic populum facientem vota, precamur,
Ad sanum pariter ducere, sancte, velis.


12. ad laurum eodem, quo natus est, die plantatam

Si bene nunc memini, si rite audita recordor,
Si, te qui posuit, me monuisse potest,
Natalis fuerat nobis nascentibus idem,
Laure, simul primos vidit uterque dies.
5Sed non est idem finis venturus eisdem,
Nec nos, ut genuit, auferat una dies.
Tu potes innumeros viridis durare per annos,
Me breve per spatium mors aditura manet.
Si tamen has liceat de te mihi carpere frondes,
10Si dabit hoc votis Musa benigna meis,
Consimilem vitam sortitus, laure, videbor
Et, quod tu vivis, vivere posse diu.


13. eulogium in Albertum Christophori Landini filium

Ergo te infantem, nec vos nunc, fata, pudebit,
Ante diem rapuit livida Parca nimis.
Nondum luna suum rursus compleverat orbem,
Viderat aut nitidos aurea fratris equos,
5Vix lucem aspiciens cum matris ab ubere raptus
Cogeris - infandum - funera acerba dare.
Profuit, heu, nusquam sanctae tibi cura parentis,
Dum prece sollicitat in sua vota deos,
Carmina non patris, vitreo quem fonte sororum
10Laverat ut natum Calliopea suum,
Qui miser, ah, duram tentat dum pellere sortem
Et fidibus Parcas flectere posse putat,
Compulit ire feros montes et flumina cursum
Sistere et in silvis obstupuisse feras.
15Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus
Threicia fretus vincere fata lyra,
Cur hic non poterat natum, dum vita manebat,
Tollere ab insulto, Parca maligna, tuo?
Nil ego crediderim durum potuisse tenorem
20Vincere te modulis, prisce poeta, tuis,
Omnia sed vero finxit maiora vetustas:
Heu, nimium fictis credula turba sumus.
Nam neque divitiis cedit lex dura nec auro,
Fatorum aut ullis flectitur imperiis,
25Quin etiam precibus surdas porrexerit aures,
Dum peragit cursum diva proterva gravem.
Carmine non blando moveas tu, carminis auctor.
Aut testudinea, pulcher Apollo, lyra.
Iuppiter ipse parens, nutu qui concutit orbem,
30Stamina non fati diripuisse potest.
Quod si forte aliqua posset ratione moveri,
Quod sedet, heu, nimium Mors inimica, tibi,
Viveret Albertus, miserae spes una parentis,
Cogitur infernae qui dare vela rati.
35Viveret, heu, cithara tectus, Landine, paterna,
Orphea qua poteras aequiperare senem.
Nec tua dum castas tendis, Lucretia, palmas
Ad caelum, totiens irrita vota forent
Nec tu Mercurio genitus modo tam grave ferres
40Huic frustra medicas exhibuisse manus.
At vos, quae in tanto potuistis, fata, dolore,
Improba, nunc omnem vincere duritiem,
Scitote et, quantum tenui de stamine vitae
Demistis nato numina saeva pio,
45Tantum Pieridum iustissima cura rependet
Maiorique illum faenore reddet avis.
Nam modo pro meritis natum, Landine, paternis
Suscipient Musae, pignora cara, tuum
Et puero pariter gremioque sinuque foventes
50Certatim studeant ubera sancta dare.
Illic Pierio nutritum lacte per aevum
Edoceant Stygios non aditura lacus,
Illic et vivet, donec sol aureus orbem
Circuet aut lucem sidera clara dabunt,
55Illic invenies, cum te lux ultima terris
Demet Apollineis invigilare choris.


14. ad Laurentium Lippium

Lippus erat priscus, lyricis cui versibus olim
Romanus primas usque daret populus,
Lippius agnomen tibi; nunc quoque carmen eburno
En lyricum plectro Musa benigna dedit.
5Quam prope conveniunt igitur tua nomina Lippo,
Tam prope et ingenio sitis uterque pares.


15. ad Franciscum Castilionensem

Sit nemus antiquum licet hic in valle reducta,
Quod facit umbrosis laurus operta comis,
Assint Pierides licet et formosus Apollo
Pulset inauratae consona fila lyrae,
5Hic licet in numerum videam saltare sorores,
E quibus in faciem respicit una duas,
Hic assit Venus ipsa licet Venerisque Cupido
Et quicquid blandum maximus orbis habet,
Non tamen ista iuvant sine te, quia solus in istis
10Conspectu caream, docte poeta, tuo.


16. ad Antonium Tridentonem

Quam bene conveniunt, Musarum magne sacerdos,
Prisca Tridentonum nomina clara tibi.
Nam, velut aequoreas Neptunus temperat undas
Utque tridente suo commovet acer aquas,
5Sic quoque tu seu vis aegros, divine Tridento,
Mortales dulci detinuisse lyra
Seu cupis hos rursus numeris impellere ad aestus
Mentis et ad tristes acrior inde minas.
Id facis egregie; sic, quod deus ille tridenti,
10Docte Tridento, potest, tu potes ingenio.


17. ad Ugolinum Verinum

Hactenus insignem Phoebi laurique coronam
Gessisti meritis munera digna tuis,
At modo, cum Livor sancto quoque carpere vates
Audeat et nostras sic temerare deas,
5Te moneo, doctam cingas ut baccare frontem,
Invida ne possit lingua nocere tibi.


18. ad Philippum et Amerigum Corsinos

Sunt gemini caelo fulgentia sidera fratres,
Quos magna ad caelum fama tulit celebres.
Hic pugili insignis palma fuit, alter equestri
Nemoque tantorum viribus aequus erat.
5At vos, et gemini, paribus nunc artibus aequum est
Pieria caeli tendere in astra via.


19. ad Petrum Cenninum

Cum, Petre, quid valeam, meditor penitusque repostas
Ingenii vires mente voluto mei,
Sacri non ausim nomen sperare poetae,
Cum nequeam gracili magna referre lyra.
5Sed, tu cum biberis lymphas Helicone petitas
Doctaque Gorgoneo tinxeris ora lacu,
Ut possis certo, quae mox ventura trahantur,
Lis, qui nosse velint, protinus ore loqui,
Suspicor interdum fieri quoque posse, quod augur
10Carmine Lesboo vaticinatus ais,
Sed tamen hac illud puto condicione futurum,
Si, tibi quod dederit, mi quoque Musa dabit.


20. ad Phoebum

Si, quae Cassandrae spiraras, Phoebe, canenti
Iussisti certa verba carere fide,
Supplicium sceleri dignum solvisse nefando
Hanc reor et poenas exhibuisse graves.
5Cum neque Cassandram monitis privasse deorum
Te rear, extiterit causa quod ipsa levis,
Non tu turpis amans, ut mendax fabula dictat,
Contentus Daphne, Phoebe pudice, tua,
Sed tua quod nimium demens oracula tempsit,
10Dum male credendum, quod canis, esse putat.
At me, qui semper colui tua numina ducens
Omnia praeceptis inferiora tuis,
Cur simili poena me damnas, Phoebe, canendis
Cum data carminibus sit mihi nulla fides.
15Parce, precor, nam, si, qui nunc tua verba refundunt,
His hominum fuerit credula turba minus,
Et tua cessabunt monitis oracla futuris,
Nec deus, ut quondam, verior unus eris.


21. conqueritur de infelicitate sui natalis

Tristia tunc ternae ducebant pensa sorores,
Editus in lucem cum miser ipse fui.
Nunc coeptum servant crudelia fata tenorem;
Iactatam ventis fors agit ipsa ratem.
5Vix mea bis senos aetas, heu, viderat annos,
Cum cari extuleram funera acerba patris.
Quin etiam moriens mater mihi, maxima cura,
Attulit hinc oculis tristia visa meis.
Nec, germane, minus, quam quondam Castora Pollux,
10Dilexit fratrem, linquis, amate, pium,
Nam miser ante diem morbo praereptus acuto
Clausisti vitae vix duo lustra puer.
Praeterea res ipsa malis tutoribus acta
Urget in angustum pessima saepe locum,
15Ut mihi, dum cupio placidas attingere Musas,
Quarum praecipue me modo raptat amor,
Tempora sint curis nunc impendenda molestis,
Fluctibus emergat navis ut acta malis.
Sed, postquam fato ducenda est vita severo
20Meque bonis privat fors inimica suis,
Praestabo saltem, ne quis tot casibus unquam
Dicere me victum succubuisse queat.


22. ad Marsilium Ficinum

Panthoidem priscum post fata novissima silvas
Orphea mulcentem sustinuisse ferunt;
Post hunc ingressus divini corpus Homeri
Cantavit numeros ore sonante novos;
5Pythagorae post haec manes intrasse benignos
Dicitur et mores edocuisse probos,
Inde, ubi digressus varios erravit in annos,
Ennius accepit in sua membra pius,
Qui, simul ac vates mortalia vincla reliquit
10Et moriens campos ivit ad Elysios,
Illic usque manens alios non induit artus
Neve sacrum passus deseruisse nemus,
Marsilius donec divina e sorte daretur,
Indueret cuius membra pudica libens;
15Hinc rigidas cithara quercus et carmine mulcet
Atque feris iterum mollia corda facit.


23. ad Puccium Antonii filium

Puccius unde tibi deductum nomen avitum,
Clarior unde domus Puccia nomen habet.
Flectendis fertur Lydorum doctus habenis
Egregia multos arte praeisse viros.
5Ast, ubi fatali genuit te sorte creatum
Puccius, Antoni, spemque decusque tuis,
Accidit, ut, quantum vicit pater ipse priores,
Ingenio tantum viceris inde patrem.
At, tu si studeas imitari facta tuorum
10Et patris ingenium, nate, referre tui
Atque huc Pierias adiungas protinus artes,
Ut facis et quicquid Calliopea monet,
Te, Pucci, nequeant ulli superare nepotes,
Virtutes possit vincere nemo tuas.


24. ad Franciscum Tranchedinum de garrulo quodam

Frigore nunc medio sentis fringire cicadam,
Vel nivibus gelidis dum riget omnis ager.
Horrendum monstrum, nam mox, ubi venerit aestas,
Qua solet insulsos multiplicare sonos,
5Cuilibet insolitis tundentur vocibus aures;
Nos Nili undisoni sors inimica manet.
Sed modo fringitu tantos volet edere questus,
Ut crepet in ventos extenuata novos.


25. ad Galeazium Sfortiam

Mittimus hanc, princeps, vestem Phrygiumque galerum
Et larvas votis dona petita tuis.
Parva quidem, sed quae quadrent iuvenilibus annis
Et tempestivis apta futura iocis,
5Munera tu tenuis non asperneris amici,
Sed, quo sint animo tradita quaeque, vide.


26. ad Laurentium Guidectum

Si, quibus auspiciis coepisti, edocte, sequeris
Protinus Aonio pandere vela salo,
Qualem te video iam nunc, Guidecte, poetam:
Frondibus ornabit pulcher Apollo suis.
5Tu tamen interea crinem preme, docte, fluentem
Floribus et nitidum pectine finge caput,
Ut tibi, cum doctas Phoebo monstrante sorores
Ponentur capiti laurea dona tuo,
Ne cui digna parum sacro videatur honore,
10Splendeat unguentis aurea facta coma.


27. ad Peregrinum Allium

Aspice, ne nimium teneros, Peregrine, libellos
In lucem promas, edere dum properas;
Sic puer, ante diem custos quem linquit ineptus,
Contortis pedibus saepius ire solet.


28. ad Dominicum Gallettum | versus scribere incipientem

I, puer, i, doctas iam nunc invise puellas,
I, pete Castalium fronde virente nemus.
Nec te poeniteat tenuem cecinisse Camenam
Aut tenuis quod nunc spiritus ore cadat.
5Ille quidem vates, aequat qui nomen Homeri,
Ille prius graciles edidit ore sonos
Et, qui nunc magnis perfundit fontibus orbem,
Smyrnaeus, tenuis rivulus ante fuit.


29. ad Amerigum Corsinum | eclogas scribere incipientem

Cum Siculi incipias describere carmine vatis,
Pastor ut in saltus ducat ineptus oves,
Niteris id, sacri quondam quod Musa Maronis,
Qui cecinit ludens aurea mala decem.
5Ast, ubi iam silvas egressus dixit, ut agros
Laetos efficiant sub iuga panda boves,
Carmine grandisono surrexit in arma virumque,
Ut caneret Phrygio bella peracta duci,
Sic, ubi tu graciles fueris meditatus avenas,
10Arva canas, post haec grandia facta virum.


30. ad Iacobum Anglariensem | de fratre a patria migrante

Quo fugis hinc abiens fratrem, mitissime frater?
Quo te conspectu proripis ecce meo?
Heu, moveat pietas tanti te, frater, amoris,
Heu, moveant lachrimae, frater amate, piae.
5Tristibus unus ades laetisque suprema voluptas
Dimidiumque animae tu geris usque meae.
Nec tantum fratrem dilexit Castora Pollux
Alterna redimens morte salutis iter,
Quantum ego te primis, nimirum semper ab annis
10Fraterna colui, frater amate, fide.
Quod, si nulla movet tanti te cura doloris
Et sedet, heu, caram linquere velle domum,
Debet amor patriae, debet Florentia felix
Antiquos intra te retinere Lares,
15Quae reliquis quantum praestat pulcherrima rerum,
Te licet hanc tanto linquere velle minus.
Ipse Laertiades, quo nec prudentior alter,
Musa velut numeris cantat, Homere, tuis,
Dulichiam nidum volucrum lapidosaque rura
20Maluit et Circes praeposuisse bonis.
At video, nihil, heu, lachrimae, nil verba precantis
Te flectunt tanti, nec documenta, ducis.
In lachrimis igitur vivam, quodcunque sequetur,
Nec veniet sine te laetior ulla dies.


31. ad Dominicum Boccum iureconsultum

Iuppiter omnipotens, si vis tibi debita reddi,
Iura quidem sacris illa petenda viris,
Te precor, ut, qui nunc graviores pectore curas
Suscipit atque aegro turbidus est animo,
5Ad sanum redeat, facito, sua gatta supersit,
Nam timet, infernos ne natet umbra lacus
Aut aliquis teneros ne nunc praedator in ipsos
Improbus iniiciat vincula dura pedes.
Haec, quia, si Bocco reddatur gatta petenti,
10Delitiae domini quae fuit una sui,
Protinus ingenium primum, mens prima redibit,
Iuris et interpres fiet, ut ante, bonus.


32. distichon de temporis velocitate

Tempus abit celeri velocius usque sagitta,
Otia nil agitans dum pretiosa teris.


33. carmen in desidiam

Non amat aut molles plumas aut otia virtus.


34. distichon in Antonium antistitem Florentinum

Quae pia pro caro suscepit mater alumno,
Solvo tibi antistes debita vota reus.


35. ad Gentilem Urbinatem pro Renato Pactio

Si Venerem Musae potuerunt vincere nostram,
Si cecidit manibus Cypria victa sacris,
Te duce victricum potero gaudere triumphis,
Dum, quae Pieridum sint, nova gesta canes.


36. ad Alexandrum Braccium

Quid mihi nunc prosunt laqueata aurataque tecta
Quidve iuvant longis atria porticibus?
Quid domus anterior saxo sic structa decoro,
Sistat ut admirans quisque viator iter?
5Aut quid, Alexander, iuvat hic me coccina vestis
Aut quid in Attalico ponere membra toro
Aut ortus, Bracci, talis, stirps regia qualem
Alcinous tenuit, docte, iuvare queat?
Quid mensae variis epulis dapibusque refertae
10Nostra queant gemitu corda levare gravi,
Cum modo te caream tanto mihi semper amico,
Quantus Scipiadae Laelius ante fuit?


37. ad Marsilium Ficinum de Orpheo | in eius cithara picto

Orpheus hic ego sum, movi qui carmine silvas,
Qui rabidis feci mollia corda feris.
Hebri quamvis unda fluat velocior Euro,
Victa tamen cantu substitit illa meo.


38. contra avaros

Cur sit avaritiae cuiquam tam dira cupido,
Ut, quo plura tenet, plus velit ille, canam.
Aeternus regeret cum latum Iuppiter orbem,
Legibus instituit cuncta subisse bonis,
5Nullus ut in terris esset vir forte repertus,
Qui socii raperet iugera culta soli.
Si quis iussa tamen temnat, mandavit, ut illum
Usque premat Furiis dira Megaera suis.
Inde videt homines Tityano vulture semper
10Vexari, miseros dum premit atra sitis.
Hinc oculis trucibus ciliisque in fronte iugatis
Ora gerunt liquido pallidiora croco.
Si tamen his nullae fuerint in corpore mendae
Et nitidas dederit laeta iuventa genas,
15His reliquum quodcunque latet sub pectore diro,
Id putidum semper, semper id est putidum.
Virgineos habet ut vultus Harpyia nitenti
Pectore et ut plumis se tegit illa malis,
Sic puer hic licet ore bonus, sed mente rapaci
20Pulchrior in faciem, turpior intus erit.
Tristius hoc genus est nullum nec saevior ulla
Pestis ab infernis altera surgit aquis.
Ut mensas Phinei quondam Phrygiique parentis
Foedavit tactu dira Celaeno gravi,
25Sic ii seu faciunt quicquam seu forte loquuntur,
Tactibus inficiunt proxima quaeque suis.
Diris unca manus pueris vitiosaque lingua,
Quae nimis a vero progrediatur, inest
Membraque sunt illis nigro suffusa veneno,
30Quae possunt subita morte necare viros.
Hanc igitur, superi, nobis avertite pestem,
Perdite tam diram, vos rogo, progeniem.


39. ad Nicodemum Tranchedinum de suis et Francisci | Sfortiae et Cosmi Medicis patris patriae laudibus

Huc ades, huc ad nos, Tritonia, respice, Pallas,
Huc ades, e summi vertice nata Iovis.
Huc, precor, huc duplici venias ornata decore,
Huc habitum duplicem, diva benigna, geras,
5Quem fers, cum bellis inter libet esse gerendis,
Quem fers, cum doctos instruis arte viros.
Illius en pedibus quoniam modo dicere claudis
Aggredior gravibus facta canenda modis,
Qui, tu seu galeamque geras hastamque trementem
10Ingenuisque iuvat seu dare te studiis,
Semper te coluit, semper tibi deditus uni
Artibus incubuit, casta Minerva, tuis,
Sed tamen, ut decuit, prius es, Nicodeme, secutus
Otia nimirum pacis amica bonae.
15Nam, dum nec gravibus bellis erat utilis aetas,
Dum puer invalidus membra tenella geris,
Te capiunt Musae, quarum correptus amore
Et noctes illis invigilasque dies.
Sic puer es nimium, donec non aptus et armis
20Discendi cupidus otia pacis amas.
Ast, ubi crescenti venit tibi firmior aetas,
Qua nova militiae pondera ferre queas,
Vel monitu matris primis es missus ab annis
Tu puer ipse licet, missus in arma tamen.
25At quibus auguriis, veluti nam mater honores
Vidisset, quales hinc aditurus eras,
Admonet antiquas subito te linquere sedes,
Admonet eventus vaticinata novos.
Non secus, ac natum divino carmine mater
30Compulit Euandrum regna Latina sequi,
Dum fore dicebat, patrios si linqueret agros
Filius, Arcadicos desereretque Lares,
Ut bona prosperitas Latiis superesset in oris
Utque ibi praesentes posset habere deos.
35Hinc igitur tremulum pontem patriosque penates
Deseris inceptis matre favente tuis,
Qua penitus monstrante viam data fata secutum
Te capit anguigeri regia celsa ducis.
Ast, ubi praestanti Gallus te mente Philippus
40Ad summos norat posse venire gradus,
Segnem non patitur puerum te ducere vitam
Nec torpere gravi membra tenella situ,
Ad doctos nam te subito iubet ire magistrum,
Fiat ut ingenium cultius inde tibi.
45Iam sol bis senis lustrarat mensibus orbem
Sextaque iam nitidis luna redibat equis,
Cum te Pieria doctum perspexit ab arte
Dux tuus et vires sensit adesse novas,
Nam, tempus venisse ratus cum forte putaret,
50Fortia quo peteres Palladis arma trucis,
Te vocat haec dicens: Cupio, maiora sequaris,
Summa tuus, cupio, sidera tangat apex.
Est mihi nanque gener, cui nec parere recuses;
Quae tanto fuerint, accipe, gesta viro.
55Tempore nam ex illo, quo Martia castra secutus
Auspiciisque suis bella gerenda subit,
Rettulit invictus semper Franciscus honores
Sfortia et adversi contudit arma ducis.
Huic ego te parere velim, dum membra relinquet
60Spiritus et vacuas, umbra, ferere domos.
Sic ait. At monitis placidas tu porrigis aures,
Sfortiadae magno nec comes ire negas,
Cui tu non aliter servisti tempus in omne
Principis asservans iussa verenda tui,
65Olim servierit Phrygio quam fidus Achates
Aeneae, sedes dum peteret Latias.
Sed, quanquam, soceri parent cui regna Philippi,
Plurima signa tuae sedulitatis habet,
Non tamen est ullum maius, si cuncta revolvas,
70Aut magis ingenium quod probet inde tuum,
Quam tempus, quo forte graves succensus in iras
Intulit in generum bella nefanda socer.
Nam, cum Picenti, quem iam domuisset in armis,
Sfortiades magnus iura petita daret,
75Hic socer indoluit, genero cum forte timeret,
Ne nimis ingentes accumulentur opes.
Quo non, Livor edax, penetras? Tu, dire, veneno
Inficis et fratrum corda replesque gravi.
Quin stimulis socer ipse tuis agitatus amaris
80Invidit genero regna tenenda suo.
Nam, cum Sfortiadae spectaret castra Philippus
Undique Bebriacis esse referta viris,
Omnibus edixit, quos sub dicione teneret,
Posset et imperii cogere iure sui,
85Audeat ut nullus patria discedere ab urbe,
Audeat aut generi castra subire sui
Atque, acie quicunque prius mansisset in illa,
Se properet celeri proripere inde fuga,
At, si quis dicto nolit parere iubentis,
90Exilio poenas sentiat ille graves.
Quae vox ut timidas illorum venit ad aures,
Sfortiadae magnas qui sequerentur opes,
Dum sibi quisque timet, monitus nisi servet ad unguem,
Tam fortem bello deseruere ducem
95Te praeter, Nicodeme, loco qui immotus eodem
Sfortiaden solita pergis amare fide,
Nam neque te diri potuerunt saeva Philippi
Proposito firmum vellere iussa tuo;
Non, licet exilium fuerit mortemque minatus,
100Passus es egregium deseruisse ducem.
Quin etiam princeps, cum te minus ille periclo
Edoctum saevus cerneret esse tuo,
Dixerat agnatosque tuos caramve parentem,
Ni redeas, atrae se dare velle neci.
105Tu tamen irati saevissima dicta Philippi
Tempsisti nullis territus inde minis,
Cum tu saevitiem malles sperare tyranni,
Quam tibi cana fides eviolanda foret.
Quam simul ac vidit princeps Attendolus in te
110Virtutem clara luce nitere magis,
Detegit, arcano quodcunque in pectore claudit,
Et comitem mentis te iubet esse suae.
Sic, cum te lapides dicendi nosceret arte
Mollitos verbis posse movere tuis,
115Quod tibi nascenti dederat Cyllenius, artes
Has, quibus in superos utitur ipse deos,
Imperat Ausonias a te lustrarier urbes,
Concilies populos ut, Nicodeme, sibi.
Ast, ubi fecisti, tibi quae mandata dedisset
120Et quaecunque iubens dixerat ille tibi,
Etrusca voluit tandem te ponere sedes,
Qua viget imperiis Lydus, in urbe, leo.
Sfortiades alibi nullos quia noverat acer
Esse viros, cuperent qui meliora tibi sibi,
125Praecipue Cosmum, qui, quantum Phoebus Apollo
Exuperat radiis signa minora suis,
Etruscos tantum vicit pietate Quirites,
Unde novus patriae dicitur esse pater
Et merito, quoniam, veluti pater omnibus esset,
130Gestabat patriae pondera cuncta suae.
Nam, cum non aliter, quam quondam Iuppiter Ammon
Vaticinans populis vota petita daret,
Hunc petis assidue, veluti qui principis esses
Noscendi cupidus fata benigna tui,
135Donec ea Cosmus Medices in sede locatus,
Qua solitus populis reddere iura suis,
Pro domino, Nicodeme, tibi responsa petenti
Reddidit ex adytis talia dicta pater:
Eveniet, videor iam nunc mihi cernere tempus,
140Eveniet vobis protinus illa dies,
Qua, nunc innumeras qui ductitat aere cohortes,
Egregia fortes qui regit arte viros,
Sfortiades summa pariet virtute triumphum
Iis similem, Latii quos peperere duces.
145Nam, quae Bebriaco parent modo regna Philippo,
Victori venient emoderanda novo.
Atque ibi, quam sapiat, demum spectare licebit,
Sfortia quamque bonae tempora pacis amet,
Cum quibus est teneris semper versatus ab annis,
150In Martis pugnas desinet ire graves.
Perspicient omnes illum, non dira libenter
Bella nec ut per se suscipienda forent.
Sed, quia, quod propter tristissima bella geruntur,
Cum sibi, tum reliquis otia longa daret,
155Hoc duce sic Iani templum claudetur et intus
Mars fremet atque iterum vincla molesta geret.
Tunc et prisca Fides ad nos pariterque redibit,
Quae lances iusta temperat arte pares,
Hinc Pax purpurea frontem redimita corona
160Grata per Ausonias ibit amica domos.
Turba nec in Latiis ulli tunc fiet in agris,
Opilio tutas quisque tenebit oves.
Securi terram poterunt versare coloni,
Fructus et a culta suscipietur humo.
165Urbibus Etruscis peragent tunc otia cives,
Hostibus a saevis nec metus ullus erit;
Otia, quae nostri nolint turbare nepotes,
Otia, quae maneant, dum feret astra polus.
Haec ubi divino Medices dedit ore locutus,
170Sfortiadae properas cuncta referre tuo.
Qui, simul accepit, quam se bona fata sequantur
Eventus Cosmo vaticinante bonos,
Acrior hinc rebus sese parat ille futuris,
Acrior ad summos nititur ille gradus,
175Donec ad imperium rerum venit ille novarum
Marte tenens soceri regna subacta suo.
At princeps, retinere, tuus, cum vellet eodem
Consilio regnum, quo duce nactus erat,
Te iubet assidue scitari oracula Cosmi,
180Te iubet et tanti pectora nosse viri,
Ut, quod ad imperium monet hic opus esse tenendum,
Absenti domino rite referre queas.
Ex quo non secus heroas novus inter utrosque
Iungendae mentis tu mediator eras,
185Quam sit Mercurius caelo demissus ab alto,
Cum superis properat iussa referre Iovis.
Hac te vel causa potes appellare beatum,
Hac te felicem dicere sorte potes,
Fecerit ingenii cum te fortuna duorum
190Participem Cosmi Sfortiadaeque patrum,
Quorum nulla quidem reticebunt saecula laudes,
Deleat aut quorum nomina nulla dies.
Quos modo cum miseris tulerit mors improba nobis
Ausaque sit tantum Parca maligna nefas,
195Inter et illorum natos mediator amicus
Sis, decet ut vitae tempora cuncta tuae.
Nam, virtute nova cum par modo natus uterque
Parque sit ingenio natus uterque patri,
Sfortiadum semperque colas Medicumque penates
200Et medius venias inter utrumque genus,
Ut tua prosperitas coeptum, Nicodeme, tenorem
Servet ad extremos continuata rogos.


40. ad Iohannem Calabriae regis filium

Si, Calaber, Tuscos, princeps, dum forte penates
Ingrederis Latiis gloria magna viris,
Si tibi, si regi non haec mea Musa beato
Occurrit celeri quantulacunque pede,
5Da veniam, timuit docti quia principis aures
Illa velut Clario missa legenda deo.
Praeterea regesque tuos nomenque tuorum
Tam levibus verita est illa referre modis.
Nam, si sum Medicas ausus pertingere moles,
10Rebus et in tantis me implicuisse iuvat,
Nil prius ingenio, nil sum meditatus et arte,
Quam sinerent tantae pignora magna domus,
Quam sineret Cosmusque pater Petrusque parenti
Persimilis, patriae lumen uterque suae.
15Tu quoque si dederis veniam, dux maxime rerum,
Implens felici carbasa lenta Noto,
Si mihi, dum cupio per laudes ire tuorum,
Vatibus annueris, spesque salusque, bonis,
Ingrediar titulosque tuos nomenque tuorum,
20Sint licet haec gravibus facta canenda sonis.
Dicam urbes Calabrum victas patriosque triumphos
Et Lusitanis regna subacta viris,
Alphonsique, canam, quam sit grave nomen avitum,
Regibus utque viget fama decusque suis.
25Haec ego dum referam, non me superaverit Orpheus,
Carmine cuncta licet moverit ille suo,
Praesertim, tua si tribuat fiducia vires,
Si dederis dubiae vela secunda rati.


41. ad Marsilium Ficinum de vita Platonis

Huc ades, huc cithara, vates, et carmine nobis,
Huc, precor, huc tantus, pulcher Apollo, veni,
Quantus Aristoni fueras qualisque videndus
Dum cupit uxori concubuisse suae.
5Nanque, Cupidineum cum iam certamen iniret
Votaque iam cupide vellet adire sua,
Ipse iubens, utero matris dum prodeat infans,
Usque pudicitiam servet ut illa, mones.
Ne, quod et intus habet mater, temeretur ab ullo
10Concubitu sacrum, neve quod intus alit,
Scilicet uxoris, Plato quia maximus intra
Viscera divinae conditor artis erat.
Ast, ubi iam venit pariendi tempus et hora,
Mater ut in lucem pignora tanta daret,
15Ah, quibus auspiciis humanae limina vitae
Nascenti primum visa fuere sibi,
Dulce locuturus quoniam magis omnibus esset
Ore vel infantis - mellificastis, apes -
Cresceret ingenium. Sed mox, ubi creverat aetas
20Et teneros annos egrederetur, ait:
Non ego, dum vivam, venandi ductus amore
Vilibus officiis otia pulchra teram,
Sed contemplandis impendam tempora rebus,
Sed, mores, discam, quis docet esse probos.
25Socratis hinc monitusque graves atque aurea solers
Dicta petam studiis nocte dieque meis.
Hic teneram monitis poterit mihi fingere mentem,
Hic dabit atque animo pabula certa meo.
Sic ait. At quibus auguriis puer optimus ille
30Sustulit ingenii signa probanda sui?
Signa quot, ut fieret longum memorandus in aevum,
Urbibus in patriis apparuisse ferunt?
Mira canam, sed visa tamen, velut ipsa vetustas
Affirmans prisca tradit in historia.
35Nocte quidem, lucem quae iam praecesserat illam,
Qua se Socraticam contulit ille domum,
Candidus est visus procero gutture cygnus
Lactea Socratico ponere colla sinu,
Qui nitidas late pennis crescentibus alas
40Pandat olorinos voce canente modos.
Socratis haec fuerant in somnis visa, sed illa
Exitus inde bonus vera fuisse probat.
Plura domi, quoniam, cum iam didicisset ab illo,
Qui Phoebo sapiens iudice dictus erat,
45Nosse quidem cupidus, quicquid docuere priores,
Quicquid et in fastis scripta vetusta notant,
Nimirum Graias primum lustraverat urbes,
Disceret ut, quicquid Graecia docta monet.
Nec veritus post haec Italos attingere fines,
50Nosceret ut Samii dicta probanda senis.
Ast, ubi Pythagorae monitis accepit, ut omnes
Ingredimur varia corpora multa vice,
Nec mora, felices cupide penetravit ad oras,
Quas pater ipse suis Nilus inundat aquis.
55Namque fuit tanto discendi abreptus amore,
Ingenii summas dum cumularet opes,
Ut grave nec tulerit duro servire tyranno
Nec grave pauperiem duxerit esse malum.
His igitur gradibus quicquid natura deorum
60De sese priscis rettulit ante viris,
Id quanquam, Plato, corpus deducis in unum,
Sunt tamen huic scriptis addita plura tuis.
Tu lux mortales tenebris ratione fugatis
Non sinis in caecos amplius ire dolos.
65Vera mones, vero nimirum nomine falsos
Tu potis humano pellere corde metus.
Moribus et sanctis quis te praestantior alter,
Testibus est summis si qua adhibenda fides?
Adde pudicitiam, primis qua semper ab annis
70Duxisti vitae tempora longa tuae.
Unum nanque tibi post octogesima venit
Solstitium, fatis meta futura tuis,
Cum tu concelebrans epulas Agathonis amicas
Liquisti nigris frigida membra rogis.
75Terminus iste tibi vitae fuit ultimus actae,
Ultima nox studiis extitit illa tuis.
Hinc tibi divini merito referuntur honores,
Hinc tibi sunt sanctis sacra peracta focis.
Inde sacerdotes Persae venere frequentes
80Manibus ut castis munera casta darent.
Te vel Aristoteles superum dignatus honore
Dicitur et votis saepe vocasse suis.
Hinc tibi rex Ponti, Mithridates, maximus aram
Erigit, ut summo, templa dicatque, Iovi.
85Hinc quoque Ficinus, Plato, tibi sacra quotannis
Instituet numeris concelebranda novis.


42. ad Borsium Estensem

Si quis opem vates a te sibi iure petivit,
Si quis, ut auxilium, Calliopea, dares,
Iure quidem petimus, coeptis, dea, grandibus assis.
Res est, Musa, satis digna favore tuo.
5Non ego ficta canam in superos fera bella Gigantum
Utque gravem summus Pelion Ossa tulit,
Sed referam veros verae virtutis honores
Utque sit in vera nobilitate decus,
Teque canam, Borsi. Nulli virtute secundus
10Sis, velut Estensis gloria summa domus,
Claret ut in Latio nec te prudentior alter
Nec mage qui populos temperet arte suos.
Hoc civesque tui, qui non timuere tyrannum,
Sed, velut es, patrem te coluere, probant,
15Hoc simul et fratres, quorum tibi maxima cura,
In te quos pietas rursus amorque tenet.
At, licet in cunctis, a te quae gesta feruntur,
Summa quidem virtus luxerit ante tua,
Tu tamen egregios nuper documenta dedisti,
20Vincis ut ingenio, vincis ut arte viros.
Nanque fores Romam cum perventurus ad urbem,
Ut concepta tibi solvere vota queas,
Ipse timens hominum casus variosque reflexus
Fortunae et varias tempus in omne vices,
25Accersis caros fratres, quibus intima regni
Legibus assignes, dux memorande, tuis.
Munera quid referam, multis quam multa dedisti,
De te, quot populus quantaque dona tulit?
Nam neque tu tantum, deceat quid quemque, requiris
30Aut, sit quod meritum cuique, benigne, vides,
Quam tibi conveniat quid tandem, respicis, uni,
Cui satis imperii fors cumulata dedit.
Hinc non parva quidem multis tum munera donas,
Sed summum deceant quae dare summa ducem.
35Praedia quin etiam meritis bis sena dedisti,
Iugera quot versu non memorare queam.
Diceris intextas auri sub tegmine vestes
Inde quidem multas exhibuisse tuis.
Haec ubi sunt paucis a te confecta diebus,
40Haec ubi consiliis sunt agitata bonis,
Protinus accersis fratres proceresque supremos,
Possit ut admonitus quisque venire tuos.
Sic, ubi te veluti carum petiere parentem,
Talibus eloqueris talia verba modis:
45Quantus amor meus est in vos, quam maxima cura,
Non ego, si cupiam, commemorare queam.
Me desiderium vestri quam grande sequatur,
Prae lachrimis nequeat lingua referre piis.
Ibo tamen, quia causa gravis nos urget euntes,
50Nos monet atque urbem, Romule, adire tuam.
At vos, dum redeo, tutantes protinus urbem
Hanc nihil horrendum pertimuisse decet.
Sic pietas, sic vestra fides spectata requirit,
Ut satis haec per vos moenia tuta putem.
55Haec ego militibus non defendenda relinquam
Nec mihi custodes, qui tueantur, erunt.
In manibus regnum vestris urbemque repono,
Quicquid et imperium possidet inde meum.
Vos pro militibus, fratres civesque, relinquo
60Proque satellitibus, pignora vestra, meis;
Pro fidis vestram summae custodibus arcis,
Quae spectata diu est, linquimus ecce fidem.
Sic ais. At, mundum quoniam ratione moveri
Atque deum precibus flectier inde putas,
65Funderet in superos, mandasti, ut quisque sacerdos,
Dum redeas, castas nocte dieque preces.
O decus egregium, quis relligione deorum
Alter in Hesperio te viget orbe prior?
Plura quis in superos erexit templa? quis aedes
70Extulit in superos relligione sacras?
Quis fuit in precibus fundendis castior alter?
Quis melior sanctis ponere sacra focis?
Nanque dies aderat fatis datus, optime rerum,
Quo procul urbe tua Roma petenda foret.
75Is simul illuxit, simul ac lustravit et orbem
Exoriens radiis pulcher Apollo suis,
Templa petis magna procerum comitante caterva,
Dentur ut in superum thura pudica Iovem.
Inde cani hos mandas hymnos, ea sacra piari,
80Quae superum celebrat spiritus ille sacer,
Ut, qui nascendis dederat primordia rebus,
Is tibi discessus causa suprema foret.
Ast, ubi iam finis sacris datus inde solutis
Et data divinis ultima meta focis,
85Egrederis templum populo comitatus ad urbis
Portas, ut coeptum prosequereris iter.
Hic tu quas lachrimas pietatis fundere cives
Aut quibus audisti condoluisse modis,
Cum graviter ferrent patria te cedere ab urbe,
90Ad mensem quamvis huc rediturus eras?
Et merito, quis enim te sit clementior alter
Aut mage qui populos diligat inde suos?
Iure igitur cives quam maxima signa dedere,
In te quae pietas, qui suus esset amor.
95Nam, comes ad portas cum sic tibi quisque veniret,
Ut reliquus fieret nullus in urbe tua,
Quantum acie poterant oculi servare sequentum,
Spectat quisque suum tristis abire ducem.
Hic mea, quot comites statuisti ducere tecum,
100Non, ego si cupiam, lingua referre queat,
Hos tamen, elegit tua quos sapientia primos,
Quos voluit reliquis praeposuisse, canam.
Illos obmittam, quos est mora longa referre
Nec quos ingenii nobilitavit opus.
105Sex medicos igitur referam, quibus auctor Apollo,
Sit tutela quibus corporis usque tui.
Sex totidem, solvant qui sacra aenigmata iuris,
Cum venient dubiis discutienda reis.
Cognita praeterea quibus est natura deorum,
110Est quibus in superas mens agitata domos,
Sex divinarum rerum documenta daturi
Sectari summum te voluere ducem.
Adde huc, e media quos nobilitate vocasti,
Ingenioque patres consilioque bonos
115Terque decem proceres, quos consulis, optime, quando
Eveniunt rebus tempora dura tuis.
Praeterea, ne quid decoris tibi rursus abesset,
Ne quid, quod mentes suscitet arte bonas,
Duxisti vates tecum doctosque poetas,
120Carminibus celebrent qui tua facta novis.
His tu vel sociis Romana ad moenia tendens,
Ah, quibus auspiciis, dux memorande, venis?
Hic mihi si faveat penitus, qui carmine sacro
Quique novem cithara mulcet, Apollo, deas,
125Non tamen ipse queam pompas memorare supremas,
Te quibus est summum Roma secuta ducem.
O quot laetitiae gestus dedit illa benignos,
Inde quot in tacita gaudia mente tulit.
Te ducibus similem priscis quia visa videre est,
130Dum sua vectarent parta tropaea domum,
Hinc te non alio nimirum affecit honore
Muros intrantem Romuleosque Lares,
Quam cum Romanam Caesar veniebat in urbem,
Ut Capitolinum viseret ille Iovem.
135Nam, si longinquos Latio procul orbe Britannos
Armis non subigis militibusque tuis,
Si Rhenum Gallosque tibi populosque feroces
Viribus haud addis tu, velut ille sibi,
Caesaris es similis tamen una in parte benigni,
140Mitis es ingenio, Caesar ut ante fuit.
Nam neque tu parcis tantum, mitissime princeps,
Qui grave laeserunt teque tuamque domum,
Sed veteris si quis veniat delator amici
Aut odio motus, motus et invidia,
145Illi continuo placidas non arrigis aures,
Sit quia non verbis huius habenda fides.
Esse canat quamvis odium crudele, quod in te
Is gerat assidue, quem facit ille reum,
Tu tamen hunc monitis urgens gravioribus ipsum,
150Ne ferat in quemquam crimina falsa, doces.
Nec potes adduci, quos tu nec laeseris usquam,
Hos tibi fallaces tendere velle dolos.
Atque ita praeveniens animos cuiusque malignos
Effugis insidias tempus in omne graves,
155Cum neque sit quisquam, penitus cum viderit omni
Suspicione gravem te caruisse virum,
Qui scelus intra se velit admisisse nefandum,
Tendere quive dolos audeat inde tibi.
Postulat hoc probitas, petit hoc sapientia certe,
160Ut quoque, qui malus est, te coluisse velit,
Quin illi potius venias in honore futurus,
Laedere quam verbis te velit ille suis.
Cum sis praesertim dandis ita promptus in omnes
Muneribus, cum sit tam tibi larga manus,
165Ut modo non proceres, quos nostri temporis aetas
Protulit aut Latium quos tenet orbe suo,
Sed priscos aeques divino numine reges,
Sed Graios aeques hac quoque parte duces,
Ut possis unum, cui non suffecerat orbis
170Quique urbes Asiae ceperat arte nova,
Ducere Pelliacum bonus in certamen honoris,
Muneribus dandis ne videare minor.
Nam, si dona dedit populis ingentia victor,
Si dedit imperio munera digna suo,
175Militibus tamen ille suis dedit illa benignis
Aut sibi quos magnus conciliarat amor,
At tu non tantum, quibus es tutela, dedisti
Inque tuos populos non modo largus ades,
Sed bonus externis, bonus es tu rursus et illis,
180Quos amor et nullus iunxerat ante tibi.
Testes sunt gentesque tuae proceresque beati,
Quos regis imperio, dux venerande, tuo,
Tu quibus et nuper tot munera summa dedisti,
Quot nequeam verbis enumerare meis,
185Ut modo, si cupiam numeris ea dicere nostris,
Tempus deficiat deficiatque dies.
Reges praeterea testes magnique tyranni,
Gallia quosve colit, quos colit Hesperia.
Sunt tibi sunt testes, paret quibus ultima Thule,
190Quos tenet extremis subdita terra plagis.
Quis tam longinquis terrarum in partibus ullis,
Quis rex a nostro tam procul orbe manet,
Cui non ob rerum late monumenta tuarum
Ingenii bonitas nota sit ista tui?
195Ex quo tot laudes, Borsi, videaris adeptus,
Quot Macedum princeps maximus ante tulit,
Quas, rogo te, velut ipse facis, dux optime, summis
Inque dies meritis accumulare velis,
Ut, te divinis cum tollent laudibus omnes
200Teque bonum referent munificumque ducem,
Sentiat et te posteritas, ubi liqueris orbem,
Cum veniet fatis ultima meta tuis,
Clarius in terris nihil ante fuisse nec ullum,
Qui magis egregios exuperarit avos.


43. ad Herculem Estensem

Musa, ubi tu dederis solitas in carmina vires
Et mihi Pieriam mentem spiraris, ut ante,
Borsius Estensis cum se bonus obtulit ultro
Carminibus nostris divino ex ore canendus,
5Musa, velim, Tuscas dubites haud linquere sedes,
Herculis auratos subeas ut, diva, penates.
Post, ubi regalem venies in principis aulam,
Haec illi nostro referes mea nomine dicta
Urbibus idcirco pia fata dedisse Liburnis,
10Rebus ut Herculeus princeps potiretur avitis,
Ut desiderii ferat hic solatia magni
Omnibus ecce suis, moriens quod triste reliquit
Borsius Estensis lachrimabile tempus in omnes,
Ni foret Herculeum robur, nisi maxima virtus,
15Quae facit, ut penitus lachrimae ponantur acerbae,
Omnibus et laetae veniant in gaudia mentes.
Haec ubi dicta viro dederis, qui nomina prisci
Herculis usque refert latum, mea Musa, per orbem,
I, pete magnanimosque duces populosque potentes
20Et quoscunque sua qui sub dicione tenebunt,
Urbes et populos latos gentesque virosque,
Quos, ubi convenies, moneas, neu temnere iura
Ipsa quidem statuant cupientes vivere rapto.
Si quos offendes non aequo iure tyrannos,
25Qui vexent populos iniusto Marte propinquos,
Protinus abstineant, graviter monuisse licebit.
Ni faciant, quodcunque voles, quodcunque iubebis,
Et nisi desierint agitare tyrannide saeva
Innocuos, illis vel adhuc superesse referto
30Herculeas vires, quondam quibus ille solebat
Iniustos latum reges domitare per orbem.
Nam superest alter, paribus qui temperat urbes
Legibus Estenses et acuta protegit hasta,
Robur et Herculeum propriis virtutibus aequat.
35Hic igitur, cum sorte nova fatisque benignis
Ceperit imperium magnum populosque regendos,
Viribus Herculeis statuit crudelia monstra
Tollere et iniustos condigna morte tyrannos.
Hinc iterum Diomedis equos domitabit agrestes
40Is novus humanis vescentes carnibus heros,
Temporibus nostris fuerit si forte repertus,
Qui sua tam tristi perfundat corda veneno,
Ut velit aut homines diris opponere monstris
Impius aut saevis velit obiectare periclis.
45Si modo Maenalias aper invasisset in oras
Cunctaque fulminibus vastaret rursus, ut ante,
Hunc tamen ille suo superet modo robore princeps,
Herculis Estenses ritu qui temperat urbes.
Inde fuga aeripedem cervam superabit et idem,
50Veloces olim cursu quae vicerat Euros.
Ut fueras quondam validis, Acheloe, lacertis
Herculis utque manu tandem superatus et arte
Privavit cornu cum te fortissimus heros,
Sic modo convictus clava, convictus et armis
55Herculis Estensi venies nova gloria palmae.
Quin etiam superanda palus Lernaea labori
Se dabit Herculeo, tenuit quam corpore vasto
Septem dira novis immanis hiatibus hydra,
Cui licet et capiti tot nunc, velut ante, redirent
60Ora, quot a monstro penitus convulsa fuissent,
Non tamen is molem dubitet superare nefandam,
Unus praesertim de tot cervicibus anguis
Si velit Herculeas se contra attollere vires.
Crudeles licet extiterint Busiridis arae,
65Ille peregrinos quibus infestabat ut hostes,
Impia dum patriis imponitur hostia sacris,
Non tamen hunc tegerent crudelia facta tyrannum,
Quo minus Herculeis ita nunc, velut ante fuisset.
Viribus Estensi fieret nova praeda triumpho.
70Certamen summum priscorum viderat aetas
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
Ipse viam donec vasto sibi fecit ab ore
Spiritus atque leves in ventos vita recessit.
Si quis, ut Antaeus fuerat, venit ergo superbus,
75Qui vocet heroas ferus in certamina fortes,
Hic expectet idem, quod tandem contigit ipsi,
Qui dulcem presso vomuit de pectore vitam.
Quin leo Nemaeus si se ferat obvius alter
Herculis ecce novi summis modo viribus aut si
80Irruat Estensem contra Theumesia moles,
Attamen hic victor iugulos aperiret et acer
Amborum gemina frueretur pelle leonum.
Quid tandem Geryona feram tria corpora habentem,
Quid Cacum memorem dirum celebremque latronem,
85In quos libravit clavam deus ille trinodem
Saepius effractoque illisit in ossa cerebro?
Quid tristem Nessi dicam, mea Musa, ruinam,
Herculis uxorem magno quia victus amore
Ceperit et poenas dederit male sanus acerbas,
90Estensem credam pariter cum rursus iniquos
Centauros domitare manu quoque posse feroci,
Hos ut adulterium pigeat patrasse nefandum?
Es quoque tu magni subiturus Tartara Ditis,
Qui regis Estenses, rursusque in vincla daturus
95Custodem magnum, quamvis tria Cerberus ora
Porrigat ad nigram venienti ianitor aulam.
Inde petes superas divino numine sedes,
Ut, quae gessisti terris agitatus in imis,
Caelicolis eadem facias quoque nota supremis.
100Nam roget hic aliquis si, quae mihi causa videtur,
Cur fuit Herculeo capiti subeundus et axis,
Hanc ego crediderim, quia, quae Tirynthius heros
Gesserat in terris, ea maxima facta per orbem
Mortales superique simul condigna putarint,
105Auctor ut illorum fama penetraret Olympum.
Ergo, si potuit saevissima vincere monstra
Atque feros superare duces Tirynthius heros,
An dubitet quisquam, sit adhuc cum fortibus armis
In terris alter, referat qui nomina prisci
110Herculis, ut possit pariter nova vincere monstra
Atque novos virtute nova dominare tyrannos?
Quare, agite, o reges, monitus neu temnite sacros,
Nanque novem, quarum vos nunc petit una, puellis
Numen inest, igitur ne non praedicta putetis,
115Haec animis penitus vestris sua figite dicta.


44. ad Titum Strozam poetam insignem

Tite, Fluentinae magnum decus urbis, avitum
Qui trahis a Stroza nobilitate genus,
Quem, nova quod placidae dederint tibi carmina Musae,
Frondibus ornavit pulcher Apollo suis.
5Quod fuit Augustum, vates, apud, optime, regem
Pollio, Maecenas vatibus ante bonis,
Id, precor, Estensis mihi sit prope principis aurem,
Sic, quaecunque cupis, fors det amica tibi.


45. ad Laurentium Strozam

Musa, tui Strozae solitas Pallantis in aedes
I, precor, antiquas ingrediare domos.
I memor hospitii veteris modo, diva, fidenter,
Es quia tu notos nunc aditura Lares.
5Illuc accipet placido Laurentius ore
Te veteri tecum iunctus amicitia,
Cui dabis amplexus ubi tu, dea, nomine nostro
Oscula cum sumes, oscula cumque dabis,
Quae Phoebo pater edixit, tibi Phoebus Apollo
10Rettulit, haec sanctis vaticinare modis.
Dic, si te statuatque sequi doctasque sorores
Si velit aut totum se dare, Musa, tibi,
Protinus in fatis volventibus affore tempus,
Quo mala nunc versa fors vice mitis erit,
15Quo, velut ex undis reducem fortuna malignis,
In placidos Strozam ducet amica sinus.


46. epitaphium in Carolum Martiopinum | vatem nobilissimum

Ingemuit graviter quondam Parnasia laurus,
Maeonium rapuit cum fera Parca senem.
Rursus morte tua, vates sanctissime, tantum
Luxit, ut ex illo cura secunda fores.
5Et merito, quoniam Latio tibi ludere plectro,
Karole, quod potuit, Calliopea dedit.


47. epitaphium in Philippum Antellam | antistitem Florentinum

Hic tuus antistes fuerat, Florentia, quondam
Romanae mirus relligionis honos.
Sed, dum iura pius sanctissima dicit in omnes
Et vetat in populo crimen inesse suo,
5Antellae non clara domus, non sancta Philippum
Vita potest nigris eripuisse rogis.


48. epitaphium in Antonium Lucensem | medicum insignem

Auctor opis medicae medicam cui Cynthius artem
Cui dedit, ut geminos nosceret arte polos,
Antoni, ratio terrae cui nota fuisset,
Qui nosses numeros, hoc situs es tumulo.


49. epitaphium in Antonium Baroncium

Cirrhaeis olim semper versatus in oris
Diceris Aonias excoluisse deas.
At, dum prima novis modularis carmina nervis,
Antoni, iuvenem te rapit atra dies.


50. epitaphium Poggii viri eruditissimi

Quem spectas Pario caelatum marmore, vivet
Poggius, aequoreas dum bibet amnis aquas,
Addidit antiquis scribens quia multa Latinis,
Transtulit et Latiis scripta Pelasga viris.


51. epitaphium Iannoctii Pandolfini | equitis splendidissimi

Pandolfinus eques iacet hic Iannoctius olim,
Cui fuerat patriae maxima cura suae.
Nam, sive extremas urbes legatus adiret
Seu cuperet prudens ille manere domi,
5Semper et ingenio patriam bene iuvit et arte,
Civibus unde viget fama decusque suis.


52. eulogium in Antonium Andreae filium | ad Alexandrum Braccium eius amicissimum

Si graviter doluit iuvenis Phoceus Orestem
Extinctum sancta iunctus amicitia,
Dira Philoctetes si funera luxit amici
Herculis, heu, casus dum subit inde graves,
5Laelius, extiterat quo nec sapientior alter,
Scipio, si mortem flevit, amate, tuam,
Si fortis raptum doluit Patroclon Achilles,
Carius, heu, fuerat quo nihil ante sibi,
En, Bracci, maesto tristes nunc ore querelas
10Fundito, nunc lachrimas, dulcis amice, novas.
Occidit abreptus teneris Antonius annis,
Qui tibi qui Pylades protinus alter erat.
Quid tamen haec pietas in te sua profuit illi
Aut quid amicitiae cuncta dedisse piae?
15In te quid mentem castam servasse? quid olim
Tam firma semper te coluisse fide?
Hic terras omnis tecum, maria omnia tecum
Lustrasset cupide, tu modo praeciperes.
Tu quoque si manes cuperes hunc ducere ad imos,
20Visat ut infernos regna tremenda lacus,
Omnibus ille quidem venisset in omnia tecum
Posthabitis, vel si mortis adisset iter.
Est tamen invidia raptus puer optimus, ullum
Exemplum veteris ne sit amicitiae.
25Intentus fueras non tu crudelibus armis,
Non cupidus fueras bella nefanda sequi,
Otia sed placidae nimirum pacis amabas
Detestans Martem saevitiamque suam.
Nec tamen, haec cum sint, fulvo male carperis auro
30Nec tibi divitias congeris innumeras,
Sed bene contentus patrio tenuique salino,
Quem decet, in rebus quaeris habere modum.
Nam neque venando statuisti ducere vitam
Vilibus officiis otia pulchra terens,
35At bene Pieridum studiis addictus et arti
Noctibus addebas, dulcis amice, dies.
Heu, nihil est tutum morti; virtute supremos
Tollere de medio gaudet acerba viros.
Haec te corripuit, numeris qui, docte, canendis
40Aonias poteras iam retinere deas.
Ah, quotiens Musae, quotiens tibi Phoebus Apollo
Tollebat plausus in tua verba novos?
Sed breve per spatium durarunt gaudia, dum sic
Cursibus in primis irrita vota cadunt.
45Ergo dies aderat fatis datus ille supremus,
Quo puerum raperet Parca maligna pium.
Signaque iam mortis suberant manifesta futurae
Omnibus illa quidem signa tremenda viris,
Filius affari moriens cum forte parentes
50Confectos cura coepit utrosque gravi:
Quid me mortalem graviter lugetis, ut hinc vos,
Vos premat ut miseros cura dolenda magis?
Tristia non lachrimis hominum, non, fata, pudicis
Flectuntur precibus, cum ruit atra dies.
55Nec vos nunc morbo macies contracta maligno
Terreat aut quod sim corpore nullus ego.
Est animus fortis, veluti decet, ipse nec ulli
Succumbens curae, sit licet ipsa gravis.
Flaccida non curae mihi sunt moribundaque membra,
60Corporis est quicquid, displicet omne mihi.
Id satis est nobis, si mens animusque pudicus
Sidereos valeat nunc repetisse Lares,
Unde genus duxit, peteret cum forte caducos
Mortales, superas desereretque domos.
65Haec visura Iovem summum pars maxima nostri
Evolet, at terram corpus inane petat.
Vos igitur, cari, mea maxima cura, parentes,
Tu tamen imprimis, dulcis amice, vale
Atque vale atque memor tumulo pia carmina nostro
70Haec dato, quae nomen sint habitura meum:
Quo nec amicitiam, coluit puer alter in urbe
Sanctius Etrusca, dum sibi vita fuit,
Hic iacet abreptus teneris Antonius annis,
Dum Lachesis plenas frangit acerba colos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: