Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 O natura, quid est ut (si fas dicere) tantum
In crimen labare? Facis pulcherrima quaedam
Saepe opera, aeterna qua sint dignissima vita.
Mox velut invidiae tabo vitiata (dolori)
5Destruis, et tibi non, quasi lunae obnoxia, costas.
3 Disce loqui in matrem reverentius, o mea proles,
Dementire putas et delirare magistram
Me tantorum operum? Cunctis quae praedicor et sum
Insita vis rebus, diffusa per omnia virtus
10Corpora, et ex primis reparans genus omne elementis?
Inferior solo qui condidit omnia fabro?
Fare. Quid est quod mea accusas? Et dissere mecum,
Do veniam, facile est nato indulgere parentem.
4 Ira et amor duo sunt, ut tu quae semina rerum
15Concilias, nosti, quibus impatientius uror
Semper, at in casu multo magis ac magis isto.
Indignatur amor spolium grave, et incitat iram
Huius in authorem violentia. Acerbius ergo
Ira ardet sevire, ideoque in iurgia rumpit,
20Quando ulciscendi facto viae nulla relicta est,
Nec potis est ratio sensum infraenare furentem.
Ut neque nauta potest instantem arcere procellam
Tam subito, preceps totam impetus obruit artem,
Tum reget, in mitem cum ventus abiuerit auram,
25Et ratio tepefacta animum moderabitur ira.
5 Fare, quid estque me accusas? Et dissere mecum.
Do veniam, facile est proli indulgere parentem.
Fare igitur, fando ira cadet, viresque resumet
Languida et hoc tanto mens conculcata tumultu.
6 30Alma parens taceo reliqua infortunia quae me
Sollicitant, referam quod me modo macerat, unum.
Impia mors (nequeo lachrymas cohibere loquendo,
Et gravitas sene digna labat. Constantia vires
Hic oblita cadit, sensuque oppressa ruit mens)
35Impia mors clari de tot mihi fratribus unum
Impia mors modo surripuit, mors invida nostris
Mors infesta bonis, mors quae commune animantum est
Supplicium, quae iuge malum, longinqua timetur,
Iam vicina fodit mortalia pectora, praesens
40Infernas aperit fauces, et pandit Avernum.
Digrediens post se lamenta aeterna relinquit.
Mors quae sola potest miseros nos reddere, mors, quae
Perpetuo infestat terram et maria omnia luctu.
Aspera mors claris de tot mihi fratribus unum
45Qui decorare potis fuerat sua saecla solus,
Abstulit, ut de lanigero grege Pardus adultum
Agnum auferre solet, vel fauce Leaena rapaci.
Et florebat adhuc, et adhuc erat integer aevi.
Roma vetus quando consultatura sedebat,
50Maiestate virum tanta si forte repente
Vidisse superingressum, mirata fuisset,
Et rata Cecropium coram se astare Solonem,
Sive Numam veterem, Lacedaemonium ve Lycurgum
Assurgens meritos homini exhibuisset honores.
55Attica dicentem si gens audisset, ab eius
Ore pependisset, sicut Demosthene quondam
Ante Macedoniae imperium dicente pependit.
Ipse magistratu non uno insignis honores
Eximios foris atque domi subeunte iuventa
60Pubere vix maior (praecox sapientia tempus
Venerat ante suum) meruit. Tyrrhenia novit,
Luca sed in primis veteri contermina Lunae.
Flaminiumque solum, praesertim Felsina priscum
Nomen, et Ulviparae tellus vicina Padusae,
65Patriaque Argiva veniens ab origine Manto.
Transeo externas legatus adiverit urbes,
Et quali ad reges populosque oraverit ore.
Nam neque sola virum insignem facundia fecit,
Fecit et excellens legum prudentia quondam
70De tabulis egressa decem quas Graecia misit,
De geminis, quas Roma tulit, consulta senatus
Omnia, praetorum quoque ab honore vocatum,
Et quod Semestres tulerant cum plebe Tribuni,
Et quod Caesarii proceres, ut Roma potita est
75Imperio, prudentum etiam responsa tenebat,
Non secus ac manuum digitos et nomina fratrum.
Nec vero munus historias et grandia regum
Facta, quot a prima memorantur origine rerum,
Terrarum coelique locos, quot regna, quot urbes
80Orbis habet, quot sunt montes quod flumina ab ortu
Solis ad occasum, quot in aethere sydera, quot sunt
Insulae in Oceano, vires et nomina rerum
Noverat, ingenio divis aut altior, aut par.
Nulla habet Euterpe quae non reseraverit illi
85Scrinia. Terpsichore non dedignata vocare
In thalamos, illique ostendere seque suasque
Delitias, arcana viro communia fecit
Omnia, cum nondum teneros excesserat annos.
Concinnata novis quae non cognovit Olympus,
90Non Thamyras, non Amphion, non Thracius Orpheus
Non Linus, et magno veniens Museus ab Orpheo,
Instrumenta modis illi monstravit Apollo,
Pythagoras longa quae non praeceperat arte.
Et nova partitus vocem in discrimina fecit
95Artifices alio Cytharam percurrere plectro.
Pegaseas intravit aquas, et in intima fontis
Castalii secreta ivit, qua prima sororum
Calliope, digitis chordas exercet eburnus,
Qua canit ad cytharam tollens in sydera vocem
100Mellifluam Clio, quotquot Polihymnia condit
Carmina, de magnis antiqui heroibus aevi,
Quae Uranie, quae Melpomene, quaecunque Thalia,
Atque Erato, nostri de rebus et ordine mundi,
De mundo archetypo longum meditata reponunt.
105His studiis captus vulgi consortia dudum
Reppulerat, revocans sese penetralia tecta.
Lucra nihil curans, nihil emolumenta, sedebar
Inter mille libros velut in coetu atque corona
Mille senatorum consul, quid sentiat unus
110Quisque super rerum causis et origine tota
Luce rogans et nocte domi, quam plurima chartis
Lucubrata diu mandans studioque reponens
Multa gravi quae forte sequens mirabitur aetas.
Talis hic ac tantus mecum diverterat at extra
115Moenia, declinans ad ripas Eridanenses,
In fundo Phregosine tuo laribusque superbis,
Tale decus Phregosine tuis quale Hesperus astris,
Lugubrem patriae aerumnam, cum tabida pestis
Grassaretur agens mortem cum milite et armis
120Omnibus in plebem et patres, sacra atque prophana
Limina, cum subiens totam igni incenderet urbem,
Dumque fugit mortem, mortem incidit impia passus
Sydera, et atrocem fati implacabile iram.
Heu heu quam nihil est nostrum vigilare, supersunt
125Cladibus his soli quos coeli et numina servant.
Sic ornata bonis tot praecellentibus umbra
Mortali hospitio et nostris est functa tenebris.
Meque inter lachrimas inter suspiria, et inter
Quod longe est gravius, durae necis arma relinquit.
130Diva parens natura praecor succurre iacenti,
Et mox si quid habes opis impertire sepulto.
7 O mea progenies, quae sic in funere fratris
Te crucias, quid moerorum tantum atque dolorum
Concipis? Et frustra prae meris luctu Halcyonaeo?
135Non fuit hoc maior Niobem qui in dura redegit
Saxa dolor, qui populeos (si fabula vera est)
Transtulit in ramos merso Phaetonte sorores,
In canis effigiem matrem Hectoris. Ille cicadam
Qui genuit moeror, fuit imbecillior isto,
140Quando vir Aurorae nati super ora dolorem
Evomit toto in lachrymas abeunte cerebro.
Quo fit ipse egeas ope, quem Symplegades ista
Comprendere vias huius maris ignorantem,
Non germanus, ab his liber qui navigat undis.
145Ut sedare igitur valeas flagrantia corda
Et melius post hac de me sentire, docebo
Quaedam pauca tuae cursum rectura Carinae,
Accipe, et haec imo memor esto recondere sensu.
Ex animo constant homines et corpore corpus
150Membratim formare meum est, in semine rerum
Clausa operor, mirisque modis vitalia fingens
Organa distendo ventis et sanguine venas.
His etenim sicut moles terrena vapore
Ingenito ac fluviis corpus percurritur omne.
155Immortalem animum membris infundere, nostrae
Non opis est, pluit ex astris, descendit Olympo,
Et subit hos artus moribundaque corpora tanquam
Aere gravem thoraca pugil, procedit in orbem
Terrarum, velut in quandam gladiator arenam
160Pugnaturus, habet larvas Phlegethontidas extra
Corpus, et affectus in corpore semper, et istis
Hostibus est opus assiduo certare duello
Praemia victori coelum est, et tartara victo.
Tunc finem certamen habet, cum vita recedit
165In tenues auras, cum vult qui sydera torquet
Arbiter, ille animos ut solus ab aethere mittit,
Sic agit hinc solus, iustoque examine librat.
Nemo igitur nascens venit hunc, mansurus, in orbem,
Sed semper carpturus iter tela inter et hostes.
170Ergo quid accusas matrem mea chara propago?
Quae potuit bona cuncta dedi, si sydera possent
Permutare vias, longe meliora dedissem.
Nam quamvis habitem coelos quoque et omnia versem
Sydera, non tamen est mihi fas deflectere cursum
175Tramite ab antiquo, sed iter servamus ad unguem
Quod primum instituit cum res distingueret Autor.
Illi ego (nam mundi non sum Regina) ministro.
Ipse dat aetas, ipse est qui dividit annos,
Fortunas ac fata, nihil sine legibus eius
180Fas fieri. Qui me dicunt regnare, nec ullum
Esse Deum peccant, non sum regina, ministro.
Ergo quid accusas matrem mea chara propago?
Hoc quodque quod fratris fratris lues in funere, vanum est.
Talis enim nil triste tulit, nil flebile casus.
185Si verum inspicias, solus tibi noxius error,
Error apud superos risus, velut error apud vos,
Qui vacuam pueros facit exhorrescere noctem.
O mortale genus, si fas cognoscere vobis
(Sed Deus id prohibet, dedit haec spectacula solis
190Dulcia Coelitibus) quid agant post funera manes,
Qui bene de coelo meriti, lamenta silerent
Omnia, ex exequiae fierent convivia, luctus
Vaderet in choreas, Hymenaea in carmina planctus.
Quem tuus extinctum gemit ac desiderare error,
195Aethereo frater gaudens successit Olympo.
Et cum patre bonis fruitur coelestibus, inter
Coeligenas divos fato defunctus, et umbris,
Nil mihi nil coelo debens, mihi corpora solvit
Quae dederam, cursu reditura in prima peracto
200Corpora, quae vestri dicunt clementia Sophistae,
Coelo autem coelestem animum, qui venerat astris,
Qui proprie dicendus homo est, licet haec et ad ipsum
Noster Aristoteles extendat nomina corpus.
Est homo non oculis forma haec subiecta, sed ipsa
205Mens interna regens corpus, ut Navita puppim.
A solo constata Deo non ex elementis
Hausta, nec ex coelo, simplex, quo semine nata
Nestio, sed certe superis res proxima divis.
Quos opifex prima mecum produxit ab ortu.
210Ad quod anhelavit pubentis ab usque iuventae
Tempore ad extremum vitae, quod cernere visu
Quod tractare manu tanto sitibundus amore
Quod quaerebat habet, sine sollicitudine in aevum
Possessurus apud superos, ubi vivere verum est.
215Umbra levis vento volucrique simillima flammae
Est ingressa locos, melos immortale sonantes.
Et spacias latis campis per amoena vireta
Pascitur Ambrosiam, divinaque pocula nectar
Quo fontes amnesque illa regione redundant,
220Potat, et affectus hominum deridet inanes.
Parce supervacuis igitur te incendere curis,
Et bona multivagam coge ad coelestia mentem,
Quod si forte doles, quod abest, quod cernere vultus,
Quod conferre gradus et quod congressibus uti
225Non liceat solitis, ac vivo murmure verba
Reddere, quae humanae pars est non ultima vitae,
Talia fraterno solari incommoda lucro
Fas tibi, prosperitas eius, tam laeta voluptas
Sic tibi, germano in coelum letare recepto.

1 DE MORTE FEDERICI SPAGNOLI FRATRIS SUI, | CARMEN AD PTOLOMAEUM FRATREM

2 MANTUANUS

3 NATURA

4 MANTUANUS

5 NATURA

6 MANTUANUS

7 NATURA

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: