Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Dummodo delicti non sim conscius acti
Arguat et dicat criminis esse reus


2.

Verus amicus amat non uno tempore tantum;
Omnia participat tempora verus amor


3.

Pondera que defers minuit plerumque voluntas,
Et grave sit quamvis hec leve prebet onus


4.

Tunc ea cepit iter: fugio, fugit illa per umbras,
Et nemoris frondes, dum fugit, illa movet;


5.

Dic michi que virtus, dic que victoria certe est
Marte quidem si sit femina victa tuo.
Dic michi que Veneris, dic que victoria amoris
Subcumbat nisi quod femina victa viro.
5 < >
< >
Ergo vir esse velis nec sit victoria grata hec;
Et te si vinces succubuisse puta


6.

Non pereunt si qui morientia lumina claudunt;
In melius mutat corpora nostra Deus


7.

Nulla fides meritis dum laudat stultus; et omnis
Laudibus, ut sapiens laudat, habenda fides.
Commendat quod quisque cupit: sapiente peritus
Laudatur; stulti gloria stultus erit.
5Laudat avarus opes; nichil esse potentius illis
Credit, et hiis summum iudicat esse bonum.
Una probat Bacchus liquidas simul improbat undas
Lascivus Veneris facta beata putat.
Hinc Venus ideo vicit sub iudice causam,
10Et prior in cunctis illa deabus erat.


8.

Cur tibi forma placet modicos que durat in annos?
Fiet adhuc iuvenis, non dubitetur, anus.
Que tibi pre cunctis nunc nunc spectanda videtur
Candida, purpureo leta colore suo,
5Aut cito deficiens morientia lumina claudet,
Aut faciem rugis curva senecta dabit.


9.

In Iove crevit amor Dampnem cum curris haberet.


10.

Constiterant multique viri multeque puelle:
Ille malo sicut convenit homo locus.
Hic breve lumen erat subite mortique paratum,
Et facile ut quovis tolleret aura levis.
5Finitis verbis, extingui lumina clamat,
Et iubet ex voto capere quemque suam.


11.

Est michi grata magis, quam factum summa voluntas,
Qui cum non possit munera ferre velit.


12.

Queritur Egistus quare sit factus adulter.
In prompto causa est: desidiosus erat.


13.

Non erit Egistus tutus quo regnet Orestes,
Ultorem natum sentiet esse patris.


14.

Bononiensis amans nuper despectus ab una,
Heu! sua precidit vulnere colla suo.


15.

Mirra patrem, natum formosa Samarimis olim
Optat, et utramque concubuisse ferunt.


16.

Eolides ex fratre suo conceperat unum;
Huncque parens escam iusserat esse feris.


17.

Sordescis ceno, plus es quoque sordida ceno,
Volvis et involvis in tua membra lutum.


18.

Prospice quo iaces luto, lascive, profundo;
Desine; sed tua virtus stet corde tuo


19.

Hec lupa captat oves, captat furiosa capellas
Nec satis est unam perdere possit ovem.
Cumque aliquem cepit, luteam petit improba vallem,
Fert secum predam turpiter ipsa suam.


20.

Factus avis condam Tereus numeroque virorum
Demitur, et facti causa libido fuit.


21.

Nemo vagos mentis motus admittere debet,
Hiis delectari perdere tempus erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: