Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Non est iste calor febriculosus
Quo me cernitis, hospites, peruri:
Verum est vis rabidi aestuans Amoris
Quae depascitur ossa, quae medullas
5Et cor depopulatur, et cruorem
Vitalem mihi perbibit maligna.
Non iccirco tamen, puer, vocato
Infames medicos mutoniatos,
Ne quicquam mihi dent mali veneni;
10Sed dic ut veniat mea Ipsitilla
Quae apportet mihi mille basiorum
Mellitis labiis et ore hiulco:
Haec nostri medicina sit caloris.


2. de Marte amante Pallada

Mars Veneris quondam carae est exosus amores:
Quis putet? Amisit fabula prisca fidem,
Dumque colit terras, Violanthida deperit unam;
Rem miram: Mavors Palladis igne calet.


3. de Venere Theia

Cypria, frenatis percurrens aethera cycnis,
Federicum Theiique aurea tecta videt.
"Roma, vale, Cyprosque: - inquit - hic ocia degam;
Hic Roma, hic Cypros: Mars meus hic habitat.
5Antehac si me igitur dixerunt Cyprida vates,
Ex isto dicar tempore Theia Venus".


4. Madrutium cardinalem Tridentinum Roma alloquitur

Si votis hominum respondent numina divum
Et si pro meritis congrua quisque refert,
Madruti, nostras moderaberis - auguror - arces:
Haec te pro meritis regna beata manent.

5.

Sergius est dives: quidni? Qui possidet hortos
Defuncti fratris, oppida, prata, casas.
Sergius improbus est: quidni? Qui monstra facit cum
Cugnata, et fratris conscelerat thalamum.


6. Federici illustrissimi ducis Mantuae proles secunda

Sydera dum ducunt choreas nascente secunda
Progenie Mantus, solito dum purior aer,
Et fecunda novo vestitur gramine tellus
Illustrumque patrum pertentat corda voluptas,
5Consociate illis vos, Minci et Mantua, plausum
Luce sacra et quarta semper florentis aprilis,
Ut caeli terraque simul sint gaudia mista.


7. ad Lagarinum

Olim Aganippeos, Lagarine, haurire liquores
Suetus eras, at nunc perplacet unda Tagi.


8. invocatio operis

Pontani manes et docti sacra Catulli,
Me sinite e vestro fonte levare sitim.
Foelices animae, vestigia sancta docete
Atque ubi priscorum est orbita facta patrum.
5Audax ingrediar vestrum nemus et pede dextro
Vos ego Parnasi per iuga celsa sequar.
Este duces, et me sublimem attollite coelo,
Ut volitem aeterna laude per ora virum.


9.

Est mihi Federicus semper deus. Ipse sepulcro
Illius et flores sertaque odora feram
Et tumulo sacros manes <umbramque> ciebo
Vota status statuens annua temporibus.


10.

Mantua, Federico, pulcherrima, principe gaudes
Et frueris Iove foelici divisque secundis,
Numine tuta tuo, nec saevo obnoxia Marti.
At nos, infelix quos iam Verona creavit
5Eduxitque solo infausto, rerum omnium egeni
Cogimur antiquas sedes et dulcia tecta
Linquere et externas errando qu<ae>rere gentes.
Nos bella et quicquid miserandum et quicquid acerbum est
Exagitat: nostras populatur barbarus aedes
10Italiae exultans spoliis praedaque cruentus
Vi potitur; nobis ostendunt omnia lethum;
Omnia sunt deserta et spes est nulla salutis.
Hoc erat auguriis olim, quod saepe deorum
Vidimus infando crinitos igne cometas
15E coelo ruere et diras facies animantum
Saepe sub obscurum nocte apparere silenti.
Vidimus altum Athesim spumantem sanguine tetro
Vorticibus rapidis; excelsa cacumina Baldi
Fulmine deiiecit divum pater, et pastores
20Terruit et deserta ipsi magalia sylvis
Deseruere; ipsi flerunt cum matribus agni,
Pastores nisi vana ferunt; nemora alta dedere
Ingentes gemitus et robora suspirarunt.
Continuo invasere domos bellumque famesque,
25Dira utraque lues, sed pestis peior utroque,
Ah dirum exitium, errupit de faucibus Orci
Infecitque homines: aeger procumbit humi vir
Correptus tabe et gemitum dat pectore ab imo,
Torva tuens, vitam et tenues exhalat in auras
30Crudelesque vocat superos atque aspera fata.
At nos relliqui<ae> pestis, miserabile visu,
Sive ira id superum sive hoc astra ipsa ferebant,
Et parvos trahimus natos carosque nepotes;
Pars fessos patres senio et sine sanguine matres.
35O fortunatos vos o quibus ipsa dedere
Fata mori, quorum in patria saltem ossa quiescunt!
Vos non captivos iuvenes, non templa deorum
Vidistis dirrepta et lamentabile fatum,
Fatum quod sicco non cernat lumine miles
40Adriacus, quamvis sit tantae cladis origo.
Tu vero qu<ae> magnanimo sub principe tuta es,
Mantua, cui resonis applaudit Mincius undis,
Cuius ab Occeano fama usque ad sydera nota est,
Qui quotiens saevis acies diffulminat armis
45Mars pater huic galeam cedit currumque flagellumque,
Ocia laeta diu teneas et pace fruaris,
Fulta deo meliore et nixa potentibus armis.
Gaude igitur, Manto, vosque o quorum irrigat arva
Eridanus: nos, <Veronae> infoelicis alumni,
50Fortunam profugi et crudelia fata sequemur
Qua nos cumque trahent, donec miseratus ab alto
Quis superum nostros casus, dabit his quoque finem
Rebus et ille malis hominum mansuescere discet.

11. Bernardo Clesio Cardinali Tridentino

Quum te purpureo decoratum Rhoma galero
Audiret: "Longe te meliora manent:
Ipse meas, Clesi, moderaberis - inquit - habenas.
Hoc votum est hominum, sic pia fata dabunt".


12. ecloga sub allegoria ad illustrissimum Franciscum | Mantuae Secundum ducem sub persona Tityri

Insere nunc, Galathaea, pyros, pone ordine vittes:
Barbarus has nunquam miles habebit opes.
Insere poma, tui carpent tua poma nepotes:
Barbarus Italiae finibus exul erit.
5Exul erit: fugiet, fugiet, male parta relinquet:
Pascite vos, pueri, pascite ut ante boves.
Iam libertatis spes est: post tempore longo
Fient colla gravi libera servitio.
Insere nunc, Galathaea, pyros; vos ite, capellae:
10Pascite iam salicem, pascite iam cythisum.
Non tibi sit tuguri cura, o Galathaea; quiesce:
Tytirus et tauros et tibi servat oves.
Ducite vos saltus per compita: ducite, Nymphae,
Et nudate pedes, et celebrate diem.
15Salva domus, Galathaea, tua est: tibi floret arista;
Plena caprae referunt ubera lacte domum.
Tytire, te Galethaea vocat: te, Tytire, silvae.
Duc pecudes pastum, Tytire: pelle sitim.
Tu picturatum buxi de fronde galerum
20Texe, Amarylli, tuae, texe, Amarylli, comae.
Carpe levem somnum donec, tua cura, palumbes
Aeria rauco murmure rupe gemunt,
Et donec querulis resonant pineta cicadis
Te sacra quercus protegat umbra coma.
25Cumque tibi excubitor lucem praedixerit ales,
Tytirus incipiat ducere monte pecus".
Audiat hanc vocem et timeat quicunque colonus
Foelici Ausoniae vomere sulcat humum.
Tytirus ipse venit: foelix, Galath<e>a, quiesce
30Nec metuas posthac, o Galathaea, lupum;
Nec timeas pecudis scabiem: tibi nulla nocebunt
Frigora, sit modo dux Tytirus inter oves,
Hac igitur viridi et laeta proiectus in herba,
Ut serves pecus hoc, Tytire, tura feram.
35Interea, Galathea, vale, Galathea, valeto
Sintque lui curae delici<a>e domini.
Fortunata veni: semper tibi Tytiyrus adsit
Candidior pecori candidiorque tuo.

13. ad lectum amicae bononiensis

Lectule, qui suaves spiras lascivus odores
Quique foves dominae mollia membra meae,
Hoc ego te fletu decoro et te floribus orno
Suspendens lachrymis humida serta meis.
5Et libet antiquos paulum renovare dolores
Tecum et de domina, lectule, pauca qu<ae>ri
Ut, si forte olim novisti gaudia nostra,
Sis quoque nunc fletus conscius ipse mei.
Scis bene me quondam carae placuisse puellae
10Cum syncere ambos unus alebat amor:
Nulla puella suo fuit unquam foedere tali
Iuncta viro ut nobis Flavia iuncta fuit.
Lectule, tu saepe audisti qu<ae> verba locuta est,
Iuppiter, illa mihi qualia pollicita est.
15Quum mihi languidulis somnus penderet ocellis,
Haerens illa mihi talia dicta dabat:
"Nulla dies unquam nostros delebit amores,
Nulla fidem nostram tempora dissoluent".
Sed postquam patriae dulcis me cura coegit
20A domina parvo tempore abesse mea,
Illam mutavit subito deus: illa repente
Multivola est alii conciliata viro,
Sive quod ille prius nostrum simulabat amorem,
Seu quod praecipue fedifraga est mulier;
25Namque ubi conspexit venientem ad templa deum me:
"I modo - ait - iuvenis, i modo, quaere aliam".
Nunc cernis quantis fortunae fluctibus errem,
Qualia et a misero praemia amore feram.
Iccirco haud potui tantum reticere dolorem:
30Nam mea quis posthac membra tepefaciet?
Quod si forte illam posses lenire furentem,
Lectule, dic dominae talia verba meae:
"Ipse puer Veneris qui dulcia miscet amaris,
Qui divum patrem temperat atque hominum,
35Hoc iubet: ut parcas vati, ne carmine dicat
Te tam formosam non habuisse fidem".


14. Antonio Pyrrho. De morte Cottae

Pyrrhe, coronato iuvet indulxisse Phalerno
Et mentem dulci tradere nequitiae.
Lude, bibas, dormi, ride, cane, amato, laveris:
Ocia, Amor, Genius sit comes et Bromius.
5Pluma, Venus, chore<ae>, cyathi, puer, oscula, saltus,
Arguta et crepitent basiola in thalamo;
Sit rosa, triclinia et calices crothalumque lyraeque,
Lascivum et roseo necte caput folio
Donec nulla tuae venerunt taedia vitae
10Et iuvenis vasto es inguine terribilis.
Mors tacito venit atra pede et praeterfluit aetas
Muscoso ut flumen prosiliens lapide.
Illa meum rapuit Cottam iuvenilibus annis:
Illa decus virtutum abstulit et Veneris:
15Illa eadem iuvenem primo sub flore iuventae
Nundum maturum dempsit acerba manu.
Ah quoties dixi: "Romanae credere pesti
Nolli, in tam puro pectore natum animum:
Nam moriar de te ad nostras si venerit aures
20Aut de te si quid tristius audiero".
Et credo forsan mi spiritus exiliisset
Hesterna visus ni mihi nocte foret.
Nam mihi: "Vive, puer - dixit - me fata tulerunt;
Vive, puer, fato sed meliore meo"
25Abstersitque oculos tenuesque evasit in auras;
Inger millia mi vasa, puer, Bromii.
Interea, Lalage, mellitae verbere linguae
Imprime suaviulum dulcius ambrosia;
Hauri animam ex anima, sorbilla ex ore liquorem,
30Roscida lascivis tange labella oculis.
Cantemus: "Cotta, aeternum victure, valeto,
O Veronensium, Cotta, decus iuvenum.
Hei mihi quod non te doctae potuere Camenae
Perpetuo aut Phebus demere ab exilio?
35Sis foelix, o Cotta, et felix, Cotta, quiescas
In tua Romano quod tegit ossa solo:
Nos te immaturum fato ploramus ademptum
Et pia cum maestis tura damus lachrymis".
At tu, Pyrrhe, inter gelidum nemus incipe carmen
40Iucundum et curis gaudia iunge meis.
Incipe, dic lenem suadentia carmina somnum
Pontani lepidi naenia naeniola,
Aut modo quae Hyppolytae modulans pro munere misi:
- ut vidi perii, vos procul este viri -
45Aut modo qu<ae> ad Lalagem scripsi - dulcissima cura
Est Lalage: quondam Flavia cara fuit:
Flavia mobilior ventis crucieris oportet
Pro Lalage, cum me ut unicum amicum habeat -
Seu sordent haec, cantemus quae nocte serena
50Plena sale effudi carmina Cecropio.
Interea tu, Pyrrhe, adsis, nam vita malorum
Plena cupit dulces delitias animi;
Et mors: "Vivite - ait - venio, vivatis, amici;
Vivite, nam celeri clauda gradu venio".

15.

A te non possum flagrantia declinare
Lumina, virgo oculis unica visa meis;
Non possum hanc animam compescere suspirantem
Quae te conspecta nititur aufugere,
5Quanvis nulla mei tibi sit clementia praesto,
Et quanquam miserum me patiare mori.
Sed potius vitam hanc quam spiro amittere certum est
Quam te mutata destituisse fide;
Nam promissa fides cordi est mihi: sed tua cur sic
10Promissa in media scribere oportet aqua?
Promissa illa olim quam me sperare iubebas
Tanquam in amore tuo prospera cuncta forent?
Quum promissa dabas olim: "Mea verba teneto -
Dixisti - et memori condita corde feras".
15Dicebas: "Longa iucondior, unice, vita,
Cuius ero donec mortua pulvis ero,
Nulla dies unquam nostros oblitteret ignes:
Stemus et in nostro semper amore pares".
At nunc vis audire meas neque reddere voces,
20Perfida, nec dubitas eviolasse fidem.


16.

***
Sperato et multo tempora sparge maero:
Conspicis ut ventura dedit bona signa Lyaeus
Utque virens medio palmite gemma tumet.
5Bella etiam procul hinc, procul hinc sint bella: nec emses
Classica nec somnum formidolosa fugent.
Mars pater, aspira patriae: fera bella fugato.
Hic nulla in nostro tela sonent latere;
Hoc tonitru quod nocte venit nulla arma minetur;
10Significet nullas strix violenta minas:
Aut modo si bellum portenditur omine tali,
Nos frustra immeritos pertimuisse velis.
Bella alibi insurgant, nos pax tranquilla quietos
In patria teneat defficiente metu.
15Tunc templi ante tui manabit victima postes
Et loquar ante tuos mystica verba pedes.


17. Iulio Turriano Veronensi

Iuli, ni pigeat, tuos amores
Velim quam referas tuo poetae,
Quos ardes nimis impotente amore.
Nam si sunt lepidi et satis venusti,
5Volo scribere nec tacere possum;
Si sunt illepidi ac inelegantes,
Volo ducere candidam puellam
Quae te sub teneris fovebit ulnis,
Quae te suscipiet benigno amore,
10Quam suges simul osculaberisque.
Sed dum te gremio fovebit illa,
Miscens millia basiationum,
Cave ne placidum tibi venenum
Instillet labiis et ore hiulco:
15Nam dum haec basia porriget labellis,
Dum dulcem accipies suum liquorem
Et dulcem accipies in ore linguam,
Orabis subito deos deasque
Totum ut te faciant repente linguam.


18. sylva

Et iam purpureo ex oriente Aurora resurgens
Extulit os roseum caelo tenebrasque fugavit
Alma, relucentes auro interplexa capillos;
Et iam mane novo veteres Philomena querellas
5Integrat et silvis fundit miserabile carmen:
Sit mihi fas etiam nostros memorare dolores.
O Nymphae altorum nemorum, dum non coquit aestus
Ardentes campos nec terras findit hiulcas,
Vos audite meos, praesentia numina, quaestus,
10Numina quae colitis nemora et loca cognita Ph<a>ebo.
Dum queror indigno quod cogor amore perire,
Cur igitur nostri, cur non vos poenitet aurae,
Aurae hominum dulcis requies aestusque levamen?
Cur non vos tangit cura infoelicis amantis
15Qui toties errans per inhospita lustra ferarum,
Per scopulos, per saxa ruebat montibus altis
Maesta gemens, largoque rigabat flumina fletu
Clamorem attollens, cuius modo carmine rupes
Impulsae et resonis antra ingemuere querellis?
20Testes vos orni virides, quae saepe gementem
Vallibus umbrosis maestae excepistis in umbra
Sole sub ardenti, donec defessus et amens
Cogebar cantu nigrae decedere nocti
"Nysa" vocans, te, Nysa, vocans: "Nysa" omne sonabat
25Omne nemus Nysamque iterabat vallibus Echo,
Eccho Narcissum expectans, Echo abdita sylvis.
Tempore non alio vidit me nocte iacentem
Mollibus in pratis Ticini prope littus amoenum
Cynthia, furtivos hominum qu<a>e cernit amores.
30Crudelis sed Nysa meum despexit amorem,
Crudelis nimium nec nostris mota querellis.
Sensit me tantis maeroribus extenuatum
Nec se se dedit in conspectum corde cupita;
Illa nec est oculis post illo tempore nostris
35Reddita, quo perii demens et funditus arsi:
Tantum inter sylvas fugiens lucosque sonantes,
Agglomerata choris Dryadum, tantum inter opacum
It nemus et dulcem sylvarum amplectitur umbram.
Illam omnes venerantur Oreades, illa Dianae
40Cara comes gratorum operum consorsque laborum:
Haec tenerum pharetra latus et succincta cothurno
Insectatur apros et nostrum fallit amorem.
O Nysa, ingratamque fidem sterilemque laborem
Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis
45Respondet quodque incassum mea cura peracta est!
Quam satius fuerat gratae servire puellae
Atque tegi corylis cum Maenalio Melibaeo
Et sentire altis spirantem e vallibus auram,
Pascere et herboso niveos in flumine cygnos!
50O me foelicem, si Flavia iuncta fuisset,
Flavia qua non Archensi sub vertice ad umbram
Texuit aut calathos aut serta decentius ulla,
Seu caro iuveni sive haec distingueret aris.
Illam mille sibi sociam optavere napeae,
55Hanc Phauni petiere et capripedes Satyrisci,
Tandem illa est omnes hos dedignata maritos:
Namque mihi iucunda quies, primisque sub annis
Miscuit haec curas et certos iunxit amores.
Et quid tum, roseis si Nysae est purpura labris,
60Quid tum, si extersis ebur illi in dentibus albet?
At constans animi et mihi Flavia certa fuisset,
Et nostros ignes longumque bibisset amorem:
Illam ego donassem serpillo et suavibus herbis;
Flavia me violis et viminea fiscella
65Purpureoque amaranto et castaneis hirsutis
Donasset, mecum et gelida iacuisset in umbra.
Tunc ipse illius referentia nomen ad astra
Carmina fudissem, quis quondam in vallibus Haemi
Euridicem et totis resonarat montibus Orpheus.
70Sed quid ego haec? Nysae haud possum mutare calores.
Cuncta tuus sepelivit amor - pulcherrima virgo -
Sive ita diis placitum est seu me tua forma coegit;
Pone igitur fastus, tandem mansuescere discas
Neve tuo credas nimium formosa colori:
75Nam vitae spatium incertum est properatque senetus;
Mors avidas iniecta manus et tarda vocantem
Auxilia ad tenebras atque atrum detrahet Orcum.
Nunc o nunc oculos ad lumina nostra reflectas:
Pone iram et nostrae facilis iam parce iuventae;
80Sit modus, et fore credo equidem, nam nostra voluntas
Est eadem: nam me vestris deus appulit oris.
Sed rursus vacuas abeunt mea dicta per auras.
Ah puer infoelix, quae te fata aspera tangunt?
Nisae iam nulla est clementia; saxa valete,
85Et vos, foelices fati melioris amantes,
Quos fortuna et dii ex imo ad convexa tulere,
Vivite foelices: valeo, mea vita peracta est.
Ecce ferar praeceps de verticibus praeruptis,
Hic ubi radices alti montis mare lambit.
90At vos, o vates, nostros cantabitis ignes
Et dabitis laurum et bene olentia serta sepulchro,
Exemploque meo Nysae fugietis amores
Quae me infelicem miseranda morte peremit.

19. lyricon

Arces sacratas et Capitolium,
Colles Quirini tectaque Caesarum
Urbemque longaevam repostum
Mente sedet, dominamque Rhomam
5Rerum videre et divitioribus
Ellata muris tecta Quiritium
Tybrimque, quo circum sonoras
Ingeminant volucres querellas.
Hic sumptuos<a>e culmina porticus,
10Hic et deorum templa, potentium
Aedes et annosas columnas
Cernere erit veteresque fontes.
Hic et piorum relliquias patrum,
Manes verendos, atque reconditas
15Flammaque consumptas edaci
Congeries tenuis favillae.
Hic et volentis, Melpomone, volens
Cinge<t> corona tempora laurea
Myrthoque collataque fronde
20Caesariem dea consecrabit.


20. elegia

Dii, prohibete minas: dii, talem avertite casum
Et ferte ominibus, dii, meliora meis.
Somnia, ferte pedem procul hinc, temeraria, nec me
Efficite haec vanis credere imaginibus:
5Omina falsa monent volucrum, neque nuntia veri
Vera monet Tuscis consuluisse focis.
Si praesaga tamen veri neque falsa loquuntur,
Irrita fac nullam, Delia, habere fidem.
Mane erat et nondum croceis evecta quadrigis
10Tythoni coniunx expulerat tenebras,
Cum subito infaustum cecinit de turre propinqua
Importuna malis vocibus omen avis:
Territus hoc vereor ne externis missus ab oris
Quis patrias hostis depopuletur opes;
15Attonitus vereor patriae ne bella minentur
Aut avis irato nuntiet ista deo.
Dii patrii, servate igitur patriamque domumque
Finitimisque hostes pellite limitibus;
Aut si certa manet patriae domuique ruina,
20Aversaque meas sumitis aure preces,
Castra sequi lib<et> et densata per agmina et ignes
Perque hostes medios irrequietus agar.
Mars aderit, Bellona aderit, metuenda virago,
Quae caput ad conctos circumaget strepitus.
25Dulce erit ut dicar iuvenis subiisse labores
Pro patria immensos nec timuisse mori;
Dulce erit ut dicar turma cinxisse cohortes
Et penitus turpi terga <coacta> fugae.
Si deerunt vires, iniuria suggeret iras:
30Nusquam pro patria debilis ultor ero.
Ferro adero, ferroque hostes perque aequora et undas
Ipso animo vires suppeditante sequar.
Si tamen et post tot clades, post funera tanta,
Quis malus adverso tella figat latere,
35Ossa brevi tumulo condantur nec mihi amomum
Nec nostro cineri spiret inustus odor:
Nam sat erit tumulo si de me fama loquetur
Et si perpetuo carmine scriptus ero.
Sed deus in melius tale omen vertat et illud
40Hyppotades iubeat per mare terre Nothos.


21a. ad Lalagem

Ne me conspitias, in me ne lumina torque
Et vela vultus et faciem, Lalage;
Namque expurgavi mea crimina, crimina fassus:
Nunc interdictae sunt in amore viae.
5Dum poteram, sprevisti inopem, crudelis, amantem;
Nunc ego non possum: dum nequeo, renuo.
Dicebam: "Cape delicias atque oscula iunge,
Dum licet, inque sinus laeta recurre meos".
At tu lenta preces ac indurata querellas
10Non poteras laetis auribus accipere;
Et tibi dum moneo sterilis fastidia lecti,
Dum tibi suavioli dimidium eripio
Dumque tuo cupio circumdare brachia collo,
Passa es me conctis excruciare modis:
15Quin etiam saevo atque infixo dente labellis
Fixisti morsus unguibus horribiles,
Et mihi tunc trepidi praeclusus anhellitus oris,
Dum tango sparsas per tua colla comas.
Dicebam: "Lalage, tempus fugit ocyus Euro", .
20At tu irata mihi terga dabas misero.
Dicebam: "Nudato sinus, nudato papillas:
Iunge cupidineis otia temporibus";
Dicebas: "Ne me crutia, ne me tange, poeta.
Esto procul: non sum, non sum ego quae fueram".
25Iurgia iactabas: male mi mala multa precata es
Taurino superis sanguine pollicito.
Nunc abiere dies, fugit acceptabile tempus:
Occlusus tenebris nunc requiescit Amor.
Quaere alios igitur, Lalage crudelis, amantes;
30Ure alium aut alium, perde alium aut alium:
At nos <a>eterno reddemus vota pudori
Custodietque domus casta pudicitiam.


21b. alia particula huius elegiae

Fibula Lampsatio nunc est ponenda Priapo,
Lascivam ignavus ne ruat in Venerem:
Mentula, adulteriis tacitos cohibeto furores,
Ne raphani currant inter adulteria.
5Tu tamen interea nulli concedito amorem,
O Lalage, et serva casta pudicitiam.
Templa petas humilisque deos et templa revise:
Imprimis magnos et venerare deos.
Limina cinge rosa et violis et fronde recenti
10Et fac ne in triviis sint sine flore lares.
Restituas mihi cor furtivaque claustra relaxa:
Aversa fures negligit aure deus.
At postquam ventura dies accedet aprilis,
Tecum ego continuos pervigilabo dies.
15Tunc mensis Veneris sacer est, tunc rustica pubes
Mense incomposita carmina voce canit
Et cantans per agros: "Sobolem da, Cypria: prolem
Da agricolis, Cypron qui colis atque Paphon",
Ponit et ante aras niveas de more columbas
20Statque coronata ligneus aede deus.
Tunc si non, Lalage, fugias - in rupe latebo
Sacra videns Veneris - tunc ego sacra feram;
Inter nos volo tunc pactum hoc ineamus amantes:
Ipsa petas quum vis, des mihi quum cupio.

22. convivium et illustrissime Eleonora laudes

Quam timui nuper ne dum inter pocula et inter
Formosas sedeo saxeus efficerer;
Quam timui ne dum mortalia numina cerno
Spiritus aegram animam linqueret exiliens!
5Namque steti ut cupido coniuncta puella marito
Quae vix experta est dulcia furta tori
<Et> carum retinens sponsum sub veste locatum
Adventu patris protinus excutitur:
Tunc pudor ingenuus gratumque effundit honorem
10Virginis ante oculos candida simplicitas;
Sic <mihi> su<ff>usi manabant ore rubores
Luteolisque color pallidior violis.
Dicebam mecum haec: "Flamma est tibi, flamma parata est:
I procul hinc"; mecum saepius erubui.
15Attonitus circumspiciens mirabar Amores
Qui tristes animos exhilarare solent.
Hic ego nescio quid magnum et c<a>eleste videbar
Aspicere: humanae hoc non erat artis opus.
Mirabar <castum> pectus, mirabar ocellos
20Quos nitidus propriis fecit Amor manibus.
Mirabar veluti solis nitor obscuratus
Nusquam de obscuris nubibus exierat;
Mirabar caput et radiantia colla dearum,
Saepe aliam atque aliam, saepe aliam atque aliam.
25Iccirco, saeclis ne obliviscentibus aetas
Deleat haec, scribendo anxius invigilo:
Id gratum est Musis, grata est meminisse voluptas;
Vos igitur, doctae, pergite, Pierides.
Navita turbati iactatus turbine ponti
30Iratum gaudet se superasse salum
Et puppem quassatam undis de more coronat
Persol<u>ens udis munera littoribus;
Sic gratum est superasse ignem et vicisse periclum:
Hinc de me nunquam fama tacebit anus.
35Accipito hoc iucunde meum, Scaramucia, carmen
Nec dedigneris hospitis officium.
Namque hos Musarum decrevi expromere foetus
Et dare parva tibi, maxima quum nequeam.
Quod me dii bene ament; ita me fortunet Apollo
40Et faciat quae opto singula perficere
Puriter: ut quodcunque canam et quodcunque fatebor
Utque erit, hoc casti quod loquar ingenii.
Helleonora mihi ante omnes pulcherrima visa est:
Cogor ego ingenue id dicere et ex animo -
45Vera fatebor enim - si coner dicere laudes
Illius, haud satis est sole oriente dies.
Ingenium huic praecox dedit et dedit ille nitorem
Ortus qui astrorum temperat atque obitus.
Haec dum essem casu et fortuna oppressus acerba
50Naufragus a mortis limine restituit;
Illa eadem quum me coelesti lumine vidit
Curarum nebulam dispulit ex animo;
Illa eadem Charites coeloque vocavit Amorem
Qui gyro allatus sederat aereo.
55Hanc flamma undanti stipabat veste Cupido
Qui circumsiliens seminat illecebras.
Roscidulo <haec> fert ore rosam et iaculat Amores;
Ingenua huic Cypris fronte supervehitur;
Instillat mellitum hymbrem labrisque liquorem;
60Flava inhonorato est vertice caesaries.
Hinc illa dignum et dignum illa et regium adepta est
Pollicitum coeli munere coniugium:
Huic dulcis coniunx, Scaramucia, flore iuventae
Emeruit zonam solv<e>re virgineam.
65Optato iunxit foelix Cytharaea cubilli
Una anima bina corpora iuncta simul:
Compare non gaudet tam turture turtur in ulmo
Mordenti rostro basiola ingeminans,
Quam syncera fides ab utraque est parte reperta
70Illis, pacatoque comes in thalamo.
Nec <tantum> gratus telluri vere maritus
Est hymber quantum est mutui amoris amor;
Nec tantum rivus sicienti estate repertus
Seu fons muscoso pumice prosiliens.
75Quid referam cum formosum, sua pignora, partum
Progeniemque inter brachia suscipiunt?
Sive vident balbus quum ludit <puer in> aula:
Cor salit hi<s>, trepidant pectore laeticia;
Sive vident patris tangentem affixa trophaea,
80Pluribus erreptas regibus exuvias.
Hoc puero surgente canunt balla saecula Parcae,
Surgente hoc puero dii meliora dabunt.
Dii meliora ferent, surget melioribus annis
Ni aspecto dudum fallimur augurio.
85Aurea succrescent surgente hoc saecula, ni me
Frustravit niveis Delius alitibus.
Quid referam? Illorum nusquam orta est rixa cubili,
Rixa tori et virtutum omnium amara lues.
"Cor" vocat illa, vocat "Vitam", vocat ille "Levamen",
90"Liliolum" haec "Lucem" hic, haec " Animam", hic "Animam".
Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam
Egregium in solo nomine opus faciam;
Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam
Carminibus longas ordiar Illiadas.
95Vive igitur, dea, vive diu, sis omine foelix
Quod Cytharaea tuas intulit in tabulas.
Sitis foelices et tu simul et tuus infans
Et coniunx quo non alter amabilior,
Qui victor, qui magnanimus post bella quiescit
100Et post tot durae tempora militiae,
Cuius si Musae mihi dent in carmine vires
Facta canam ut gemina laude triumphus eat,
Cuius si Musae mihi dent in carmine vires
Nomina clara leget invida posteritas:
105Vive deum auspicio dulci sociata marito
Magnus ut aeterna te deus auctet ope.
At quis non arsisset uti Trinacria rupes
Aut laevia Aetneis saxa perusta iugis,
Si sponsam videat cui lux meliore lapillo
110Et signanda venit candidiore nota?
"Pace tua - fari liceat - huic cede, Diana;
Pulchrior haec est te" diceret Endymion.
Si videat quisquam nativo ut lumine fuscum
Coelum omne irradiet, hanc putet esse deam.
115Haec dulci coniuncta viro, coniuncta marito,
Stillat ab ore omnes delicias animi:
Cui tam foelicem portendunt astra quietem,
Quae tam foelici iungitur auspicio
Quaeque verecundo faciem depicta colore
120Arguta saltat molliter in solea;
Pro qua ut communes exercerentur amores
Coena datur luxu plurima regifico.
Conveniunt proceres magni Europaeque Asiaeque:
Pronuba adest Iuno maxima c<a>elicolum.
125Quid memorem reliquas coelesti <lumine> divas
Quarum fama altum praeterit Occeanum,
Quae possent oculis avertere fulminis iram,
Quae possent ferri frangere duriciem,
Quae iungunt choreas manibus per mutua nexis
130Quas etiam omnivolus Iuppiter ipse petat?
Quarum ne nomen fato moriatur, habebit
Nescio quid maius carmine Callimachi;
Quarum ne facies aevo rapiatur, Apellem
Inveniet rosei qui notet oris opes.
135Has inter timui ne sensus pectore abirent
Neve his conspectis saxeus efficerer.
Dicebam: "Flamma haec, flamma haec tibi pervicenda est,
Sive tuo hoc animo est non pote sive pote".
Dicebam "Miserum aspicite, o dii, si modo pure
140Vitam egi et mea quid si benefacta valent".
Feci vota igitur Veneri bona verba precatus
<Atque illi...> dona beata feram
<Et> illi prima tonsam lanugine pubem
(...) f(.. .)ae delitia(m) Lalages:
145Vernantem do florem aevi pubentis (...).
Hoc Veneris carmen pendeat ante fores:
"(Archius) vates servatus ab igne propinquo
Haec, Cytharaea, tibi munera persoluit:
Servatus vovit pubem, servatus ab igne,
150Floridulum quum aetas (florida) ver ageret".


23. lyricon

Intaminata solvitur alite
Navis, poetam haud illepidum ferens
Fratresque festivamque matrem.
Puppe cupit celeri videre
5Et lar paternum et tecta domestica:
Optat secundis tendere flatibus
Terramque ad altricem redire
Hyppotade et Zephyro favente.
Non, o, rudentes non feriat Notus
10Fractosque remos differat Aeolus
Nec puppem in adversum retundat
Flante l<o>cum Borea protervo:
Verum in quieto tuta sit aequore
Benaci et ipso tuta sit Aeolo,
15Pictaeque supponat carinae
Sacra manum Thetis et maritus.
Nymphae quadrigis et levibus rotis
Adsint secundae, seu tubicen deum
Triton marinorum vocatus
20Praestet iter facilemque cursum.
Quod si secundi res erit exitus,
Lascivientem solvere diis caprum
Promitto et in udo capellam
Littore sacrificare pinguem.

24. iambus in Annibalem

Et haec potes videre et ista perpeti,
Pater deorum, et omnium alme Iuppiter?
Potesne iusta continere fulmina?
Neque hic scelestus Annibal luet scelus,
5Nephandus ille poena cui fuit fides,
Adulter ille et hostis ille patriae
Et impudicus prostitutor virginum,
Sacrarum et ille latro dirus aedium?
Quid hoc scelus fovetis? Ite, Galliae,
10Et ite Brixiae optimi patres meae;
Luem hanc fugate ad Occidentis insulas,
Et exul erret ultima in Britannia.
At o bene est; nephandus Annibal luet
Scelus repente: Erynnis atra fulminans
15Retorquet ora sibilante vipera;
Megaera utraque concutit manu faces.
Tandem audiere dii querentium preces
Et impium scelus pios movit deos;
Adest, nephande, poena, carnifex adest,
20Adest securis, et necem denuntiat:
Avis sinistra cor vorabit perfidum;
Erit rapacis esca vulturis iecur.
At ipse diis dabo bovem cornupetam
Iovique maximo immolabo victimas.


25. Hippolytae marchionissae

Etsi rura colas, coleris tamen urbibus, alma
Hyppolite, et tecum rure pudicitia est:
Sors tua divina est quamvis sit rustica: namque
Sordibus urbanis quae caret, illa dea est.


26. de lachrimis puellae

Dulces lachrymulae meae puellae,
Quas desiderium pium movebat,
Per vultus modo candidos rigabant
Guttatim et roseis genis fluebant:
5Ac si rivulus irrigaret unda
Flores purpureosque candidosque
Et per florida prata laberetur.
Tam suavi in pluvia nitens Cupido
Stabat ceu solet insidens volucris
10Ramo, vere novo, ad novos tepores,
Post solem accipere aetheris liquorem,
Gestire et pluviae ore blandiendo.
Tunc illis Amor insidens ocellis,
Has inter lachrimas et hunc dolorem,
15Sic ignem ex oculis suis movebat
Exire ut faceret novas favillas.


27.

Perfer et obdura et legem hanc in amore frequenta:
Perfer et obdura, dii meliora dabunt;
Obdura et patere ut veniat meliore lapillo
Et signanda dies candidiore nota.
5Nonne vides ut post hyemem crinita hiacyntho
Fundat odoratas terra benigna rosas?
Nonne vides veluti post tristia nubila caelo
Irradiet solis flammeus ore nitor?
Nonne vides veluti post aequora turbida tendant
10Sedatis pinnas fluctibus halcyones?
Obdura et patere et legem hanc in amore frequenta:
Incipe firmata plurima mente pati.
Namque mihi eveniunt - et quae non dicere fas est
Pr<a>eter amanti - animo vix patienda meo.
15Nam dominae dum cingo rosa limenque corono
Et sedeo solus ianitor ante fores,
Nocte occurrit anus trutinansque verba labellis,
Infirmum baculo fertque refertque pedem. .
Haec est - ut puto - quae pastorum fascinat agnos
20Et quae mansuetas murmure cantat oves;
Haec est quae caelo ducit vaga sydera cantu;
Haec est quae manes elicit e tumulis.
Illa in me torsit tot iurgia quot mihi nunquam
A quoquam aut alibi dictaque factaque sunt.
25Illa mihi dixit: "Quid agis, malesane poeta,
Quem miserum assiduo cura dolore coquit?
Tune es quem falsae iactarunt murmura famae
Ferre pudoris adhuc munera virginei?
Sic casta est Helene, sic est Venus aurea casta,
30Casta etiam Lais sic Ephyraea fuit.
Ah pater infoelix, qui tot solatia fingit
De te, cui vita es carior atque anima!
Certe tanta tuos expectat fama penates:
Sic frustrata tui vota parentis erunt.
35Ah pater infelix! Isti mollire sepulchrum,
Et mala qui extructum devoret ossa rogum!
Hic solus triviis furtivum exercet amorem,
Pallentemque illum Cynthia nocte videt.
Accipit hunc etiam demisso fune fenestra:
40Ille etiam Lalages uritur igne pari.
Uritur et toti iam factus fabula vulgo,
Et digito ostendens qui videt inquit: 'Amat'.
Iccirco, infoelix pater, huic mollire sepulchrum
Teque etiam nato finge carere tuo".
45Haec postquam magico fudit mala verba susurro
Sollicitum in tenebris nocte reliquit anus.
Ista tamen patior, patior quia fortiter uror,
Quod graviora animo sunt patienda meo.
Tu quoque - ni gravius quicquam hoc nascatur amore -
50Obdura, infelix: dii meliora dabunt.
Nec cura maledicta tuae furiosa puellae:
Illa recorderis quae benefacta iuvant.
Cum semel et semel illa tibi et semel illa negabit
Immittis, tandem lenior hostis erit.
55Obdura, miser, et legem hanc in amore teneto:
Firma animum nec te tam miser excrucies.
Hac arte est nostrae contusa superbia vitae;
Illius fregi sic ego nequitiam.
Tu quoque si ingratae vis conciliare puellae,
60Exemplo poteris me superare meo.
Quisquis amas saevoque ardes in amore perire,
Obdura, perfer fortiter et patere.


28. Flaviae

Postquam me odisti, mea Flavia, semper et odi
Me miserum, potui nec bene velle mihi.
Namque illi mihi nulla fides praestatur, et illum
Non amo quem odisti, Flavia amata mihi.


29. Flaviae

Flavia, de nobis vulgi fiala fama susurrat
Promissam nostrum fallere utrumque fidem.
Sed neque amat vere tantum rude vulgus amicam
Ut noscat quanta est nostro in amore fides.


30. ode

Dii, quibus imperium undarum et qui mittitis imbres
Arboribusque satisque,
Hanc impendentem pluviam et compescite ventos
Ne obruat unda caput;
5Erripite hunc capiti et venientem avertite nimbum:
Nubila ferte procul.
Sed, dii, quos video flammarum albescere tractus;
Fulmina quanta micant?
Ecce fugit sylva pastor lucosque relinquit
10Agmen agens pecudum;
Et dum nescio qua cantant dulcedine; linquunt
Compita Amadryades;
Surgentem ob tempestatem de vallibus imis
Carbasa nauta legit.
15Omnia rura natant et plenis omnia fossis
Et pecus omne latet.
At me percutiunt venti pluviaeque solutae
Et caput unda ferit.
Dii, removete igitur tempestatem imbribus atris
20Et capite aure preces;
Sive sedet segeti largos infundere rores,
Hos date nocte, precor:
Aut mea me optata donec tellure receptum
Patria suscipiet,
25Aut magalia vel ramorum protegat umbra
Aut rudis agricolae
[***]
Facta sine arte casa.

31.

Militat ut Mavors et habet tentoria virtus;
Militat et Musis ingeniosa cohors.
Nam matutinus si surgit miles in armis
Fortis, et ignavam non sinit esse tubam,
5Et matutina surgit studiosus in arte
Strenuus, ignavam nec sinit esse lyram.
Si neque delectant Martem vacua ocia, et ipsi
Phaebo nullo umquam tempore deffit opus:
Si Mars stratus humi et si sub Iove dormit aperto
10Et dant nativi huic pumicis antra torum,
Idem sub dio et nativi pumicis antro
Dormit et in nuda tergora ponit humo.
Si non hunc terret rapidi incl<a>ementia coeli
Frigora nec solita detinuere via,
15Frigora nec terrent Phaebum aut incommoda caeli
Nec pluviae admissas qui bibit Arquus aquas.
Si Mars, hostili dans vulnera saeva catervae,
Arma cruentatus sanguinolenta ciet,
Et studiosa cohors inter se praelia miscet:
20Certa itidem sibi dant vulnera certa manu.
Felix ille igitur quisquis duce Apolline certat,
Nolluit et Martis castra cruenta sequi!
Ferreus exultat Mars sanguine: sanguine nunquam
Per Phaebum pinguis luxuriavit humus.
25Auspice non illo trepidant hastilibus aurae
Sanguineis, nullas misit ad arma manus;
Nulla hominum caedes: pax est, duce et auspice Phaebo,
Quae pecudes, homines, quae moderatur aves.
Hinc me sub tenera Phaebo indulsisse iuventa
30Et iuvat hinc mi hederas circumiisse comam.
Quod si non possem huc inglorius ire meumque
Circa cor sanguis frigidus obstiterit,
Flumina et irrigui placeant in valibus amnes
Et sylvas et rus incoluisse velim.
35Ipse ego vimineis portarem poma quasillis,
Ferrem autumnali caerea pruna die.
Ipse ego Maenalio starem qua mille sub antro
Phistula pastoris garrit arundinibus.
Et cum se scopulis et cum se condet hirundo,
40Verberet et gelidos garrula vere lacus,
Iungam robustos tauros robustus arator,
Liberem ego emerito fervida colla bovi.
Et teretes herbis videam colludere gemmas
Et matutino rore madere diem.
45Foelices igitur quater ii quibus ore benigno
Et placido affulsit sydere Mercurius!
His si haud Tenariis surgunt pallatia tignis,
Si neque habent dives quas tenet Indus opes,
His tamen ingenii non pauper vena beati
50Efficit ut regum despiciantur opes.
Haec mihi si optato fulxerunt sydera cursu
Et si me Aoniis Delia lavit aquis,
Linquo ego opes aliis: quid mi cum divitis Indi
Divitiis? Stolido nil mihi cum populo est.


32. epithapium mediculi

Solus, non solus, habuit uxorem non habuit;
Vixit vix nec vixit: calebat nec callebat;
Sapiens neque sapiens, medicus mendicus;
Omnibus notus <et> ignotus:
5Qui illum non nosti, laetare.


33. ode

Et vino et numeris iuvat
Dulci laeticiae solvere pectora,
Postquam prata rigent gelu
Hiberna et fluvii sunt nive turgidi
5Et gaudet stabulis pecus.
Donec alba procul canities abest
Mordaces Mareotico
Curas, o socii, pellite: ne brevem
Turbet laeticiam deus
10Aut ne sors hominum haec auferat invida.
Omnes sint oculi putres
Conversi in Lalagem, et dividat oscula
Acme delitiae meae.
Formose et viridi flore puerciae
15Dulcis, solve comam, puer
Lascivo vitulo luxuriosior:
Ambi colla manu
Serpentique hederae sis similis, precor,
Stringenti veterem illicem.


34.

Kare puer, mellite puer: quid lente moraris,
Expectate puer? Me tuus urit amor.
Me tuus urit amor, sed cur mea gaudia differs?
Et cur me miserum perdis amore tuo?
5Kare puer, libeat croceo requiescere lecto
Et celer in nostros ipse recurre sinus
Protinus, et da mille mihi, da basia raptim,
Qualia dat blando iuncta puella viro.
Sed fugis, et nostras spernis, formose, querellas:
10Me scaeva cogis denique morte mori.
Confidisque tuo nimium, dilecte, colori:
Carmina nil curas, nil miserere mei.
O ego non foelix, quem tu fugis ut fugit acres
Tigres cerva, truces ut fugit agna lupos!


35. ode

At, o dii deaeque et quidquid deum est in caelo,
Audite horrendum scelus:
Audite facinus Ariminensis vetulae
Et comitum in triviis. Magae inamabiles,
5Tinnitu puerorum acuto,
Tinnitu aeris exagitemini
Sub luna in triviis nudae,
Vocantes triplicem deam
Quae praeest veneficiis, et quae
10Ponitis vestimenta prope filicem
Venosam et imaginibus cereis
Acus in cor mortalium dirrigitis,
Cyclon spargentes semitarium limo
Putrique saliva marcidaque urina,
15Urentes lauros crepitantes et bitumen viscosum:
Hesterna modo nocte vidimus, vidimus.
Quum iam Bootes lentius declinaret
Et nox intempesta taceret et atris
Caelum caligaret nubibus et maritus
20Hymber in gremium coniugis descenderet,
Vidimus convolantes ad praedam execrandam,
E tecto lapsas uti edaces aquilas:
Aggressaeque infantis mollicelli animulam,
Qui vagiebat in cunis sine matre,
25Sine nutrice, ita exsiccastis sanguinem,
Ita medullas absorpsistis, impiae,
Ut non ossa suis ossibus adhaererent.
Sensi ego membra crepitantia sub dentibus,
Sensi artus fragiles, sensi tenuem vocem
30Nescio quid triste sonantem: viscera levi
Tosta Vulcano aemulabantur dapibus
Infandi Terei; vidi gramen, vidi
Ensem et cicutam, vidi venenum Tessalum
Et resecatum ahaena falce gutur.
35Horrendam sensi vocem: "Sorores, ite,
Ite huc, sorores, et sparsae comas ventis
Dilaceremus et voremus imfantem
Ut quuondam Maenas Penthea, Penthea!
Ite huc, sorores: mala mater,
40Tuo expiabis paenam sanguine!
Quod si, poeta qui taciturnus lates,
Quis te furor impegerit ut dicas,
Caveto hunc emsem, caveto istam manum
Et iracundae Circes numina".
45At ego in sponda latebam miser:
Ut cor exangue et trepidum palpitaret
Animaeque anhellitus ne exiliret
Conabar: latebam ut lepus in stipulis
Aut in vepre reconditus arrectis
50Auribus, qui venatoris sanguinolentum
Telum et spicula promta de pharetra
Videns et prope Amycleos molossos,
Dente timet rabido vorari.

36.

Martinalia sunt: valete, curae
Mordaces! Puer, huc cados frequentes
Inger, dein cyathos capaciores;
Huc affer pateram, ebriosum ut omnes
5Tingamus caput aebrio Liaeo.
Fer Vernatiolum Thyonianum:
Moro millia vasa, mi ducenta;
Cottae plena dyota sit Falerno;
Da centum altera vasa, deinde centum;
10Da centum altera: da ducenta, mille,
Ut quum multa biberimus superque
Potaverimus illa, dormiamus.
Tu verum interea, puer, memento
Nulli dicere, ne invidere possit
15Quisquam quum sciat amphoras Falerni
Et Vernatioli ducenta vasa
Et potasse ducenties ducenta.


37. divo Caesari

Vivat io foelix Caesar geminetque triumphum,
Et Caesar fines proroget Imperii!
Assyrios domitet Caesar Parthosque feroces
Caesareoque Gethae dent fera colla iugo.
5Tardius accipiant hunc sydera; terra fruatur
Caesare: sit terrae rex domitorque maris.
Vivet io Caesar vincetque aetate trisaeclem
Nestora: dii longos huic cecinere dies.
Cura deum Caesar vivet felicibus annis:
10Sic cupiunt homines, sic voluere dei.
Ecce triumphanti ascendens Capitolia curru
In Capitolinos fert sua signa lares.
Huic laeti arrident pueri praesagaque veri
Pectora dant aris tura merumque focis.
15Ara Iovi struitur: stacten myrrhamque recentem
Ara olet, exultat cum seniore puer.
O, mihi si liceat magni componere laudes
Caesaris et numen demeruisse meum!
Ipse Propontiaca non qua fluit Istmos ab unda
20Cantarem: hospitium nec, Polydore, tuum,
Nec qua septeno Nilus praeterfluit alveo,
Nec memorem Idaei cymbala rauca chori.
Fortia facta mei memorarem Caesaris et me
Sublimem ex humili fama levaret humo.
25Sed quoniam hoc vetitum est, saltem voluisse licebit
In mediaque loqui talia verba via:
"Caesar ave, divum soboles: te numina servent
Teque bona magnus Iuppiter auctet ope"!


38. Ad Neeram

Non saevum Boream times, Neera,
Horrorem aut Zephyri Favoniumve,
Sed ventum horribilem tui mariti
Pinguis, sordiduli atque pestilentis.


39.

Flavia, amarem ego te plusquam cor, plusquam et ocellos
Si me et amares ut nata patrem atque virum:
Sed quoniam ex animo proprie nil sentio amari
Non ideo haud amo te, at cogor amare minus.
5Quare, si sapies, ut de te impensius urar,
Incipies et amare et magis atque magis,
Ne neglectus ego aut aliam mihi comparem amicam
Aut aliam quae me diligat et cupiat:
Huic quicquid poterunt omnes benedicere amantes
10Aut facere, haec a me dictaque factaque erunt.
Invida tu interea insano capieris amore,
Cumque tuis vives libera adulteriis.
Hoc tamen, o superi, aspicite <e>t miseremini utrumque:
Reddite et illam mi pro pietate mea,
15Aut hanc conciliate et non dissolvite; possum
Non desistere amare omnia si paterer.


40. de Cotta Veronensi

Haec infausta dies nigroque notanda lapillo
Semper tristis erit - sic voluere dei -
Quandoquidem illa mihi misero te, frater, ademit,
O Cotta, et Musarum decus et Veneris.
5Hac iccirco die tabescent lumina fletu,
Nec cessabo meas imbre rigare genas.
Et ne forte animo nostro effluxisse putares,
Prisco more tuo sacra feram tumulo;
Quin etiam ne forsan edax te deleat aetas,
10Saecula te in nostro carmine pervoluent.


41.

Mvsae. Clavigero meo poetae
Vellem paucula verba nuntiare
Ut se se ferat ad suum sodalem,
Montanas Stenici domos relinquens:
5Quod - si quid poterit fides - repente
Huc gressu celeri viam vorabit.
Namque est pollicitus suo poetae
Venturum huc, licet hunc roget morari
Uxor casta, ducentiesque collo
10Utrasque iniiciens manus precetur
Ne se se ferat ad malum poetam,
Et det millia basiationum.
Quod si huc accelerabis, o poeta,
Quantum suscipies facetiarum,
15Quantum suscipies cachinulorum!
Hic regina Paphi ac arundinosi
Gnidi non renuet diebus octo
Tecum continuas movere rixas.
Hic multas tibi cogitationes
20Volo pandere: nanque tu solebas
Partiri quoque tu tuas Camaenas.
Scripta hic crus<t>ula et os papillulasque
Formos<a>e Lalages meae videbis:
Quae cum legeris et satis superque,
25Una cum agricolis agros petemus
Omni deposita severitate.
Dices tunc: "Patrii lares, valete;
Arcus mi placet, ii placent recessus:
Hic est altera Roma iudicandus".


42. Ad illustrissimum Sigismundum Estensem

Te "sidus mundi" veri dixere parentes:
Nam totum illustras variis virtutibus orbem.
Hinc tibi divinos debere fatemur honores:
Attamen hos quos sylva tulit ne despice fructus.


43. sylva

Romani heroes et vos, fortissima quondam
Pectora, quae toties fudistis finibus hostes
Hesperiae, quorum sensit gens barbara vires,
Decolor audito quo nomine palluit Indus,
5Auspiciis quorum toties illa inclyta Roma
Imperium terris, animos aequavit Olympo,
Audite haec, seu vos regio tenet ardua caeli
Iuppiter et merito superum dignatur honore,
Seu vos Elysias sedes, et amoena vireta
10Excolitis; vos, Scipiadae, et te, maxime Caesar,
Illustres animae testor: quae fata Latinos
Saeva manent, aut quae miseris fortuna minatur?
Tota ruit bello Italia et iam fessa procumbit:
Degeneres dant terga Itali, iam tota cruore
15Exundat multoque implebit milite fossas
Brixia. Mela virum tam crebra cadavera volvit
Quanta olim flavis Xanthus versabat arenis
Quum passim caesis Phrygiorum corporum acervis
Caede tepefaceret rivos animosus Achilles.
20Flent maestae miserae natorum in funere matres
Et dirum bellum et crudelia sydera damnant
Percutiuntque suis moriturae pectora palmis.
Apparet belli facies et saevit Erynnis;
Huc illuc rapidis insistens pronus habenis
25It Mavors acuitque animos acerque cruento
Ore tonat: propius ferro et concurritur armis.
Agmina crebra cadunt, praeruptus ubique virum mons;
Brixia magna ruit, miles bacchatur in urbe
Sanguineam quatiens hastam, et populatur opima
30Tecta patrum antiquasque domos veterumque labores.
Non possum haec memorare, et fando talia obortas
Totus eo in lachrymas: sed adhuc peiora supersunt.
Iccirco ut facinus memori per saecula fama
Notescat magis atque magis, contexere chartis
35Nitor et hoc iubeo nostros odisse nepotes.
Templorum ante fores puerique et vulgus inerme
Et matres fessique senes et mixta iuventus
Sternuntur, matrisque sinu divellitur infans:
Infans qui miserae portendit brachia matri
40Auxilium balbo ore vocans, balbo ore susurrans.
Inque ipsis adytis divum dum multa precatur,
Dum libat pateris, diro cadit emse sacerdos
Ante deos arasque recenti sanguine faedat
Protinus et sedes divum. Et simulachra feruntur
45Aurea: virgineas audet contingere vittas
Barbarus; ah male caute, deum quid magna lacessis
Numina, vel quae te dementia, barbare, adegit
Horrendum patrare scelus? Dabis, improbe, paenas
Sanguine quum Eridani manabunt alta cruore
50Litora, vicinae quod sentiet ora Rhavennae.
Quin et fatidici monitus coelestiaque astra
Divorumque arcana ferunt nunc affore tempus
Qua matres Gallique senes in funere tanto
Natorum madidos involvent pulvere crines.
55Cessabunt inter se se discordia tela
Italiae: unanimes Itali fera bella movebunt.
Gallorum nostri madefient sanguine cives;
Gallorum infesto sternentur corpora ferro
Et coniuratus descendet montibus hostis
60Assuetus duros bello tolerare labores.
Egregios Italorum animos praeclaraque facta
Sentiet Occeanus, spargentur et Hellesponto.
Nam postquam imperii crevit furiosa libido
Gallorum crevitque iniusta potentia regni,
65Iusticia et fixis venit captiva sub hastis,
Ipse deus tristi conspexit talia vultu:
Nam neque iam Gallis pietas non vivere parto
Cura fuit, propriisque opibus traducere vitam,
Sed fanda atque nefanda malo miscere furore;
70Sollicitique omnes nomen delere Latinum
Ausi sunt violare deos neque parcere templis.
Iccirco Caesar qui iura piumque tuetur,
Italiam tristem et gentem miseratus amicam,
Auxilium tulit atque hostes exosus acerbos
75Italiae iussit pacem regnare per urbes.


44.

Turrianus nuper tumulo caput extulit alto;
Dixit: "Haeredes, hoc prohibete nephas:
Ne violet manes nostros, aut quis malus ultro
Vates me offendat carmine pestifero".


45. ad Flaviam Ticinensem

Dulcis Flavia, candor Italarum
Et quot sunt et erunt puellularum:
Dulcis Flavia, tantum amata quantum
Dilecta est nec amabitur puella,
5Quam tristis Ticini recedo ab urbe,
Formosam faciem miser relinquens!
Sed vates meus et meus sodalis
Ducit me in patriam mei Catulli.
Hinc nos sarcinulis bene expeditis
10Sulcamus celeri Padum phasello.
Verum ille auspicio beatiore
Ad carum accelerat suum parentem.
Sylvanum ille videbit et penates;
Dulcem conciliabit Ipsitillam
15Et cara potietur Ipsitilla
Optato quoque lectulo acquiescet
Miscens continuas futuitiones:
Illum suscipiet petulca coniunx
Lassum et languidulum virum fovebit.
20Quod si non mihi falsa nuntiantur,
Iamdudum Veneri Cupidinique
Votum persoluit bona Ipsitilla,
Orans ubi sibi restitutus adsit
Vir qu<e>m deperit impotente amore.
25Quis foelicior hoc beatiorve,
Quis me tristior infacetiorve
Cum nil sit mihi vel boni aut beati
Dum linquo lepidos meos amores?
Verum haec spes superest meo dolori
30Quod - si quis deus est mihi advocatus,
Paucis si mihi dii favent diebus -
Rursus me referam ad meam puellam.
Tunc risus profugi cachinulique
Et mecum hic aderunt mei lepores,
35Lepores mihi quos dedit Cupido.
Tu mellita labella mordicabis,
Et mellita labella mordicabo;
Tu sugges mihi lingula liquorem,
Et suggam tibi lingula liquorem;
40Tu mi denticulis notam relinques
Impressam, et tibi dentibus relinquam;
Et tu basia mille, ego et ducenta
Et mille in roseis genis relinquam.
Et te basiolis remunerabo.
45Duces stamina, ducam ego ad lucernam:
Hibernis quoque noctibus recenseens
Fabellas vigilabo et ociosus
Sorbillabo merum Thyonianum
Suavi nectare dulcius deorum.
50Iucundum mihi tu dabis liquorem
Unguentum et capiti et rosam ac amomum,
Cincta et tu caput aebrium corona:
Ut cum multa biberimus superque
Potaverimus, illa nesciamus
55Quae facerimus in toro aebriosi
Nec nutrix sciat aut meus minister.
Tu casta interea et pudica vive:
At vos ite procul, mutoniati,
Columbis Paphiis salaciores;
60Quod si quis furor in meam puellam
Aut si vos mala mens aget scelestos,
Dii dent tot mala totque totque totque
Ut nec vos moveatis incitatos
Possitisve rudes movere lumbos,
65Sed currant raphani, et libidinosi
Rumpat diva Venus caput Priapi.

46. ad Lalagem

Iam ver egelidum procul recessit:
Aestas iam rediit siticulosa
Ardentesque Canis hiulcat agros;
Roma<nos>, Lalage, lares relinque,
5Ne te corripiant mali calores
Et Romae arridus aer aestuosae.
Huc ad me venias, ubi benigne
Ocellus tibi plaudet insularum:
Dulcis patria, Syrmio, Catulli.
10Iucundos Zephyri hic movent susurros,
Hic et praetrepidans puer vagatur
Et scindit mare limpidum fasello;
Benacus pater <incitat so>porem:
Hic te Syrmio heram suam vocabit.
15Quod quum veneris huc, tuos ocellos
Mellitos adeo usque basiabo
Ut cor sit saturum meum futurum,
Cum donavero basationem
Arridis tibi densiorem aristis.

47. in funere Marci Antonii Turrii

Assiduo quanquam mea mens confecta dolore
Iamdudum et invidet mordacibus anxia curis,
Turriano tamen exequias et solvite iusta,
Pierides, iuvenemque sacris intexite chartis
5Ut superet mortem fama super aethera notus
Et vivat magis atque magis, neve ulla vetustas
Illum nocte tegat caeca neu deleat aetas.
Quae regio vel quae loca vos tenuere, Camaenae,
Qui colles aprici, illum dum fata manebant?
10Nam neque Benaci littus neque proxima Ripae
Patria vos tenuit neque nubifer Apenninus;
Sirmio non, docto <nimium> veneranda Catullo:
Illum etiam sylvae et pecudum flevere magistri
Illum etiam Verona suum ploravit alumnum,
15Verona heu iam exhausta viris, quondam inclyta doctis
Ingeniis et dives opum et pulcherrima rerum.
Illius mortem miseratus gurgite ab alto
Extulit horrendum caput et convicia torsit
In superos Athesis: salices sensere gementem
20Ipsum Athesim, glaucae salices sensere querellas.
Quin etiam Nymphae Benacides extirpantes
Caesariem venere: vocant crudelia fata
Gardaque <Cyan>ippeque Arethusaque Dinameneque
Et Turris formosa et passis Laura capillis.
25Frigidulos madido singultus ore trahebat
Caerula Laodice: "Iuveni succurrite - clamat-
Numina, ferte et opem misero atque avertite fatum".
Attoniti vitreis de sedibus exiliere
Tritonum chorus et morientis poenitet illos.
30At senior tumidis surgens Benacus ab undis
"Tollite iam lachrymas - inquit - <nil> talia curat,
Crudelis, sed nec lachrimis mors flectitur ullis;
Nec te poeniteat mortis, divine poeta:
Nam siquid vatum foelicia carmina possunt,
35Nulla dies unquam nostro te subtrahet aevo;
Hoc tibi solamen sit, spes ea certa laborum".
Ille tamen, veluti succumbens victima morti,
Lumina quum moriens languentia declinaret,
Has rupit voces et quaestus fudit acerbos:
40"Dii, siqua est pietas, nundum decerpite florem
Immaturi aevi nec dulcem abrumpite vitam:
S<in> aliter visum est fatis <viridique> iuventa
Me spoliare parant - si vitam puriter egi -
Opto mea in tumulo tunc molliter ossa quiescant".
45His dictis labefacti animi multusque per omnes
It gemitus: resonat maestum per compita murmur
Quale solet cum saepe aestate incanduit aether
Et caeli rabies et apes sub sole rubenti
Inclusae tectis aegrae dant murmur et ipso
50Limine fit strepitus, resonant et frondea rura.
***
Ventosae extemplo planxerunt littora Ripae
Aeriae unde sonant magnis clamoribus Alpes.
Ipsi etiam montes, ipsa oppida contremuerunt
55Insolito motu et nemora intonuere profunda
Et simulachra etiam pallentia more futura
Sudarunt: diras facies nos vidimus ipsi,
Errantesque animae auditae, vocesque deorum;
At bubo in tumulis et in culminibus desertis
60Nocte sedens serum importuna voce canebat.
Et lugubre rubens caelo incandente comaeta
Sanguineum ostendit crinem mortalibus aegris;
Ipse Arcus tristis scopuli de vertice summi
Signa dedit mortis: nam saxum e monte revulsum
65Deiiecitque domos et tecta sonantia fregit
Annosasque ornos et amicas pacis olivas
Erruit, et moles tunc praecipiti decursu
Stravit humi viridem laurum a radicibus imis.
Postquam mors illum per opaca silentia noctis
70Abstulit et iuvenem crudeli mersit Averno,
Virtute egregium iuvenem, retro fugit undas
Calliope silvasque avertitur et Parnasum
Indignata suis cum fontibus aspernata est.
Iccirco miseros fratres maestasque sorores
75Cernere erat lacerare genas atque ungue capillos.
Exclamant: "Frater, nostrae pars maxima vitae,
Frater ubi es heu heu?", interruptaque verba relinquunt;
Plura loqui prohibet dolor: at stillare videres
Oraque pectoraque et lachrymas versare fluenteis.
80Quos ego tunc gemitus, quae non suspiria sensi!
Non igitur possem verbis memorare nec ullis
Laudibus illorum pietatem aequare canendo.
Tum primum Ticinus liquidis argenteus undis
Multa gemens caecoque latens expalluit antro,
85Exosus lucem et nebula vellatus opaca;
Indoluit, caelumque vocans crudele, iuventus
Clara toga clara et studiis quaesivit ademptum,
"Marce" vocans, te, Marce, vocans: te tota sonabant
Littora, te totis referebat vallibus Eccho.
90***
Non igitur posthac Ticinides alludentes
Herboso aut videas spatiantes margine ripae,
Aut pubis tenus exstantes procurrere in undas
Benaci Nimphas aut longum pectere crinem,
95Nudata aut niveas ostendere veste papillas:
Nec pisces captant in fluctisono Benaco
Candida nec mergunt reiectis crura cothurnis,
Nec strepitant placidis tranquilla per alta cachinnis
Nec mulcent tumidum variis concentibus aequor
100Auricomae memores surdi Syrenes Ulissis.
***
Sed neque pastores agitant in montibus altis
Diis m<i>sti choreas: iam non Amaryllida sylvae
Crebra sonant, Satyri nec Nysigeni Sileni
105Apparent; nautae liquere in littore puppes
Et madida in siccis posuerunt carbasa ripis:
Non venti in noctem aspirant, non Cynthia flammis
Monstrat iter tremulis nec splendent sydera caelo:
Non apio viridi crispatur florida tellus
110Nec surgunt violae aut rubro rosa tincta pudore
Nec conniventes oculos violaria solvunt.
Arescunt frondes et citri poma negarunt;
Et laurus baccas, hedereae posuere corymbos,
Sed neque iam teneras educunt flumina myrthos;
115Iam passim surgunt aconita et dedala tellus
Dat tribulos: nusquam est seges in fallacibus herbis
Nec largo Bacchi pubescit vinea foetu;
Vipera crescit humi, squamosaque tegmina verrens
Pulvereum sulcat spiris iter horrida serpens.
120Ipse etiam Occeanus pater indignatus in alto
Mergit opes vastoque homines absorbet hiatu,
Nec prosunt iam vota: iacent in littore nautae
Caeruleos tumido revomentes pectore fluctus.
Transtra natant tabulaeque et ventis acta carina;
125Insolito fremit unda et fluctibus excandescit;
Omnia sunt deserta, nihil nisi triste minantur
Sydera: Mars l<a>evo contristat numine terras.
Me vero desyderium et pia cura sodalis
Amissi cruciat: namque insanabile vulnus
130Altius it, geminat luctum et sine fine dolorem
Aeternasque mihi lachrymas gemitumque perennem.
Quin etiam mea mens curarum pondere pressa
Fluctuat et m<a>erens et acerbo victa dolore
Sevocat a studiis animum, afflictumque tenebris
135Versari iubet, et me luctibus addere luctum.
Improba mors, quid non fari me<a pectora> cogis?
Tene immaturum rapuit mors improba tantum
Ausa scelus, longa iuvenis dignissime vita?
Tene mihi mors atra atque irrevocabile fatum
140Abstulit atque annis florentibus immaturum?
Mors ne tuos fructus tenera consumpsit in herba?
O factum male: o viridi preaerepte iuventa
Turriane infelix! Te carmine compellamus,
Ne te forte animo nostro effluxisse putares,
145Alloquimurque pios manes mutumque sepulchrum
Hic inter lauros ubi sacram rem modo divis
Et Genio facimus maestosque dicamus honores.
Ipse ego purpurei spargo tibi munera veris
Narcissumque crocumque immortalemque amaranthum
150Et nardum casiamque et odoriferum serpillum;
Spargo rosam et laurum et dico bona verba sepulchro.
Quae quoniam ex animo et veniunt mihi pectore ab imo,
Haec precor admittat foelici I<upp>iter aure.
Sis f<o>elix, Marce, et spiret tibi perpetuum ver
155Et molles tepeant hyemes et lenior aestas
Et sacro Assyrium cineri nascatur amomum
Et vernent tumulo flores et lilia cana;
Dulce strepant lauri folia et tibi lene susurrent
Afflatae frondes Zephyris, tepidique Favoni
160Aura tibi pariat flores beneolentis anethi.
Namque ego concordes exegi dulciter annos
Tecum ut nil vita fuerit iucundius omni,
Quum mensa hospicioque eodem laribusque fruebar:
Quum dii praesentes et fata benigna sinebant
165Vivere te et mecum longos requiescere soles.
Sed quid iam misero supererest mihi? Nulla voluptas
Te sine erit: nam quis vivit te carior alter?
Tu mihi, curarum requies et dulce levamen,
Pandebasque animum et puri penetralia cordis,
170Assuetus curas partiri et gaudia mecum.
Non ita sub vitreo collucent fonte lapilli
Nec vagus apparet muscoso in flumine piscis
Quam tua rara fides et veri conscia virtus
Se se ostentabat vultuque impressa nitebat.
175Et veluti, exoriens cum lucem Aurora reducit
Alba genas et virgineo suffusa rubore,
Pallentes abeunt umbrae ac obscura recedunt,
Alma dies properat sub tempore matutino,
Sic tua frons hylaris toto mihi corde dolores,
180Toto animo et tristi fastidia mente fugabat.
At nunc ista mihi de te solatia praestas,
Et nunc affari extremum est data copia amico.
Nec licuit tecum nostros finire dolores
Et tecum uno eodemque comes venisse sepulchro.
185Haec igitur saltem testantia thura dolorem
Iure sodalicii cape: nam tibi thura quotannis
Ipse feram et tumulo manes umbramque ciebo
Et spargam myrthos et suave rubentem hyacinthum
Et tibi constituam templum e viridante salicto
190Hic ubi Ticinus sinuosis fIexibus errat.
Tunc aderunt Ticini vates cantare periti:
Ante omnes Pyrrhus, qui te dum vita manebat
Excoluit, Musas sacro ex Helicone vocabit
Et canet ad tumulum et tumulo superaddet honores.
195Sed fortasse meos gemitus neque curat inanes
Turrigenus curas hominum et pia munera luctus;
Ipse inter divos caeloque relatus in alto
Conspectu superum fruitur dulcique potitur
Nectare. Et assurgunt tibi et famulantur Amores:
200Arridet Venus atque oculis caelum omne serenat.
Tu vero caelestem axem et vaga sydera lustras
Saturnumque vides ac ensiferum Oriona
Et iam caelestes gaudes cognoscere causas
Percurrens caeli tractus, terrasque profundas
205Despicis, exultans gentes liquisse prophanas
Et vulgum insanum et tot habentes nubila terras
Scrutarisque Orientem ubi candidus exoritur sol,
Discutiens terris tenebras, Phoebumque salutas.
Te Phoebi natus medicorum adiungere regi
210Fas habet Hippocrati et solio te collocat alto
Et te circumstant superi caput admirantes
Caesariemque deo similem vultusque serenos.
Salve igitur divum soboles, diis aequa propago:
Nos semper votis et nos te semper ovantes
215Marmore constructis Pario venerabimur aris.
Per te senserunt medicinae commoda gentes
Et tibi posteritas debere fatebitur ultro;
Quin tibi post annos, post saecula multa nepotes -
Veridico ut nuper cecinerunt carmine Parcae -
220Emeritos referent clarae virtutis honores.
Interea me nulla dies lenire dolentem
Nec poterit nostrum devellere tempus amorem:
Namque ego, Marce, tui aeternum, dum vita manebit,
Ardescam desyderio amissumque dolebo.


48. exastichon de eodem

Pastores, rapidum solem vitare sub umbra
Quos iuvat et liquidi quaerere fontis aquam,
Ferte pedem huc: mihi perpetuum fons manat ocellis
Et flumen madidis prosilit ex oculis
5Dum modo crudeli sublatum <funere, Marce,>
Nequicquam mutas conqueror ad cineres.


49. ad Franciscum Insubrum ducem

Insubrum dux magne, deum, si dicere fas sit,
Te dixisse velim, nam te nil mirius orbe
Sol videt: at saltem liceat in pace deorum
Te superis dixisse parem. Tot caeca pericla,
5Tot casus morbosque et inexpugnabile fatum
Vicisti - prudentiae opus virtutis et ingens -
Ut te sors posthac neque fatum aut sidera laedant.


50.

Iam decessit hyems, grata vice gramina campis
Parturit almus ager.
Laxant arva sinus, nunc omnis pululat arbos
Et nemus omne viret.
5Iam flos omnis hiat pratis et lilia surgunt
Candidiora nive.
Nunc est ludendum, magno nunc ore sonandum est,
Macre, sub arboribus;
Nunc decet et mollis myrthi laurique virentis
10Cingere fronde comam:
Nunc decet in triviis sub luna agitare choreas
Et canere ante deos
Aut cum virginibus pia dicere verba Dianae
Et dare thura focis.
15Vere igitur stillent puro tibi tempora nardo
Frons madeatque mero.
Atque ubi sunt croceis halantes floribus horti,
Candide Macre, veni:
Namque tibi e viola ferrugineoque hyacinto
20Delia serta facit.
Huc ades: unanimis sit amor simul omnibus idem,
Omnibus una quies,
Et dum longa dies et declinat rapidus sol
Carmina laeta cane;
25Neu mordax somnos abrumpat cura salubres,
Caecuba, Macre, bibe
Et mecum flores legito et vacinia nigra:
Caetera linque deo.


51. Iridi

Iri, decus caeli, Iunonis nuncia magnae,
Arquumque quae vario picta colore trahis,
Sis placida et foelix Arquensibus omine laeto,
Sitque tua semper patria sospes ope.


52.

Amabo, mihi dic, puer Cupido,
Quis flavum tibi praebuit metallum
Ut nostrae faceres comam puellae
Atque una aureolos suos capillos?
5Servavit tibi quis rosas rubentes
Colligens teneras simul pruinas,
Utrasque ut faceres genas decentes?
Quis gemmas niveas coraliumque
Indo ex aequore legit, ut pudicum
10Os et denticulos manu magistra
Formares, quibus exeunt lepores
Una et dulcia verba mista amaris?
Quo sole hos nitidos suos ocellos
Duxisti: heu nimium malos ocellos,
15Qui miris cruciant modis amantes
Et dant leticiam et simul dolorem
Et vitam simul et necem reportant?


53.

Dilectae Veneri, niveae, mea cura, columbae,
Quae gemitis rauco tecta per alta sono,
Nocte sub hac somnum pingui suadete marito
Dum venit in nostrum Chloris amata torum.


54. de Batylla

Risum kara mihi movet Batylla
Et mecum pariter benigna ridet:
Quo risu aethera turbidum serenat
Et rident Charites Cupidinesque.
5Hanc vos, o teneri mei poetae,
Laudate hendecasyllabis venustis,
Ut quondam potuit meus Catullus
Famam tradere Lesbiae perennem.
Sed dicam hoc venia mei Catulli:
10Si nunc viveret, esse Formiani
Amicam illepidam suam putaret
Prae kara et lepida mea Batylla.


55.

Quum loquitur Lalage, spirant ex ore lepores
Eloquiumque omni dulcius ambrosia.
Venti, ne verba haec superum referatis ad aures,
Ne mihi dii et magnus Iuppiter invideat.


56.

Scilicet ex animo dicam hoc, Iucunde poeta,
Ingenueque istud et sine fraude loquar:
Quod tu discedens nostrae solatia vitae
Erripis et nobis omnia nostra bona.
5Nam quum inter reliquos esses mihi carus amicos,
Tu mihi curarum molle levamen eras;
Quare si qua tibi est pietas, ne desere amicum:
Nam sine te nihil est vivere dulce meum.


57. scazon

Puella inepta, desinas superbire,
Quae me tuo ex amore perditum ducis
Et exfututa contines tuos vultus!
Non te sequor nec amplius miser vivo:
5At tu superba me rogabis invitum
Meumque utraque vinciens manu collum,
Iam facta blanda, desines superbire.
Ego obstinatus ut silex mari vasto
Tuas nec ipse sentiam preces, surdus.


58.

Ut virguncula mollicella suevit
Dormire in tremula parentis ulna
Aut matris gremio piae foveri
Ambas iniiciens manus papillis; ,
5Quod si hanc lacteolo sinu revellit
Quisquam, turgidulos fricans ocellos,
Fundit lachrymulas scaturientes:
Noster sic liber, infaceta charta,
Ad te dum properat dolet moveri
10Ex dulci hospitio sui poetae.
Namque conscius est ineptiarum
Et scombros timet et timet cucullos.
Sed solum hoc relevat suum dolorem
Quod, dum quisque cupit tibi placere,
15Has laudes leget et, tuum decorem
Miratus, veniam dabit libello
Et parcet tenero suo poetae.


59. ad Thyrsim

Thirsi puer, formose puer, cur liqueris heu heu
In fontem? Cur sic pallidulo ore tumes,
Dum fles erreptam nocturno a fure capellam?
Ah miser, ah miser, ah desine velle mori!
5Est mihi - ni temnis mea munera - corniger hircus:
Invidit Da<meta> hunc miti saepe bonus:
Ille herbas gelidis in vallibus Appennini
Tondet et est matris maxima cura meae.
Illum ego surripiam: matrem caramque sororem
10Prae te ego despicio despicioque gregem.


60. Petro Antonio Ianonio

Cur sacros iterum colles et amoena vireta
Pieridum et sanctos ausus inire choros?
Iam te desuetum Musae risere canentem,
Venit et ad numeros aegra Thalia tuos.
5Hoc peperit coniunx et habendi caeca libido
Et nomen patris hoc tibi dulce dedit.
Quam satius fuerat viduo dormire cubili
Clamosum et numquam sollicitare forum,
Quin etiam culto contentus iugere terrae
10Vivere divitiis nec satiare sitim!
Forsitan immenso vixisses cognitus orbe
Quaque patent terrae quaque patent maria
Nec te vexarent miserae mala plurima vitae
Nec tibi mors, tempus nec nocuisset edax.
15Delphica vixisset totum cantata per orbem,
Quae tecum infelix tota sepulta iacet.
Ergo quum fueris postrema morte solutus,
Ipse tui nulla parte superstes eris
Et circa tumulum levis obdensabitur umbra,
20Obducet tenebris nox tibi caeca caput:
Et tua transibunt spernentes ossa Camaenae
Et veniet cineri gloria nulla tuo.


61. auspicium

Aspicio septem carpentes aethera cygnos
Et circumvolitat blanda columba caput;
Foelices eritis nostri - ni fallor - amores:
Nam nosco Veneris omina fausta deae.


62. ad Venerem

Alma Venus, regina potens hominumque deumque,
O dea, frondosum quae colis Idalium,
Fac thalamum nostrasque habitet concordia sedes
Et pax has aedes incolat et genius.
5Sint procul hinc curae et tristi discordia vultu
Et procul hinc rixarum omne genus fugiat.
Et face ut hic mecum vivat sine lite Neaera,
Ut per nos veniat nulla querella tibi.

63. de Andra puella

In nodum tortos collegerat Andra capillos
Et levis aureolam huic sparserat aura comam
Illiusque vagis radiabat lumen ocellis
Ut Veneris caelo splendida stella micat:
5Indueratque pium facies formosa colorem
Et gratus steterat fusus in ore rubor.
Tunc ego cui molles carpebat fiamma medullas
Arsi, nec noram quid ferus esset Amor.
Forma Andrae caelestis erat, mortale sonabat
10Vox nihil, et certe haec est dea visa mihi.
Pace igitur vestra, caelestia numina, dicam:
"Contigit humano nuper amare deam".


64. votum bumasti ad Bacchum

Vinitor hos tibi Bumastus dat, Bacche, racemos
Et libans pateris dat nova musta tuis
Et rogat ut calcata suo vindemia praelo
Illius linguam vinciat atque pedes.


65. votum Sylvii

Has modo decerptas ex palmite Sylvius uvas
Pampineo autumno dat tibi, Bacche pater,
Et rogat ut pleno spumet vindemia lynthre
Atque illi musto dolia plena fluant.
5Agricolae, hunc hircum verubus torrete colurnis
Et Baccho laudes dicite rite suas,
Impleat ut nostras divino nectare cellas
Et sint plena suis omnia muneribus.

66.

Quid vos tinguere Bacchico liquore
Formosas, iuvenes, iuvat puellas?
Quae solatia deinde, quae voluptas
Aut hinc quid tenerae ferunt puellae? .
5Ite in basia lingulis trisulcis,
Per colla utraque mutuis lacertis;
Pertractate papillulas venustas;
Cyprias imitamini columbas
Vernis passeribus salatiores.
10Amplexus date, mutuo fovete
Amplexumque hederam simul tenacem
Quae circumligat arbores referte:
Nam lex hoc madidi iubet Lyaei,
Ut sit densior omnibus racemis
15Haec vindemia basiationum.


67. epitaphium Caesarei ministri

Hic iacet Arctoi dapifer Iovis: iste sub altis
Antiquae Paduae moenibus occubuit.


68.

Hoc ego discessu, fateor, sum factus ut amens.
Nam fleo quod domina cogor abire mea;
Rideo: me dominae faciunt promissa superbum;
Ardeo: nam mollis cor mihi fiamma coquit;
5Frigeo: namque meus sol linquitur orbe remoto;
Spero: mihi est certa namque in amore fides,
Et timeo ce<u> quoniam timor instat amanti
Et dicit: "Nullum foemina pondus habet".


69. elegia petrarchae

Quum rapidum vergit caelum versusque cadentem
Praecipitat Phoebus et fugit alma dies,
Et volat huc ubi gens nostro contraria caelo
Forsitan expectat laeta videre diem,
5Tristis anus procul a patria laribusque relictis
Accelerat gressus et magis atque magis;
Nocte tamen blanda requie solata laborem,
Deponit curas et mala long<a> viae.
Sed quoties ducit mihi lux infausta dolorem,
10Duplicat infoelix nox tenebrosa malum.
Quum fuscae cedit nocti et sol mergitur undis
Atque altis maior montibus umbra cadit,
Robustis collum tauris disiungit arator
Curvaque suspendit fessus aratra iugo:
15Tunc epulas similes apponit glandibus illi
Et calidam fesso praeparat uxor aquam.
Sed mihi nulla quies, cursu non astra benigno
Laeta favent: nox est tristis, iniqua dies.
Ardentes pastor radios descendere solis
20Quum videt et gelidus aere vesper adest,
Surgit et umbrosas phagos herbamque relinquit
Errantemque gregem sub sua signa vocat:
Deinde refert numerum et pastas ipse capellas
Et solita virga coget oves stabulis;
25Post illum aut spelunca tegit seu frondea tecta
Aut curarum expers ad stabula alta cubat.
Sed me saevus Amor cogit vestigia <saevae>
T<i>g<rid>is errando per iuga celsa sequi.
Illa meos spernit gemitus, nil carmina curat
30Dum fugit et gressus fallit iniqua meos.
Cur miseri nautae, in tenebris sub valle reposta
Prostrati in tabulis membra sopore levant;
Me miserum, mediis pereo cur naufragus undis?
Cur mea vella mari turbidus Auster agit?
35Omnia quae immenso spirant animalia mundo
Possunt alterna saepe quiete frui;
Nulla tamen nostro succurrunt grata dolori
Gaudia: sunt errepta omnia nostra bona.
Et quoniam rursus videor renovare dolorem,
40Vespere disiunctos cerno redire boves,
Cur ego non itidem vinclis et amore solutus?
Cur me curarum tam grave calcat onus?
Cur molles lachrymis tam saepe rigantur ocelli?
Cur tam dura meo pectore versat Amor?
45Vos igitur, nondum experti crudelia Amoris
Vulnera, si sapitis, his procul este malis.
Vos vero quos una tenet concordia iunctos,
Quos laetis oculis aspicit aequus Amor,
Pergite: ego infoelix me spe dominaque relictum
50Rupibus his altis praecipitem eiiciam.


70.

Spinosae, procul hinc abite, curae:
Nam nostram volo floridam iuventam
Donec fata sinunt ioco atque vino
Exercere. Puer, meas puellas
5Vocato et geminos meos sodales.
Certabit Lygurina cum Carino,
Quae miscere susurrulos loquaces
Una est aptior omnibus puellis
Et ferre oscula roscidis labellis
10Et lingua ut Cypriae solent columbae.
Flaminio dabit futuitiones
Lygde, quae tremulas nates movere
Nec sola invidet omnibus puellis,
Seu partes agat haec eques viriles
15Sublato aut pede conseras duellum.
Vos ergo, lepidi mei sodales,
Istuc accelerate nec severos
Senes unius assis aestimate,
Qui nunquam iuvenes velint videre,
20Dum lugent mala pessimae senectae
Et vivunt odio sibi et puellis.
Vos mecum pariter, boni et valentes,
Vernantis memores simul <iuventae>
Vivatis simul integello amore:
25Nam tempus volat et dies fugaces
Transeunt cito nescii redire.


71. naenia de morte matris

Et merito has lachrymas dono tibi praemia partus,
Chara, tui, genetrix: merito tua funera planctu
Prosequor et sacros intendo moestus honores
Et veneror tumulum multa prece ture<que mul>to.
5Hunc decoro: alter ab undecimo nam volvitur annus
Cuum tua sub lapide hoc foeliciter ossa quiescunt.
Illa tempestate meae nutricis alebar
Complexu in molli, me tertia c<o>eperat aestas
Vix bene firmantem gressum et bleso ore loquentem,
10Cum mihi pallida mors misero te te abstulit ipsam
Iniecitque manum viridi sub flore iuventae.
Vidi ego cum tristi procederet ordine pompa
Et caneret pulla vestitus veste sacerdos;
Horrendum, sensi lachrymas: et acerba gemebat
15Infoelix pater et fatum damnabat avarum.
Tunc parvi flebant fratres geminaeque sorores
Lugebant, nutrix gremio me chara tenebat
Implebatque sinum lachrymis, simul ipse dolebam o
Nescius, heu, tanti sceleris, parvusque videbar
20Agnovisse nephas; tunc illa nocte papillas -
Sedula nanque olim mihi rettulit omnia nutrix -
Non ego libavi, digitis non ubera pressi,
Seu natura fuit seu quid caeleste lateret:
Tantum praesago suspiria corde trahebam
25Haerebamque genis moestae nutricis, et ipsa
Fasciola madidos lachrymis abstersit ocellos
Compressitque genas simul et pia basia iunxit
Et: "Taceas, mellite puer, puer optime - dixit-
Mater enim spirat, mors illi saeva pepercit;
30Rus abiit dixitque mihi: 'Servato puellum,
O nutrix, donec redeo: cito laeta redibo"',
At postquam surgente efferri sole cadaver
C<o>eperat et toto sonuerunt aethere planctus,
Ipse pater gemitu circum atria longa sonabat;
35Ipse pater querulis implebat vocibus auras
Vixque pius poterat tantum sufferre dolorem,
Sed revocant animos natique solantur et aegrum
Impliciti collo: curasque reponit inanes
Et modo conquestus cara pro coniuge rapta
40Ingentem attollit luctum virtusque recursat
Nobilitasque animo et tanti matrona pudoris
Haeret <...llius> menti et fovet insanabile vulnus.
Sola domus m<a>eret, plangunt tua funera matres
Quas Athesis rigat et sinuosis Sarchius undis:
45Sarchius, ut phama est, liquidas dum fertur in undas
Benaci, Nimphas Be<nacides> exturbavit
Pacatumque imis excusit sedibus aequuor.
At tua progenies sotio ferit aethera luctu,
Non aliter quam cum percussit aurundine pastor
50Servantem nidum volucrem, quae fixa repente
Ad terram cadit et natos vitamque relinquit:
Inscia progenies stupet et iam vespere sero
Expectat matrem <et> pastu<m> praedamque moratur
Implumis matrem et rostro conclamat aperto.
55Praecipue infoelix ego te per tecta vocabam
Illachrymans; sine te reliquum nihil esse solebat:
Cum mihi fingebas lusus et grata canebas
Ad cunas, blandum invitans mihi voce soporem.
Tu, flores intertexens et mixta corollis
60Lilia puniceamque rosam rubrumque hiacynthum,
Ornabas caput et fulgentia tempora sertis,
Et pectus gemmis et ramiferis corallis
Saepius et flenti ridens blandiris alumno;
Et modo turgidulas lactenti rore papillas
65Exeris et modo lacte meos perfundis ocellos
Et modo te iratam <vultu> truculenta recondis
Et modo te profers vultusque ostendis amicae.
Te modo fingis anum, simulata et imagine terres
Et cohibes flentem falsae formidine formae.
70Heu sortem miserandam, heu nescia corda futuri!
Tunc mihi te rapuit mors improba, cum dare matri
Oscula nec licuit prisco de more parentum
Claudere maternos oculos et dicere matri
Extremum ore: "Vale", sacrosque intendere honores
75Manibus. <Sic, pii> vates, et carmine mecum
Hanc saltem celebrate aeternosque addite honores
Et myrthi folia et viridantem inducite laurum
Ad tumulum ut vivat divino munere vestro
Mater, et carmen maneat post fata superstes.


72. Paulo Ricio

Amabo, mihi, Paule, dic roganti:
Vidistine aliquem e meis amicis
Quos tecum Ticino simul profectus
Reliqui in patriam meam revertens?
5Ecquid gymnasii parens Iason?
Quid Picus facit alter ipse ab illo?
Num Pyrrhus valet? Anne Calvus ille
Novi moenia quem tulere Comi?
Ecquid Curtii utrique, amati utrique,
10Utrique egregii, eruditi utrique?
Sed, quaeso, incolumis mea est Batylla
Quam aeque ac hos oculos meos amamus?
Immo plus oculis meis amamus:
Nam me plus oculis amat Batylla.
15Qua solatus es allocutione
Illam me diu abesse conquerentem?
Nonne es pollicitus suum poetam
Quamprimum affore? Nam scio quod illa
Me desyderio cupit nitenti,
20Illiusque animo miser recurso,
Atque annus sibi lux videtur una
Cum secum viridi fruar iuventa;
Nec prae me illa velit Iovem tenere
Cum me sentiet esse tam propinquum
25Quod mi basia mille, deinde mille
Et centum altera mille duplicabit,
Persolvens Veneri Cupidinique
Pingues pro reditu meo columbas.


73. ode distrophos ad morum

Ille mi coelo et superis videtur,
More, par, qui inter mediocritatem
Auream vivit neque sumptuosa
Pallet in aula,
5Qui per hostilem est gladium expeditus
Ire pro chara patria et pericla
Quaeque metiri. Huic neque consularis
Purpura curae,
Nec peregrinus male feriato
10Splendet in mensa tenui Lyaeus
Cum casa et fundo et lare liberali
Paupere vita.
Huic neque horrendi tuba rauca Martis
Eximit somnos neque praeliantum
15Saeva vis sed nec feriente Erynni
Turba cadentum.
Huic in umbrosis licet esculetis
Tuta dormire: hunc neque ter bis Aphro
Vestiunt lanae generosiori
20Murice tinctae.
O mihi, si sint mihi parva rura
Et greges, et sit mihi vita agrestis,
Ter quater felix ferar, imo ab omni
Parte beatus:
25Dummodo et Phaebus tenuem Camaenae
Spiritum haud mendax mihi det, prophanum
Spernere et vulgu<s> atque inimica sacris
Ora poetis!
Non magis Craesi cumulata curem
30Dona nec rubri Occeani lapillos,
Invidus nulli neque formidatus
Invidiosus.


74. ad Germanos

Affectate viam coelo, Germana iuventus,
Ut vestrum vates nomen in astra ferant
Nec dubitate mori et belli tolerate labores.
Ite et parta foris signa referte domum:
5 <N. . .> iusto contundite Marte tyrannos
Nam Caesar bello fulminat ad<...>em.
Quicunque hic morietur, habebit victor honorem
Supremum et <digno> funere notus erit.


75. elegia ad Battum et Frastorum et Foelicem

Mobilis autumnus redit et iam praeterit aestas:
Annuus exactis mensibus orbis adest
Ex quo relliquias divinique ossa sepulchro
Condidimus Turri tristibus inferiis.
5Batte, igitur, seu te priscorum Roma virorum
Mater alit, Veneti seu tenet ora maris-
Nam te Veronae dixerunt adfore multi
Iamdudum et patrios deseruisse lares -
Pone illi tumulum et tumulo superaddito inani
10Exuvias fratris tristia dona tui.
Annua vota etiam veterum de more parentum
Et pompam solennem anxius exequere;
Namque infausta dies nigroque notanda lapillo
Haec tibi semper erit: sic voluere dei.
15Quod tibi ne rursus videar renovare dolorem
Singula praetereo: dicere nam miserum est.
Nam tibi turgiduli tabescunt semper ocelli
Et pluvia ex oculis candida praecipitat,
Flebilibusque modis fraternum urgere sepulcrum
20Non cessas teque his excruciare malis;
Ulla tuum neque non possunt lenire dolorem
Gaudia, sed ploras fletibus assiduis:
Ante tuos oculos illius semper imago,
Semper et illius tristior interitu es.
25Hanc olim pietatem aeternis condere chartis
Nitar, scribendoque invigilabo magis
Ut te haec atque alia atque alia et te quaelibet aetas
Et gens te Europae noscitet atque Asiae,
Laudibus eximiis et te vaga fama loquatur
30Et veniens una atque altera posteritas.
At tu quem Verona tenet, Verona virorum
Altrix et virtutum omnium amica parens,
Huc adsis, Frastore, et mascula tura cremato:
Hos manes multa ter venerare prece.
35Carmina dic quibus es Battum solatus amicum:
Talia nam noster carmina Marcus amat.
Ille tibi moriens artem donasse medendi
Dicitur et famae consuluisse tuae:
Ille etiam te fraterno dilexit amore
40Tempore quo vestis tradita pura tibi est.
Crevit amor vester pariter crescentibus annis:
Nam studium atque eadem cura in amore fuit.
Ille etiam iuvenis causas arcanaque rerum
Astrorumque ortus noverat atque obitus;
45Illa tempestate ferox mors abstulit illum
Quum factis famam extenderet egregiis.
Purpureos igitur flores huic sparge sepulchro;
Dic muto et "Requiem perpetuam" cineri.
Tu quoque qui Tenni rupes colis, o bone Foelix,
50Quem bello et genuit Felsina clara toga,
Dic tumulo pia verba et lauro altaria cinge.
Nonne vides? Deus est Turrius ille, deus.
Ecce novum magno processit sydus Olympo;
Haec Turri sero vespere stella micat:
55Exoritur nitidae semper dux praevia lunae
Et semper claro lumine conspicua est.
Adsis, o Turri, nostraeque illabere menti:
Florida nanque damus haec tibi serta deo,
Gratamurque deum et meritos largimur honores
60Teque salutamus rupibus aereis.
Ipse tibi Phebi natus favet: ipse rogatus
Rippicolas saevo perdidit exitio;
Nam phama est quum olim tua funera portarentur
Hos tumulum votis non decorasse tuum:
65Illorum hinc saevit pestis vesana medullis,
Infecit miserum vulgus acerba lues.
Rippiculae, hunc igitur tumulum celebrate quotannis,
Sanguine taurino pacificate deum.
Respice me, Turri, interea: tibi munera semper,
70Semper digna tua carmina morte feram;
Neu te tempus edax scabra rubigine tangat
Saecula te in nostro carmine pervoluent.


76. enigma de Hippolyta Ruff...a

Quid non par natura facit? Nos vidimus ipsi
Quod tauro facta est obvia vacca suo;
Et fortasse illam cornu petiisset adunco
Ni prior hanc curru dissoluisset equus.


77. epithaphium Delphini Archensis

Ingratus, Delphin, patriae atque parentibus et dis:
De me non est phas dicere plura mihi.


78.

<Laura, veni, te ru>ra vocant, l<...>us plaudit et aer
Atque inter frondes te levis aura vocat.
Ipsi te montes, procul haec te rura salutant,
Leticiaque tuum nomen ad astra ferunt.
5Ingeminant plausum valles cavaque antra resultant:
<Ecce> ferunt nostrae munera Naiades.
E<t> tibi dant calathos, quos circumplexus acanthus
Vestit, et hos hederae brachia lenta ligant,
Et texunt niveis redolentia serta ligustris,
10Purpureis pingunt lilia mista rosis:
Inflectensque tibi molleis Polihymnia voces
Per sylvas passim carmina laeta canit.
Et <Ca>nave Paphias servat tibi nota columbas:
Poma suis pendent roscida in arboribus.
15Benacusque pater placidis assurgit ab undis
Componens fluctus, et maria alta domat:
Fertque manu laurum ab radice et quassat olivam
Et firmat foelici omine connubium
Aurato et plenos fundit limone canistros,
20Et "Lauram" arguta litore voce sonat:
Addit citria mala et suaves miscet odores,
Et vos, o myrthi, carpit, odoriferae,
Et fert nodoso ramosa corallia trunco
Quae genitor Nympharum huic dedit Occeanus.
25At Nymphae alludunt crispatis leniter undis,
Quas Zephyrus paulatim incitat horrificans:
Syrmio lascivisque tibi blanditur ocellis
Garda et Veronae Turris amata tuae.
Omnes certatim studio venere videndi
30Et gens effusa est plurima littoribus,
Inclinatque tibi se nubifer Apenninus
Et quercus coelo quae capita alta ferunt.
Huc ades et formosa satis ne despice rura:
Rura etiam Pallas, Phaebus et incoluit.
35Quin etiam ruri suus est honor: aspice ut ista
Rura humilesque etiam pax colat alma casas.
Hic pax assidua est, hic est syncera voluptas:
Hic Mars nec somnos aera recurva fugant.
Vexantur bello miseris cum civibus urbes:
40Sunt procul a nostris praelia liminibus,
Bella malum commune, nephas commune virorum,
Bella virum et virtutum omnium amara lues.
Hic umbrae altorum nemorum et de valle volutus
Fons gelidus rauco murmure saxa ciet:
45Hic nitidi soles, hic indulgentia coeli,
Hic tristes animos gramina laeta movent.
Adde quod et tenero venis expectata marito,
Qui nunc iucundi tempora veris agit.
Tecum hic formosus concordes exiget annos,
50Diceris pulchra tu quoque prole parens;
Hic tibi erit castae turtur tuus et tua vita
Et soli dominae serviet usque tibi
Probraque committet cum nulla turpia moecha:
Nam tu formosa floridulo ore nites.
55Semper erit thalamo foelix concordia vestro,
Iuppiter, <ut> rixarum omne genus fugiet;
Utque ulmo vittis gaudet coniuncta marito
Quae se se extollit luxuriatque magis,
Sic foelix eris ardenti coniuncta marito:
60Vestra erit ex omni parte probata fides.
Non decet amplius hunc patefactum abscondere amorem:
Laura, veni et dudum quod cupis ipsa cape.
Hoc iubet alma Venus: Veneri ne, pulchra, repugna
Neu magnae spernas mollia iussa deae.
65Connubium ne sperne istud, ne inculta senescas,
Neu iaceas lecto caelibe frigidula:
Namque huic coniugio laeti assensere parentes
Et Caesar dextris annuit auspiciis.


79. obscaenam patris et filiae consuetudinem damnat

Patri filia pulchra copulatur.
O dirum scelus et scelus nephandum:
O audaciam in orbe singularem!
Non possum hoc reticere prae dolore.
5Si non curat uterque vim deorum
Nec coeli metuit graves ruinas,
Si non famam hominum timet loquentum,
Non saltem timuisse tunc decebat
Noctem, tecta facesque nuptiales
10Et testem thalamum tori iugalis
In quo nupserat alteri marito?
Ergo filia tam scelesta - contra
Quam fas est - patris est amore capta:
Inflammata libidine huc et illuc
15Fertur, nec superat pudor furorem:
Pellexitque animum rudem puellae,
Ignaramque libidinis scelestus
Instruxit pater. Hanc suam vocavit
Sponsam; hanc saepe suo ore suaviatus,
20Non nata<s> veluti solent parentes,
Et non ut decuit pium parentem:
Hanc et delitias suas vocavit
Et solatiolum omnium malorum.
Iam non filia, sed parentis uxor,
25Quod matri modo straverat cubile,
Pulsa matre, iubet sibi parari,
Ut nubat tenero suo parenti
Infausto auspicio et deis sinistris.
Et mater videt ipsa pellicatum
30Nata: nec revocat piis querellis:
Nec fletu assiduo movet maritum
Nec luctu quibus illa consenescit,
Amplexu aut vetito avocat puellam.
O dirum scelus; o parens sceleste;
35O nata improba pessimi parentis!.
Quis vidit Venerem magis nephandam,
Obscaenam magis atque inauspicatam?

80. epithaphium Altini adolescentis submersi

Hunc tumulum laurusque et florida mirthus inumbrent:
Hic iacet et Musarum decus et Veneris
Altinus, quem traxere in maria alta capillis
Nymphae, dum vitreis se speculatur aquis.
5Hic igitur veniet pelagi deus omnibus undis
Occeanus, generum hunc et sibi Thetis emet.
Hic et componet fluctus, huic serviet aequor:
Illius et naut<a>e numina sola colent.


81. divo Hadriano cardinali

Quod pax alma meos colat penates,
Quod felix ego sim, tuum, Hadriane, est.
Sed te quis meritis remunerabo?
Decernam tibi supplicationes.


82. nenia Hieronymi Nichesolae

Heu puer infoelix, virtute et fortibus ausis
Macte, puer, domini gloria Gonzagidae!
Quae te fata aut quis miserum te casus ademit?
Invida fata et sors impia te rapuit
5Iucundos cum ageres primae lanuginis annos
Floridulus veluti candida parthenice,
Quae dum intacta manet, dum florem ostendit honestum,
Hanc aurae mulcent, educat aether aquis:
Sed postquam agricola ha<n>c duro contusit aratro,
10Demittit caput et flos sine honore iacet.
In gyrum dum volvis equum et calcaribus urges
Terga ferox, praeceps desilis altus equo
Purpureosque tibi clausit mors pallida ocellos
Et bona tot furtim sustulit atra dies.
15Te luxit Manto veluti Venus aurea Adonim
Formosum et crines vertice dissoluit.
Mincius indoluit vitreasque a sedibus imis
Exturbavit aquas fletibus assiduis.


83. responsum

Non vis suppliciis remunerari
Quod pacis fueris bonus sequester.
Hoc saltem mihi non potes negare:
Optabo hoc tibi, Iulium perire.


84. ad Dianam

Dum Baldi petimus sacros recessus
Qui sublimia fronte tangit astra,
Cuius plurima vallibus virescit
Morbis herba potens, potens et aegris,
5Dianam, o pueri puellulaeque,
Diana<e> et teneram simul cohortem
Precemur mihi quod ferant salutem.
Caelebs, o nemorum potens Diana,
Montium dea, montium patrona,
10Vos Nymphae, Dryades Oreadesque,
Tu, Sylvane, sacram ferens cupressum
Ab radice memor tui doloris,
Phaebe, artis medicae potens repertor,
Et tu, Pan, deus horridi Lycei,
15Tuque, o Balde pater, precor docete
Quae sit herba valens levare amorem
Insano ut medicer meo furori.

85.

Prima dies anni est: procul hinc, procul este, prophani;
Ore favete pii, nam sacer annus erit.
Thure deos placare iuvat, placare Tonantem
Qui patrem incolumem nunc mihi restituit,
5Qui dudum graviter morbo confectus acerbo
Expulerat nostro pectore laeticiam.
Nunc mihi dispeream si non sunt omnia laeta,
Dispeream si non omnia grata mihi.
Nunc decet et lauros crepitantes urere flammis,
10Nunc decet Assyrio tinguere odore comam:
Namque valet somnosque capit velut ante salubres
Et fugit e venis huic mala pernicies.
Iccirco possum vobiscum ludere multum,
O socii, et festo me exhylarare die.
15Quid magis optarem hoc; quid erat foelicius usquam;
Quae poterat nobis clarior esse dies?
Et quis me vivit foelicior? Ite, sodales,
Laeticia hoc mecum tempore desipite.


86. ad Lelium et alios sodales

Quid ruri facitis, mei sodales?
Quae vos causa tenet diu morantes?
Iam saevus Canis ardor aestuosae
Cessavit, neque frigus est opacum
5Captandum amplius arborum sub umbra:
Et iam frigida nox diesque coelo
Breves praecipitant. Redite in urbem
Et vino simul et iocis vacate.
Nam tempus monet ocio beato
10Frui, dum licet, et iuventa cursu
Veloci fugiens ait: "Valete,
Insani iuvenes, procul recedo;
A tergo insequitur gravis senectus,
Et mortis comes et comes malorum".


87. de saxis apud divum Apollinarem Archensem

Hanc molem praeruptam, haec saxa immania cerne
Ut passim e magno monte revulsa iacent:
Haec iam montis erant partes, sed singula sensim
Provoluit duro dente senecta gravis.
5Nil mirum est igitur si obnoxia corpora morti
Nostra cadunt: aetas impia cuncta rapit.


88. de Batylla et Neera

Abiieci illepidae Batyllae amorem,
Hunc transfudi in amabilem Neeram:
Namque una haec mihi mutuos amores
Promisit, dedit et fidem vicissim
5Et dixit fore se meam puellam.
Dixit; sed quia perfidae puellae
Dum munuscula gestiunt apisci,
Viros decipiunt, fideque abusae
Et iurant et inaniter pacisci
10Nil curant; Venus istud adiuvato:
Et fac perpetuum utriusque amorem
Et dicta harec facias rata et probato.

89. ad Myrmicum et uxorem

Pulchre convenit improbo marito
Uxor cui neque dos ager nec ullus,
Solum capsula araneis referta est
Nec curat tineas trucesve blattas:
5Nam sola est toga trita lectulusque
Atque hic durior horridis lapillis.
Ob hanc, Myrmice, te putas beatum, .
Nam: "Pauper, tamen - inquis - est venusta".
Sed neque istud habet: labello hiante est,
10Deformis macie, hirculis ocellis,
Tota est cornea, nec cacabit anno
Formicae similem cacationem.
Sed nec - iudice me - haec satis beata est,
Maritum quod habet nimis voracem,
15Hanc qui prandiolo comesse possit,
Semper luridus esuritione.
Sed tu non poteris tuam timere
Dotem ne voret. Uxor hinc beata es,
Hinc est coniugium bene auspicatum.

90.

Vicini moneo, nostram servate puellam
Ut vitam in lecto c<a>elibe iners faciat.
Neu sinite hanc intro cupidos admittere amantes,
Lascivam facilis ne ruat in Venerem.
5Et si templa petit, ne quis malus auferat ill<am>
Respicite, et nullis credite blanditiis.
Quam tenerae aetati male creditur! Illa venusta est,
Sunt animi molles formaque digna coli;
Iccirco haud facile est pulchram servare puellam:
10Ergo cur domina cogor abesse mea?
Ah pereat bellum, pereat quoque miles iniquus
Vastatum miseram qui petit Italiam!
Si non bella forent, nos affore conaremur,
Nec timidum me absens excruciaret hera:
15Hic intermissos instauraremur amores
Et Ticini staret nobile gymnasium.
Invitus, fateor, terra Ticinide cessi,
Invitus: iuro numina magna deum.
Quamvis mens praesaga mali suadebat abire
20Et quamprimum hostes affore rumor erat,
Illa tempestate patris non cura tenebat
Nec patriae dulcis me revocabat amor,
Sed Lalage, mea cura et carior omnibus una,
Curarum atque mali dulce levamen erat.
25Pro qu<o> nunc ego vota deis munera porto,
Illius ut licea rursus amore frui
Et rimae arcanas iterum committere voces
Et tremulum ficta fallere voce senem:
Cum domina et nudis pariter certare lacertis
30Ludereque in lecto millia multa simul.
Haec pia fata velint: utinam fera praelia abessent!
Dulcis Amor me huius sisteret in gremio.


91. de martinalibus

Martinalia sunt: puer, dyotam,
Spumante<m> et pateras mero Lyaeo
Inger; perniciem meri fugato,
Nec lymphis iugula vetus Phalernum.
5Sonent vocibus omnia ebriorum.
Iam Morus riget et tremit Bosellus
Et circum omnia feruntur illis:
Inflarunt quoque venulas Iaccho!
Ut se proluit aurea dyota,
10Ut vinum impiger hausit ore hiulco
Hilas, delitiae mei poetae!
Sex immania vasa gurgitavit
Pro dulci Lepida sua Nearchus,
Et pro litterulis suae Fabullae
15Septem pocula candidus Trophinus.
Ludatur pariter, simul bibatur;
Collusor meus adsit et vocatus
Compransor: madeant mero ministri.
Scortillum madeat satis venustum
20Nec possit tremulas nates movere:
Neget concubitum. Et natent olenti
Lenaeo pavimenta: nunc Alexim,
Veronae quoque flosculum patulcum,
Labantem videam modo hunc modo illum,
25Hunc tardum, sed et alterum superbum
Nec concumbere possit hic neque ille.
Franciscus vomat, et suo cachino
Hunc derideat ebrius Carinus
Nec dormire queat suam Bosellus
30Insanus crapulam: huic liget Lyaeus
Linguam, atque ille loqui volens oberret.
Nos vero adveniente nocte opaca
Fusi per tabulata dormiamus -
Pars nostrum in tabulis sepulta vino
35Profundum capiat simili soporem:
Ad noctem quoque tertiam recumbat,
Nec quisquam excitet ebrios sodales -
Ut, cum illuxerit, illa nesciamus
Quae nos ebria turba fecerimus,
40Hesterni immemores ioci atque vini.
Martinus comes hoc iubet Lyaei:
His parere puto necesse divis
Qui curas abigunt molestiasque.


92.

O pingui coniuncta viro, coniuncta marito,
Illepido, salve, hoc digna, puella, viro!
Dispeream si vos unquam bona foemina amare
Ulla potest nec vos quis puer ingenuus:
5Nam semper vestros rixa turbatis amores
Et tristi haud tacitum voce cubile sonat.
Pulvinus tamen est illic attritus utrinque
Assyrio et mollis flagrat odore torus;
Hic etiam tremuli argutatio plurima lecti
10Quassaque sentitur sponda procaxque Venus;
Sed postquam explestis lascivae munera divae
Vestra hinc atque illinc iurgia pervolitant.
Lectulus hoc dixit, qui vos mala multa loquutos
Sensit et audivit turpia flagitia:
15Namque tibi coniunx dare toxica saeva minatur.
Idque tuus genitor cognitum habere potest:
Namque illi hoc dudum multi dixere propinqui,
Sed non es<t> curae, filia bella, patri.
Dii magni, ut luxit funesto lumine thaeda
20Connubio huic et quam dira volavit avis!
I nunc, infoelix, et diti nube marito:
Inferni Ditem nam reor esse deum.


93.

Nec volo, nec possum, si vellem, perdite amare
Illam quae me ipsum non amat ex animo;
At contra non possem illam nisi perdite amare
Quam pariter nostri mutua cura tenet.

94. ad Caelarinam

O dea quae caelo nomen deducis ab alto,
Caelarina, deorum inclyta progenies,
Aetatis quantum flos est brevis, et cito forma
Labitur et formosa omnia praetereunt!
5Exerce virides annos et carpe iuventam
Et Veneri assiduo munere des operam.
Nonne vides veluti ver praeterit et redit aestas,
Succeditque brevi tempore tristis hyems?
Qui modo purpureum flores caput ostendebant
10Languiduli passim decutiuntur humi.
Non semper formae virides servantur honores
Nec semper crines per rosea ora fluunt:
Nec tu iucundos semper spirabis amores,
Non oculis eadem gratia semper erit.
15Nunc iuvenes et mille proci tua tecta frequentant
Et iacet ante tuos Brixia tota pedes;
In foribus citharae pendent et serta coronant
Limina <et hic> iuvenum plurima rixa sonat.
Tu tamen ipsa cubas uno contenta marito
20Qui dudum hyberna est frigidior glatie
Nec sapit hic instar pueri neque dignus amari
***
O si me quoque, diva, voles, formosa, maritum -
Ah mihi ne possis tanta negare bona -
25Tecum ego f<o>elices agerem faelicius annos:
Esses unanimi iuncta, puella, viro.
Dicere tunc posses: "Hic nostro dignus amore est;
Quid mihi cum pingui, quid mihi cum stolido est"?


95. ad illustrissimum cardinalem Madrutium tridentinum

Illa dies tandem venit expectata mihique
Attulit ex omni gaudia parte dies.


96. de Lalage

Cedite, pallidulo labentia sydera vultu:
Nam nostro Lalage pulchrior orbe nitet
Et Lalages terris ostendit lumen honestum.
Caede, o <pruinosis> Delia vecta rotis:
5Nam tu fraternis radiis obnoxia fulges,
Nativo Lalage lumine clara micat.


97. iambus in Rippam

At o bene est; iaces, iniqua patria:
Iaces, iaces, nephanda Rippa adultera,
Tuis sepulchra facta ubique civibus.
Iacent et ossa solibus carentia,
5Inominata pars feris rapacibus
Relicta: dissipata sunt cadavera
Et insepulta membra sunt sub aethere.
Vagantur intus, intus horridi fremunt
Lupi, per ipsa templa sunt: imagines
10Deorum et aera miris quam pallent modis!
Collucet intus atra fax Proserpinae.
Tuam ergo pestis egit insolentiam,
Tuam repente dispulit libidinem.
Sed haec putabas esse spreturos deos
15Cum non timebas, impudica, Caesarem
Neque hoc putabas esse cognitissimum:
Eras lupanar hospitale virginum,
Amata Rippa scortis atque adulteris.
Quid amplius vis, execrata patria?
20Non te manet ruina, nullus exitus
Nisi revulsa monte saxa - quod precor -
Tuas repente everterint diras domos.

98. ad Iulium Romanum

Dum Minti ad ripam veteres, Iuli, advehis arteis
Altera iam dici Mantua Roma potest.


99. Fossati philosophi tumulus

Intima naturae Fossatus norat, eratque
Fossatus caecus lumine, mente videns.



Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: