Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Tempus erat tepido quod Apolline fulxerat: et quo
Grata quies homini placidis aperitur in umbris:
Nec minus illa fuit superis accaepta: superbo
Imperat alma Venus solio sua limina pandi:
5Limina, quae fulvo gaudent ornarier auro.
Quis decor: aut quae maiestas: quantumque pateret
Ornamentum Aulae: quod nunquam in sede tonantis
Par decor: aut par maiestas: nullumque ferantur
Ornamentum Aulae. Circum hanc veneranda sedebat
10Turba: et odoriferum et pregnanti palmite gemmas
Ver erat ostentans: dextramque a sede tenebat.
Ecquis erit tantorum operum contemptor? amoeno
Incipit ore loqui ad venerem: quae causa retardet
Parturientem Annum? quae daesidiosa lubido?
15Aspice ut implorent tua numina, vitis: et arbor:
Et frutices: silveque: et promissura coronas
Prata: et anhelatos etiam suasura sopores:
Iam te solliciti moveant Mavortis amores:
Sive affectati amplexus: sive oscula per tot
20Expectata dies. vix haec compleverat: olli
Diva Venus roseo paulum suffusa pudore
Subrisit: tacitumque intra praecordia sensit
Vulnus: et assuetos sensim renovarier ignes.
Et quaecunque etiam (quae inter se bracchia nexu
25Alterno involvunt atque addunt robora rebus)
De tribus oranti pendebat veris ab ore
Gratia: et erupto plausu assensere loquenti.
Interea ecce levi Cythereia pondere proles
Concilii in medio velocibus astitit alis.
30Grata fuit tanti praesentia numinis: omnes
Circumquaque fluunt: dextra, laevaque coronant:
Ore Dei excipere adventum conantur aperto.
Quid secum ferat: an forsan siet ulla sagittis
Praeda parata suis: Venerisque auctura Triumphos.
35Ille animos astantum: atque increpat ocia matris:
Nam quor tantus (ait) cessat labor? omnia nodis
Iam solvenda suis quaerunt prorumpere in orbem:
Omnia iam vestri sunt apta cupidinis arcu
Pectora: vel tua sacra suis iuga pandere collis
40Inconsulta levi fervore iuventa vagatur.
Egredere, o dulcis genitrix formosaque profer
Lumina: sic nostros repleant mea tela triumphos.
Magna mihi inter martigenas Thracesque: Dacasque
Et Syrios: seu septem ubi conficit hostia Nilus:
45Magna mihi inter belligeros, qui punica soevis
Tela modis torquent: inter, quibus ultima gaudet
Hesperia: et gelidis mihi surgit ab Alpibus ingens
Gloria: et ex italo spolia huic debentur Opima
Nomine. Sed quidam est inter fraterna Quirites
50Quae nunc regna colunt: nostri sub cuspide taeli
Et facilis: Semperque tuis qui militat Armis:
Et duram qui etiam tentavit amare Licorim.
Is mihi nunc tenui visus certamine Lauram
Ac nimium duros Laurae sectarier aestus:
55Iam iam utriusque ferox depascet flamma medullas:
Egredere: et tandem purgatas excipe terras.
Non potuit genitrix tanto in sermone teneri
Aligerum amplexata Deum: strictoque recepit
Oscula complexu: mediaque in fronte labelli
60Presserat exemplar: sed non impune: vicissim
Tanta Deae subito micuere incendia labris:
Quod, nisi tam miseros etiam moderetur amores
Ipsa Venus, duros sensisset perdita fluctus.
Tune e complicitis sese explicat ille lacertis:
65Et gremio matris: suspensaque pariete taela:
Suspensas pharetras: et mollem corripit arcum:
Atque illum incurvat genibus connixus utrisque.
Inde celer mediis foribus consistit: et Alte
Moenia despexit Romanae gentis: et unam
70Ecce tibi, o mater, sic fatur, numine praedam
Quae sit digna tuo: nec plura loquutus. Acerbo
Vulnere traiecit miserandi pectora Vatis.
Quo fuit ignito Laurae perplexus odore.
Tunc risere omnes: oblataque munera mater
75Accaepit pueri. Se tandem in saede superba
Erigit: et iubet afferri sanctissima caesti
Vincula: quae iunctos animos: hominumque secundant
Coniugia: et dulci commixta cupidine servant.
Haec blandos illis mores: facundaque praebent
80Eloquia inter se veros fingentia cultus.
Ergo ubi ab imperio non tardavere ministrae:
Attulerantque sacrum commissaque vincula caestum:
Ecce alachri subito sunt visa sonare volatu
Tecta columbarum: Primum penetralia laeto
85Circumdant plausu. verum omnibus una columbis
Purior ante deam pudibundo constitit ore.
Quando quidem longum quondam certamen utrinque
Mater Amorque inter florentia prata ferebant:
Mater in Idaliis forsan consederat agris:
90Hic pueri tentare animum conata: Iocisque
Palpare. huc age iam nate et mea cura Cupido
Adverte: his postquam revocamur in ocia campis
Pone arcum pharetramque hic flammiferasque sagittas:
Experiar nostrum quis promptior impleat alter
95Floribus hos calathos: quod si superata: tuoque
Conatu devicta siem: quos legeris omnes
In geminas nectam tua praemia parta coronas.
Si secus? haec eadem posco mihi praemia Nate.
Ille autem auxilio halarum securus, ovantem
100Protulit in tantum sese certamen: eratque
Matre sua levior: levior quia forsitan alis.
Multae illic aderant: quarum Peristera princeps
Et timida, et simplex, Dea ne succumberet: Eheu
Non erat haec tanto superum pensanda furore
105Simplicitas. pueri Venerem rata cedere pennis
Addidit auxilium flores lectura per agrum.
Infoelix virgo, quae te invida fata tulerunt
Inter misceri superos? turbata Cupido
Lumina convertens, tu ne hoc Peristera inultum
110Sic referes? vel me potius dedigner amoris
Esse deum: atque unum e superis cui caetera cedant
Numina: quem timeant: quem castigata sequantur.
Audiit infelix: timuitque exterrita tarde.
Extulit illa manus rutilos laniare capillos:
115Proh pietas: Coma nulla tibi est Peristera: ut ante:
Proque coma niveis palpas circumdata pennis
Tempora: tunc voluit sanctam implorare deorum
Maesta fidem: grandesque ad sidera tollere questus:
Verum indistinctam raucamque effundere vocem
120Caepit: nec poterat meditata in pectore verba
Solvere: tunc languens geminis se tundere palmis
Quaerit: pro palmis geminas extenderat halas.
Quid faciat? fugiat ne? quibus se abscondat in antris
Ignaro sic secum animoque volutat inani.
125Sed Venus irati conversa Cupidinis iram
Viderat: et niveae pennas gestare Columbae
Quae prius extiterat pulcherrima Nympha sororum,
Fata huius miserata igitur paulisper adhaesit:
Et blanda tractare manu solata timentem
130Certat: erunt Veneris certissima cura Columbae.
Sic ait. inde Venus certa est tutela columbis.
Illa igitur postquam longo tecta ampla volatu
Cinxerunt, tandem (nec enim rationis egena est
Et si exosa deis, fatisque fruatur iniquis)
135Constitit ante sacrum Veneris purissima numen,
Donec diva Venus certa expectataque longae
Signa dedit veniae: quae postquam tradita: facto
Agmine laeta cohors purgato devolat Axe,
Insula Pamphilio est, uberrima bracchia Ponto
140Protendens: rerumque potens. ubi plurimus annos
Incola dinumerat Caelo securus aperto.
Haec quoque Acidaliae merito est celeberrima matri:
Hic nemus umbriferum: et viridantibus undique septum
Arboribus, Veneri sacrum nemus. hic sua iura
145Daeliciasque suas, et Aprici tempora Veris
Possidet. Idalii sunt hic (proh Iuppiter) agri
Agri qui superis solatia commoda praebent.
Huc tandem volucres subito applicuere Columbae
Tramite: et in virides (ubi maxima copia) Myrtos
150Descendunt: raucas tolluntque ad sidera voces.
Audiit in tantis custos fidissimus agris,
Custos qui placidi (fallor nisi forte) Soporis
Nomen habet: divaeque adventum sensit ab Axe:
Haec avis est Veneris descensus nuncia semper.
155Concinnare vias et solvere tegmina currit
Arboribus: glaciem et gelidum tollentia frigus.
Auratoque aperit stridentes cardine postes.
Excita Nereidum tanto stridore Caterva
Tunc fuit: et glomerata manus: laetoque tumultu
160Cognatae in campos subito penetravit apertos
Incumbuntque novos passim decerpere flores.
At Venus excelso geminas vocat ore Puellas:
Quaeque harum docta sanctas auriga quadrigas
Arte regit: retinetque et laxat vincula Cignis.
165Altera Divitiis optato nomine gaudet:
Alterius vero iuveniles cura Iuventae
Est fovisse animos, illique est sacra iuventus.
His iubet Alma parens celeres deducere currus.
Illae alacri imperium vultu accaepere Parentis:
170Ignitasque rotas, radiisque ardentibus Axes
Ducunt: atque aurata extemplo laeniter addunt
Vincula tam niveis quam nunquam est candida Cignis
Pluma: et enim illarum proprio pro munere olores
Quaeque duos curat. Venerique offerre quadrigas
175Accelerant. primaeque inscendunt lora tenentes.
Tunc tanto Venus e solio: deponite curas
O sociae: revocate animos: maecumque decoram
Orsa triumphali sub tempore vivite lucem.
Iam nos Idalium nemus et florentia prata
180Visere tempus adest: et conculcare tenebras:
Ac suaves aperire dies, Caelumque serenum.
Dumque ait haec paulum curru sublimis adhaesit.
Certavere omnes humeros et subdere colla
Colla quibus levior currus ascenderet Altos.
185Verum ubi sublimem matrem: curruque superbam
Aliger inspexit: teneris pharetramque facesque
Pendentes humeris et dextra corripit arcum.
Et se primus agit placida sic voce locutus.
Huius ego (nisi vestrum aliquis neget) agminis autor
190Et dux audaci possum praecurrere telo.
Consensere omnes: tunc ille volucribus halis
Percitus ante ibat socias: Caeloque volabat.
Illae etiam aligerum summo clamore sequuntur.
Sancta tamen postquam senserunt pondera Cigni
195Et data paulisper nitidis retinacula collis
Excipiunt plenas pennis resonantibus auras:
Fulgentem deinceps Concentu efferre sonoro
Certavere deam: vel tantum prodere in orbem
Quantum inter superos prestat Cytherea decorem.
200Ecce Dioneum patuit venerabile numen:
Ecce inquam rerumque potens: hominumque magistra
Est egressa Venus: cum qua praesentia Veris
Progreditur, laevaque manu comitatur euntem.
Forte minax saevoque ferociter Ariete Mavors
205Constiterat. stragemque viris, atque urbibus alta
Excidia: et victis latura incendia regnis
Regna minabatur: sive indignatus Alumnos
Deprimere: et summae confundere nomina Romae:
Armaque et armatos nulla ratione Tyrannos
210Crudelesque ciere acies: et bella movere.
Quid tantum gradive furis? quid Roma merebat
Quid meruere tuo nati de sanguine cives?
An quod prisca Patrum divi reverentia cultus
Sit desueta coli? curvisque sit abdita in astris
215Astrea? et demens ignoret iura: deosque
Roma suos? ah: nulla fuit foelicior aetas
Quam nunc: vel nullae leges: nullumque regendi
Maius opus: nulli fasces: nullaeque secures.
Quare age iam gradive pater: iam mitior almam
220Cerne Cyprogeniam: ut blando se proferat ore:
I modo: non semper licitos nunc accipe amores:
Imperiumque tuum: carosque tuere Quirinos.
Ergo Cytheriacas ubi Mars prospexit alumnas:
Erubuit. solitumque olli renovarier imo
225Pectore novit onus: veteresque incendier ignes:
Tunc blandus blandam sic interpellat amantem.
Quo te diva rapis, superum Venus unica forma:
Unae blandiciae: superum risusque: Iocique
Unaque belligero Marti per taela voluptas.
230Tendimus antiquam Cyprum: Idaliumque virenti
Flore nemus: placide sic rettulit illa petenti.
Tunc teneras iunxere manus: coniuncta labellis
Labra utrique deo tunc oscula grata dederunt.
Pectore tam dulces quibus irrepsere lepores
235Ut fuerit Mars irarum oblitusque furoris.
Firmam, ait, et stabilem Romanam te duce gentem
Esse volo: Atque hoc aeterno firmarier aevo
Imperium: virtute sua, sub legibus aequis.
Sic placuit Veneri. Cignis, leviumque rotarum
240Ducta magisterio Martem contenta reliquit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: