Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

O mei procul ite nunc amores,
Ite nunc, Veneres Cupidinesque
Quicquid et fuit antea iocundum!
Galla me, o superi, impia fefellit,
5Galla, proh superi, impudica moechos
Praetulit mihi clanculum trecentos.
O scelesta, potes pati haec nefanda
Nec videre pudet diem atque lucem
Nec vero metuis truces iambos?
10Surgite, hendecasyllabi, repente!
Impudentia percitentur ora!
Clamate! audiat ista moecha turpis.
"Scortum +vulgare+, putidum lupanar,
Publicae stabulum et cloaca gentis,
15Vas urinae olidum, vorago penum,
Sordido meritoriae tabernae
Scorto putidior lutosiorque,
Ten ego +aspiciam ten + videre possim?
Nec pares oculos habes nec ora
20Munda nec faciem, ut prius, venustam,
Mala, quin etiam abstinente lingua
Nec mundo pede nec manu pudenti.
Novit Niliacus tuum pudorem
Cum tu, concubia vagata nocte,
25Custos impavida trementis arcis,
Amicum tuum adusque ventitabas
Atque intus, socio pudore misso,
Ardens et nimium impudica moecha,
Huius inguina turpe palpitasti.
30Salve, Penelope et pudica Dido
Ac Lucretia castitatis instar!
Te diana suis cupit magistram
Dare virginibus tuumque Vesta
Nomen predicat omnibus sacellis.
35O Niliaci amica sordidiosi,
Sola qui tibi mentula probatur,
Recte nos alios nil esse ducis,
Quos tanta inguina non habere nosti.
Desine aspicere ac videre lucem!"
40Sed nil verba facit neque his movetur;
Haeret mentula namque fixa cordi,
Aures obstruit. Ergo colloquamur
Suis, qui rabiem domare possunt:
"Agnati, quibus imminet propinaque
45Cura, quid facitis? Furit puella
Effrenis neque iam movetur ullo
Pudore in patria provinciaque."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: