Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Delicias luge patrias, Tyrrenia, quales
Qui memoret longo tempore nemo fuit.
Dos animi, sancti mores, miracula vitae
Et formae species non habuere parem;
5Simonecta fuit nomen, reges adamarunt,
Morsque illi famam vitaque honesta dedit.


2. ad Thyphallum

In furem latro noctu mea tecta petentem
Ausum furtivo rumpere vecte seram;
Nec tibi sum cordi, Papiensis, ut ante solebam.
Quod dicis verum est: bestia sum, feriam.
5Ausus es, obscura dum cessant omnia nocte,
Laedere delitias, false Typhalle, meas.


3. ad Gentilem

"Pedicat" brevias, Gentiles. Haec tibi causa est:
Es celer obscenas et citus ad veneres.
O etiam et penem, cuius tibi mentio saepe,
Perbrevies; at non tempore, sed gladio!


4. ad Papiensem

Quid dextro acciderit quaeris, Papiensis, ocello:
Ad facinus dominae lippuit ille meae.
Hoc oculo vidi clausas mihi nocte fenestras
Rivali subita mox patuisse manu.
5Exortae dextro tenebrae, sed laevus ocellus,
Id quia non vidit, clarus ut ante nitet.
Nunc cupio, ut videam fraudemque ulciscar amicae
Rivalis dextra pendeat: illa vocet.


5. ad Alexandrum Sforciam

Quod mihi, Alexander, suades ut martia bella
Sforciadumque canam splendida gesta ducum,
Da veniam: nimis alta petis; sunt classica belli,
Non lyra, non tremula sistra cienda manu.
5Non bene vectabit spatiosa per aequora merces
Littoreis tantum nota phaselus aquis.
Seu quis Neptuni ludos seu vera capessat
Proelia, non magna hic tela sed apta volet;
Praevalidos humeros nervosaque brachia poscit,
10Respuit exiguas grandior hasta manus.
Bella animos ferrumque petunt aciesque tremendas
Fractaque pulvereo tela cruenta solo.
At virides lauros et opaca silentia vates
Et tacita umbrosi murmura fontis amat.
15Mollia me oblectant nulli permixta labori
Otia, te sudor, te tuba rauca decet;
Mula ego lentus eo nullis calcaribus acta
Te volucer rapido turbine versat equus.


6. ad Cosmum Ursinum

Si quid habes, ne crede tuum, petit omnia ferrum
Quodque olim fuerat quaerere, nunc rapere est.
Si quod lanificae munus fuit ante Minervae,
Mars habet et ferrum est penna quod ante fuit.
5Fallor, an hoc venient studio maiore canenda
Quo ferrum et penna forius et calamo est?
An, quod maluerim, posito Mars horridus ense
Lenia pacatae praeferet arma deae?
Forsan pugnantes calamo Gravidus Iolcos
10Armat et in ferrum vertere vult calamos.
At vos, utcumque est, sancti gaudete libelli:
Tutius est ferro credere quam calamo.


7. ad Papiensem

Sindone donaras qualem non Lydia texit,
Utraque cum tonsa ... peruncta coma,
Sacrorum antistes niveo spectatus amictu,
Te duce, te primo munera dante fui.
5Semper aperta manus tua tot mihi contulit uni
Pollicitus multis quot fuit Andronicus.
Addita caerulea est nuper toga nullius usu
Trita, sed ex humeris nunc nova facta meis.
Cautus es: e nostro petitur tibi gloria tergo,
10Ingenii laudes nec satis esse putas;
Quanto splendidior nostris toga adacta lacertis
Quam si sublimi pendeat alta trabe!
Caeruleus niveusque fui, spectabor et ostreo
Murice cum plus tu quam Papiensis ers.
15Nostra tuis varios sumit fortuna colores
Auspiciis, ex te tingor ego et niteo.


8.

Gentiles, numeros tuos recepi
Dignos quos habeat Minerva in aede,
Quos candens ebur aureaque brattae
Ornent, margine vestiantque tota,
5Scriptos in bibula tamen papyro
Plena sordibus atque destinata
Scombro aut sulphureo magis cucullo,
Cumque illis etiam meos libellos
Venale ut piper aut crocum involutos.
10Hoc cur accidit? Auerum poema
Foedavit pice nigrior poeta.
Ludis de puero, sed impudenter.
Esset qui caneret lyra volebam
Mecum, per numeros iturus omnes.
15Motum te lachrymis refers parentis;
Sunt nugae, omnia posse te volebas,
Credi nec poteras. Quid obtulisti
Ultro tu mihi? Disce polliceri
Quae praestare potes, tuasque vires
20Expende ad trutinam prius. Sinolfus
Discessit, rediit, manet, recedet.
Siquid vis, propera: fugat subornat
Clam nobis. Papiensis it per agros
Venator leporum. Fugit Corintho
25Mercator vacuus. Carina merces
Allatura novas Rhodon petivit,
Piscosam reditura mox Corinthum.
Mordes de manicis, tamen bibisti
Mecum tu ciatho pari. Excitavit
30Campano papiensis unda somnum,
Gentilem gravis impulit liaeus
Sudare ad pateras et aestuare
Nullo sole, loqui procaciora
Et passu dubio genas rubere
35Et quicquid, scio, sobrium pudere.
Haec pro nequitia tua locutum
Aequo tu me animo feras. Cavebis
Posthac, si sapias, eum ferire
Ensem qui teneat manu. Valeto.
40Tres nostros Medices: Petrum parentem
Ac Laurentium et inde Iulianum,
Donatumque meum meumque Francum,
Paulum philosophum tuamque strumam,
Quorum et nomina non capit libellus,
45Quos multos mihi tu parasti amicos,
Et Bessum quoque millies saluta.


9. ad Cardinalem S. Sixti

Cum tibi tot scribant passim, curo nemo poeta
Qui non laudator nunc sit in orbe tuus,
Cur solus tacem quaeris: fortuna timenda est,
Laudari tuto non satis illa potest.
5Aut cautas blanditor ero suspectus ad aures,
Aut laus ad stolidos non satis ulla fuit,
Nec mihi mercede est mens vendere carmen iniqua,
Quod facit iste cibo, quod facit ille toga:
Horum, si nescis, et terga et venter emuntur;
10Campanum si vis, lotus emendus ero.
Vis tuus ut fiam vates et carus amicus?
Ne servire tibi me puta, amare puta.
Non mihi serva iacet vili sub pectore fibra,
Nec metuisse volo quos amo, amare volo.
15Sit miti lex stabilis iurataque foedera tecum,
Quicquid ero in primis, hoc tibi semper ero.
Nil breve curo pretio est, totum seges exigit annum;
Quae facit una dies, deserit una dies.
Nec tibi pro scurra fuero bibuloque lirista,
20Sed colar, admittar, lauder, honorer, amer.
Ianua fac pateat semper, fac mensa sit una,
Fercula sint eadem cuncta, bibamus idem.
Sit mihi fas cubitum socia flexisse fenestra,
In faciem liceat dicere, si qua volo.
25Excludar nunquam, pateant arcana vocerque,
Auribus accessus sit mihi ubique tuis.
Des mihi quae posco, tu nil nisi carmina poscas:
Carminibus maius nec dare nec capere est.
Addere communi si quid pro iure volemus,
30Lex mihi restat adhunc una, sed hanc taceo.
Haec, Petre, si placeant, tuus est Campanus, habebis
Qui digitos rodat in tua gesta suos
Primaque solliciti vincat praeconia galli
Et fraudet somnum nocte, dieque cibum.
35Sin minus, ad Marsum redeo Baccique coraulem;
Inter opes tetrica tu tibi fronte vale,
Divinasque tuas laudes et maxima facta
Et genus et patriam qui canat alter erit.


10.

Inclite dux, validam cui prospera fata salutem
Restituere, preces hoc potuere meae,
Hoc populi, hoc procerum pro te iustissima vota,
Hoc quaecumque potest flectere lingua potest.
5Namque tua stat nostra salus: pendemus ab uno
Cuncti, in fortunam consequimurque tuam.
Reddita curo tibi sit subita valitudo medela,
Reddita sunt regno gaudia vera tuo.
Tu spes, tu columen, tu post patris aurea regna
10Non defecturo sanguine sceptra reges.
Quam bene di certa dispensant omnia lege!
Quam bene magnanimo crescis et ipse patri!
An transisse canam picena per arva cohortes
Arimini et victos agmina mille duces?
15An quoque bonorum pulsos e finibus hostes,
Omnia aragonio libera facta duce?
Te populi laudant tusci, Florentia nomen
Et colit et semper feret ad astra tuum.
Altera pacatae tua sunt praeconia gentes
20Quamque domi es placidus tam quoque marte ferox.
Quantum patre tuo claris non dispar in armis
Tam nec pace tuo dispar haberis avo.
Sic ille externos homines in vota trahebat,
Sic illi ingenia extollere cura fuit.
25Vixerat Alphonsus loto praeclarus in orbe,
Sic quoque tu toto darus in orbe vives.


11. ad Federicum V

Si media erepta est coniunx Baptista iuventa,
Fata nec accusa nec, Federice, deos.
Dii sua iuta petunt, sua fata negare protervum est;
Fata diem nobis, dii statuere locum.
5Venerat in terras e caelo, reddita caelo est.
Non fugit, in patriam sed redit illa suam.
Tu superis debes quod tali coniuge dignum
Te fecere; sinas cetera velle deos.


12.

Octavi, insignis maioribus, inclite fama,
Clareque fraterno nomine, clare tuo;
Bella placent illi durique insignia Martis,
At tibi tranquillo convenit esse domi.
5Hunc movet horrenti strident cava buccina cornu,
Excitat armatos cum tuba rauca viros;
Te lyra, te quicquid dulces cecinere puellae
Dum se Libetrides ore sonante canunt.
Sic bene partita est regni communis utrique
10Res et succedet sic bene Guido puer:
Artibus instructus patriis et moribus, ambos
Effinget, patrui consilia, arma patris.


13.

Gratia tanta tibi quantam, Federice, meretur
Eximium munus magnificumque tuum.
De me sic statuas: pergratum vivere et omnes
Ingenii vires invigilare tibi.
5Nemo interpellat mea scripta, epigrammata nemo:
Campanum totum dux Federicus habet.


14. ad Papiensem

Implorare tuum Campanum dentice noli
Excluso: non est qui fuit ante locus.
Fronte ali a, obliquis oculis fugienteque vultu
Aspicior: non est qui Papiensis erat.
5Computat, exiguum si quid dedit, et dare cessat;
Vultum ego nec curo dentice, curo manum.


15.

Quid, Papiensis, agis? Roma secessimus una
Atque una optatam vidimus Etruriam.
Nunc tu solus abis, soli nos linquimur; illa
Gratia tam sociae deperitura viae est.
5Fac, quo te eripuit praelata Pientia nobis,
Illo tu nobis inveniare loco.
Reddamur Romae, Roma qui cessimus, omnes:
Una dies reddat quos dedit una dies.

16.

Non satis es odisse malos; malus hoc quoque posset.
Id fuerat maius, Cosme: placere bonis.


17. de Gela sacrifico

Sacra peracturus venientem ad sacra puellam
Arripit, incertum qua sed amore, Gela.
Inserta cupidus sed dum rapit oscula lingua,
Linguam perstringens abscidit illa Gelae.
5Accusator agit nutu; sua iura puella
Obicit. Ille suos advocat, illa suos.
Arbiter est populus: populi pars illa volebat
Oscula sacrifici casta fuisse patris.
Scire puella negat; verum, quaecumque fuissent,
10Oscula sive patris, basia sive viri,
"Qua data mente, Gelae cepi hac" ait "oscula: linguam
Intulit ille furens, abscidi et ipsa furens".


18. de Mirrone

Vulgarem solitus venerem conducere Mirro
Imprudens gravidam Layda nocte vocat.
Vt iacuit posito Lays cum veste pudore
Mirroque sollicita prenderet arma manu,
5Nondum tacta, deos et te, Lucina, vocare
Incipit, instantem reicit, orat opem;
Parturit; ad vocem currit vicinia, claudit
Mirro fores, frangit turba, revellit, init.
Ridet turba, rubet Mirro, laetissima Lays
10Cum puero quem mox edidit acta domo est.
Roma videt quae non fuerant miracula quondam;
Maius id est, fari quam potuisse bovem:
Nocte venir Lays et concipit et parit una,
Et fit, cui non est femina tacta, pater.


19.

Octo puerperiis totidem, Federice, tulisti
Femellas, nono fata dedere marem.
Hunc ideo Lucina diem tot distulit annis,
Herculeas vincant ut pueri astra moras.
5Tanto maior erit natus puer Hercule, quanto
Nox gemina est annis amplius octo minor.
Cresce, infans, animosque hauri, generose, paternos:
Alcidem si vis vincere, vince patrem.


20. ad Candidum] [ad Sixtum IV

Candidus es solo tu nomine, sordidus ore:
Factum audes Christum dicere, non genitum.
Omnia qui fecit, cui caelum et sidera parent,
Esse Deum non vis, vis opus esse Dei.
5Sed Victorinus longe, nigre Candide, vincit,
Tuque tuum perdis nomen et ille tenet.


21.

Evam cunctorum primam tu, Crispe, parentem
Fecisti; mater quae tibi, Crispe, fuit?


22.

Vita deest tantum; Crispi mihi cetera quaeque
Artificis mira tradidit arte manus.
Quaeque deest tantum, vitalis defuit aura
Quod non humanis viribus illa venit.
5Viva tamen videor, non sim licet: aspice sensum
Fallere ut exterior haec mea forma queat.
Laus tua quod fallo est, fateor; sed crederis, auctor,
Hoc quod fallo Fides, laudis habere minus.
Quicquid id est igitur quo fallo, detrahe rursus,
10Vel mihi dent animam numina funde preces,
Ne vultu, alma Fides superum nutrixque parensque
Quae dicor, fallam decipiamque meo.


23. De Baptista muliere

Dum cursum memoras actae, Baptista, iuventae,
Miror ego tot te tantaque posse loqui.
At tua si posset cunnus quoque facta referre,
Compleret rauco garrula tecta sono.
5Ille tacet dum tu loqueris; ic maxima vitae
Pars perit, in cunno quae fuit acta tuo.


24.

Ne tibi rescribam, studio ne fungar amici,
Nominis in causa est syllaba sexta tui,
Quaequamquam sexta est, non hoc contenta, videtur
Septima: tantum orbem Septimuleius agit.
5Vel nomen muta, vel nostra silentia perfer:
Deficit ad tantos spiritus amphilobos.


25.

Si mi non poteris pro versu reddere versum,
Saltem quod poteris reddere redde mihi;
Hac mercede tibi, Papiensis, scribere malo,
Quam Musae a magnis sacre tulere viris.


26.

Si tibi pro numeris numeros fortuna dedisset,
Non staret capiti tanta corona tuo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: