Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sic Cosmi celebris volitat tunc fama per urbem,
Sic omnis pariter privata et publica ad unum
Conferri Medicem gaudent; fit magnus ubique
Consensus patriae, sed enim prudentia Cosmi
5Cernitur inque dies maior maiorque redundat
Fama viri; res ipsa docet cunctique fatentur
Mortali quoddam versari in pectore maius
Et magis egregium, divino numine mentem
Afflari, nam vera procul sic cernere posse
10Non hominem humana constructum labe, nec ipsum
Sufficere ingenium mortali mole gravatum.
Nec solum hac una cernas virtute decorum,
Quin aliis fulgere bonis virtutibus atque
Moribus egregiis ac omni laude refertum,
15Insuper ornatum videas, quibus ipsa beatos
Plebs indocta viros narrat. Quis ditior unquam
Aut magis excellens opibus conspectus in urbe
Tyrrhena et clara notus iam voce per orbem?
Huic rerum natura suum largitur honorem.
20Progeniem sed enim praestanti nomine claram,
Quae sit nulla in parte minor, talesque nepotes
Proferat in lucem, ut magnis maiora frequenter
Addant et summo nascentes culmine rerum
Altius extollant longeque decentius ornent.
25His dum Tyrrhena felix versatur in urbe
Vocibus insignis Medices, dum publica tractat,
Omnibus acceptus cives dum diligit omnes,
Forte per Etruscas gressus direxerat urbes
Et Florentini conscenderat alta palati
30Culmina prospectura domos et facta virorum
Magnipotens Fortuna, deus quam procreat olim,
Cum primum terras caelumque et sidera fecit
Humanumque genus, quam sacro nomine divam
Sivit honorari et votis persaepe vocari.
35Quin et templa dedit, quae olim coluere vetustae
Gentes et falsae sectantes dogmata legis;
Sed vetat excelsi transcendere limina caeli
Aethereasque habitare domos, nec nomen habere
Passus neve locum excelsa inter tecta deorum.
40Humanas tantum concessa potentia sortes
Arbitrio versare suo, sic infima summis
Miscere et toto penitus dominarier orbi.
Omnia subiecit sorti; Sapientia solum
Libera Fortunae contemnit iura potentis.
45Illa igitur tales captans de culmine voces
Et celebrem Medicis famam tumque omnia cernens
Prospera felici iam iam succedere Cosmo
Haec secum volvens multa tum ferbuit ira:
"Illene Cosmus erit solus, qui numina temnat
50Nostra impune diu? Nil en mea iura valebunt?
Quid mihi divinum nomen, si limina caeli
Scandere neve licet penitusque excludor ab alto,
Nec valeo humanis quicquam proscribere rebus
Et concessa mihi iam iamque potentia cessat?
55Nonne foret melius nigras habitare tenebras
Seu furiale malum seu quicquid Tartara dirum
Horrent, quam vano iactari nomine divae,
Nec posse unius mortalis tangere nomen?
Arrisi quotiens oculis, heu, laeta serenis
60Ingrato Medici? Quotiens mea munera laetum
Effecere virum et felici sorte beatum?
Num supplex unquam nostris pia contulit aris
Munera? Num verbis tantum veneratur honestis
Numina nostra semel nomenque in sacra vocavit?
65Gratia num nobis meritis pro talibus ulla
Unquam habita est animi demonstrans signa benigni?
Quin verbis delusa feris et mente superba
Quaeque indigna nimis patior. Tum iurgia solum
Pro donis sacrisque et grata mente reporto.
70Scilicet ardentis virtutis nomine fretus
Atque tuum iactans sanctum, Sapientia, nomen
Immunem nostro sperat se numine factum.
Libera sit quamvis nostris Sapientia fatis,
Attamen experiar, valeant quid numina nostra.
75Et, mihi si desint vires, descendere ad ipsa
Tartara nec dubitem furiasque excire feroces.
Talibus esto armis tutus spernatque superbus
Tum Medices talesque iratos sentiat hostes".
Haec secum repetens subito descendit ad umbras
80Tartareas nigrasque petit sine lumine sedes
Haud iter ignotum peragens, nam saepius unam
Excitat aut aliam horrenda de sede sororum.
Tum sic alloquitur Phthonem supplexque precatur:
"Phthone cara mihi et multum dilecta, quod unquam
85Haud frustrata tuas vires numenque petivi.
Sed, tua si quando fuerit mihi prompta voluntas,
Nunc precor, expedias celeri mea vota tumultu
Et Florentinam subvertas ocius urbem
Pectoraque inflammes livore ardentia taetro
90Cordaque pestifero irrites madefacta veneno
In Medicamque domum in Medicemque furentia Cosmum.
Quod ni saeva premant odiis succensa virorum
Pectora nunc Medicem, nil, heu, iam nostra valebunt
Iura, sed incassum iam iam conabimur ambae.
95Nam, qui fortunae flexus variosque reflexus
Evitare potest praenoscens cuncta malorum
Semina et adversis rebus valet usque mederi,
Hic facile invidiam superat, tum conterit omnem
Livorem et prudens ferventia pectora mulcet.
100Ergo age terribilisque manens da cuncta repleri
Invidia atque odiis fecundum concute pectus,
Obrutus ut Medices odiis et fluctibus atris
Invidiae pressusque gravi tum pondere ad ima
Concidat et demens Fortunae temnere discat
105Numina, tum saevas abiectus mulceat iras
Invidiae virtusque suum, si possit, alumnum
Protegat et miserum verbis soletur amicis".
Rettulit haec contra Phthone: "Quid nostra precaris
Numina? Quid tantum verbis facunda benignis
110Hortando suadere paras? En protinus adsum
Prompta tibi semper. Iubeas modo, diva, paratam
Invenies Phthonem; nobis namque omnia per te
Iura vigent solumque tuis pugnamus in armis".
Dixit et extemplo horrendis armata colubris
115Sulphureasque faces quassans et pallida circum
Ora ciens taetrum late perfudit odorem.
Exin celsa petens gressus direxit ad urbem
Etruscam procerumque domos taeterrima serpit
Pestis et immundo quam primum cuncta veneno
120Inficit et toti paulatim illabitur urbi.
Inque dies crescens incensas sulphure taedas
Perque domos passim perque atria magna virorum
Coniicit et demum miseranda incendia miscet
Incensaque furens fota bacchatur in urbe.
125Inde petit victrix excelsa palatia circum
Mille dolos fundens et mille induta figuras
Incenditque viros, quorum tunc publica curae
Iura magistratus; neque enim labor arduus instat,
Nam facile incensas dictis exaggerat iras.
130Hinc Cosmi laudes subito vertuntur in ipsa
Iurgia et opprobriis vulgo laceratur acerbis.
Hinc suspecta viri virtus, suspectus et ipse
Tunc Medices odiisque miser damnatus iniquis.
Nec, quamvis magna cernat se mole gravatum
135Invidiae videatque odiis ardescere mentes,
Seu precibus tentat blandis mulcere furentes,
Frangere sive, feros conatus viribus audet.
Integer est animus solum; tum conscia recti
Mens hominem sperare iubent et fidere divis.
140Ergo vocatus adest subito dominosque potentes
Solus adit, caeco statim sed carcere pressus.
Hos inter motus, tanta et discrimina vitae
Dum Medices versatur inops, dum sancta precatur
Numina, Relligio ac Pietas sensere precantem
145Tum Medicem miserumque vident indigna subire
Opprobria et subito carum miserantur alumnum.
Et prius haec secum humana de gente queruntur:
"An potis humanas tanta caligine mentes
Obvolvi, ut nulla iam iam ratione regantur?
150Quid virtus probitasve suum num servat honorem?
Praemia quae iustis? Nunquid condigna geruntur?
Heu languent miseri. Solus laudatur iniquus,
Perfidus, immundus latro; tum magna reportat
Praemia et in summo semper versatur honore.
155Non famen idcirco desperat iustus et unquam
Desinat esse pius, nam summi rector Olympi
Nil temere incertave gerit ratione, sed aequus
Omnibus aequa dabit, non impunita relinquet
Flagitia et iustis tum praemia certa rependet.
160Qualia nunc noster Medices discrimina vitae
Captus ob invidiam subit? Ecquis iustior alter
Aut magis excellens?" Sed stat sententia castas
Fundere ad alta preces summi praetoria regis
Pro Cosmi patriaeque simul nostraque salute:
165"O pater omnipotens, qui comples omnia solus
Complendoque simul divina mente gubernas.
Cuncta prius, quam facta forent essentque futura,
Ipse vides semper primaque ab origine visa
Perpetua ratione geris tumque ordine miro
170Dispensas parentque tuo sic omnia verbo.
Nunc miserere pii Medicis, miserere parentis
Nunc patriae et nostri demum miserere, precamur.
Quisnam Tyrrhenis unquam fuit alter in oris,
Per quem nostra magis colerentur numina vel qui,
175Tum pietate gravis tum relligione severus
Conferretque magis patriae vel templa deorum
Pulchrius ornaret vel munera plura referret.
Cernis enim, quanta immeritus nunc mole prematur
Invidiae et, tua quam primum ni summa potestas
180Succurrat misero, quibus, heu, luet ultima poenis.
E tantis igitur Medicem nunc eripe flammis
Et curam nobis natum patriaeque parentem
Restitue et votis aures nunc porrige nostris".
Tum pater omnipotens oculis et mente serena
185Suspicit orantes, placido et sic incipit ore:
"Cara mihi Pietas, dulcis super omnia semper
Relligio, vestrum merito laudamus amorem,
Nec fudisse preces casta nunc voce pigebit.
Ex animis omnem, iubeo, deponite curam.
190Haud incerta salus vestro iam surgit alumno,
Nec solum poterit tantos evadere fluctus
Incolumis, nam plura mihi nunc pandere vobis
Fatorum secreta libet, quae figite vestris
Auribus et tacita servate haec gaudia mente.
195Sed refert notum et clarum per saecula nomen
Tutus ab invidia et longe securus ab omni
Fortunae casu, quamvis nunc utraque contra
Nitatur viresque in eum nunc excitet omnes.
Altera victa cadet, bene vertens altera semper
200Gaudebit mutasse vices, gaudebit et ipsum
Tollere in astra virum facietque in cuncta beatum.
Exilium modo, quod nunc fatis imminet, aequa
Mente tulisse queat, quanto vertetur honore
In laudemque viri, tum famam nominis amplam.
205Nam patria exactis nonnullis mensibus orba
Et tantis privata bonis revocare parentem
Gestiet et reduci laetabitur usque recepto.
Illo tum demum felicem tempore Cosmum
Dicere namque licet, tum vos vidisse iuvabit
210Publica gestantem vel numina nostra colentem.
Gaudia magna patri sumpta de prole futura
Conspicio; nam quaeque senis tum prompta subibit
Munera tumque sibi geminos dabit illa nepotes,
Qui Medicum clarum tollant ad sidera nomen.
215O quantum nobis merito gaudere licebit
Talibus ex natis et tali munere divum.
Ergo agite et laetis animis his Plaudite dictis".
Interea magnus Tyrrhenam incesserat urbem
Motus et ingenti nutabant cuncta tumultu,
220Hos agitat Livor cives, hos dira Cupido
Regnandi stimulat, nonnullos improbus auri
Cogit Amor verbis Medicem incusare dolosis.
Nec satis ulla potest illis condigna videri
Poena viris: odiis adeo exarsere nefandis.
225Quin alii totam strictis mucronibus urbem
Percurrunt mortemque reo tum saeva minantur
Vulnera et horribili consternunt cuncta tremore.
Publicus hinc agitur subito conventus et omnis
Area completur, quae magna palatia circum
230Strata iacet populusque furens ruit undique totus,
Attonitique patres adsunt, qui iussa vocati
Expediunt tristes certamque instare ruinam
Tum patriae cernunt, ullis nec posse mederi
Consiliis sperant, circumstrepere horrida solum
235Arma vident timidosque animos desuetaque corda
Ipse pavor pulsat, rumpunt suspiria vocem
Inceptam casumque dolent insontis amici,
Nec prodesse valent, propriae nam cura salutis
Quosque tacere docet nullisque resistere coeptis.
240Concio tum demum populo celebrata frequenti
Omnibus iniecit pavidum per corda timorem,
Hinc octo concessa viris tunc summa potestas,
Qui rerum curam gererent promptique subirent
Iussa magistratus summi scelerumque ministri
245Mandarentque reis poenas et vincula captis.
Bis tentata pii Medicis mors saeva nefandis
Suppliciis, bis sancta vetant tunc numina divum,
Namque sacerdotes cuncti cunctaeque puellae
Vestales votis exorant numina castis.
250Nec viduae precibus cessant orare pudicis
Nec pia turba vacat lachrimis atroque dolore.
Sic patriae servata salus patriaeque parenti.
Nam versae mentes profugum dimittere Cosmum
Exilioque gravi pressum, non amplius ulla
255Mentio facta necis, prospectum credit abunde
Quisque sibi, talem modo possint pellere civem
Et patrio privare solo; sic tempore lustri
Extorrem complere iubent urbemque Patavi
Describunt sedes, ubi maestam ducere vitam
260Possit et iniusso liceat decedere nusquam
Sed prius haec Medices magna ad subsellia ductus
Voce refert humili et dulci sic pectore fatur:
"Si notum, excelsi domini, certumque maneret
Publica nunc solum nostra fundata ruina
265Otia posse diu durare et vivere longe,
Mors mihi grata foret, nunquam metuenda doloris
Poena mea posset vel magnis flectere mentem
Suppliciis, nam vestra libens nunc iussa facesso,
Si modo, quod cupio possint afferre quietem
270Civibus et patriae divinae gaudia pacis,
Neve Italas tantum valeam discedere terras
Atque Patavinas placidas mihi ponere sedes,
Sed longinqua maris possim nunc litora magni
Quaerere et extremos vivens habitare per Indos.
275Nam mihi nulla potest res intoleranda videri,
Quam iubeant domini et quae nostrae conferat urbi.
Cuncta sed obtestor sanctorum numina divum
Nil magis in nostra mihi nunc doluisse ruina,
Quam timor immensus, ne quid res publica damni
280Ferret ob ingentes, quos vidit quisque, tumultus.
Si quid enim in me collatum crudele fuisset,
Id breve nempe foret, nam semper conscia recti
Mens mihi venturae spondebat gaudia vitae.
Sed magis angebat patriae immedicabile vulnus,
285Quod fore perpetuum rebar multisque dolendum.
Compositis postquam rebus nunc cuncta quiescunt,
Unius exilio nullo est subeunda dolore
Poena mihi, at laetis animis et mente quieta
Parendum dominisque meis patriaeque cavendum.
290Ergo libens vestris laetusque obtempero iustis
Discedensque meos vobis patriaeque salutem
Commendo supplexque deum nunc deprecor ipsum,
Protegat hanc urbem, tum cives protegat omnes
Et mihi concedat patienter ferre dolorem
295Amissae patriae et durae discrimina sortis".
Dixit, at ingenti dudum perculsa dolore
Corda virum tales Medicem dum fundere voces
Audirent, poterant oculis haud ultima siccis
Percipere orantis, neque enim, si forte liceret,
300Tunc Medicem vellent iussis parere superbis.
Nam quoscunque gravis cives iam cura remordet
Insontem damnasse virum patriamque parentem
Privasse et plebi miserae amovisse patronun.
Et, quoniam suspectus erat furor improbus ingens
305Quorundam, ne forte necis tam dira cupido
In Medicem ruere assumptis impelleret armis,
Ipse magistratus magna comitante caterva
Incolumem proprias Cosmum deducit ad aedes.
Illic multa suis constanti pectore fatus
310Hortatur, quos ipse videt venisse paratos
Hortandi causa, quos cernit denique maestos,
Solatur natumque vocat dehinc nomine Petrum,
Solus et ad solum submotis omnibus inquit:
"O dilecte magis vita et mihi carior ipsa
315Nate, meis solum afflictis spes unica rebus,
Immensum video nunc te cepisse dolorem.
Et merito, quoniam a nostris nil tale meremur
Civibus ingratis. Oculis sed conspicit aequis
Cuncta deus finemque dabit quandoque labori.
320Eia age, tolle metum et tristi iam parce dolori
Et modo, quae carus genitor mihi rettulit, audi,
In somnis maestum solatus imagine clara
Et nitidis oculis, poterant qui vincere nigras
Carceris obscuri tenebras lucemque referre,
325Attonitumque novo me sic splendore locutus:
'Nate, mihi carus quondam, dum vita manebat,
Nunc magis acceptus summa pietate, parentes
Qua colis usque tuos, precibus nec desinis unquam
Exorare deum castis et dona referre,
330Ut pater omnipotens delictis parcat iniquis
Aeternamque ferat requiem veramque salutem.
Sed iam purgatos laetus iam nosce parentes
Gaudentesque frui divino lumine semper.
Nunc ad te venio claro demissus Olympo,
335Missus et a summo, qui vultu cuncta sereno
Laeta facit, pacemque suis tibi nuntio dictis.
Laetari ergo licet, fili dilecte, reperta
Pace dei curasque decet depellere tristes.
Ast opus est animis et forti pectore, nate,
340Sors subeunda, licet nimis ac nimis aspera primum
Contingat; patria sed enim privabere dulci
Extorrisque novas cogeris quaerere sedes.
Sed dolor iste brevi mitescet tempore, namque
Haud semel hinc totum radiis sol circuit orbem,
345Quin humeris patriae summoque reductus honore
Urbis Tyrrhenae felix tractabis habenas,
Securus rerum composta pace quiesces.
O quam felici succedent cuncta tenore,
Namque inter cives natos fulgere videbis
350Ingenti virtute tuos patriamque tueri
Consiliis famaque piis extollere factis
Atque inter natos magnum mirabere Petrum,
Publica dum tractat solus, dum cuncta gubernat
Ingenio praestans, summa et pietate decorus.
355O qualem laetus cernes hunc tollere prolem,
Quae patrias inter laudes et nomen avitum
Emicet et magno semper splendore nitescat.
Ergo age, ne somno, falsa vel imagine ludi
Credas, immo fidem dictis appone paternis,
360Verus enim a vero missus tibi nuntius adsum'.
Haec ait et subito in tenues evanuit auras
Meque patris cari cupientem tangere dextram
Plurave quaerentem solum inter verba reliquit.
Nunc igitur forti subeamus pectore, quicquid
365Fata mali tradunt, sperantes vera locutum
Esse patrem et iam certa fides his affore dictis
Cernitur atque utinam simili ratione sequantur
Caetera, ut in primis apparent omnia rebus
Tuta satis maiorque mihi fiducia semper
370Crescit et, in melius vertas, precor, omnia, nate,
Et mecum pariter monitis laetare paternis".
Candida nec roseis fulgens Aurora quadrigis
Rettuleratque diem et nigras disiecerat umbras,
Cum primum populi magnus concursus ad aedes
375Fit Medicas, alios visendi cura fatigat
Atque salutandi, nonnullos causa iuvandi
Consilio atque opibus movet, omnibus intima cordi
Cura manet certusque dolor, ne plura subinde
Civibus ac patriae, quam Cosmo, damna resultent.
380Quippe dolor talem patriam decedere civem,
Qui bona multa bonis, qui plurima conferat urbi
Commoda, qui propiis praeponat publica rebus.
Profugium miseris tutum, proventus egenis
Certus et afflictis placidum solamen amicis.
385Haec inter se certatim dum verba loquuntur,
Dum Medicem cupiunt abeuntem cernere Cosmum
Expectantque foris avidi, tum maximus heros
Progreditur iuvenum multis stipatus et armis
Et magno conspectus equo mediusque duorum,
390Qui legum arbitrium summumque insigne gerebant
Octo virum, quorum praesens reverentia tutum
Tum Medicem posset patrios perducere fines.
Qualem saepe virum conspectum cernimus urbem
Intrantem nostram, populus cui plurimus exit
395Obvius et proceres medium comitantur euntem.
Ille venit laetusque hinc atque hinc lumina flectit
Fronteque demissa tanto respondet honori:
Talem se Medices hilari cum fronte gerebat,
Talis erat, quamvis per opaca silentia noctis
400Pergeret et profugus patriis excederet oris.
Ecce propinquabant portis, nec desinit ullus
Pone sequi, donec portas egressus abiret;
Namque vetant ultra portae procedere quemquam,
Sed taciti intra se hac abeuntem voce sequuntur:
405"I felix nostrique memor lucemque reporta
Quamprimum rediens, nam caeca in nocte relinquis
Nunc sine te miseros nigraque vagamur in umbra".
Liquerat interea humentes nox frigida terras
Rettuleratque diem fulgens iam Lucifer almum
410Famaque vicinos volitans exciverat omnes,
Dum Medices abiens Pistori intraverat agros.
Ecce catervatim descendunt montibus altis
Audaces fortesque viri et, fera corpora, agrestes,
Qui soliti in silvis et duris semper in armis
415Versari et vitam magnis offerre periclis,
Turba ingens Cosmumque piis obnoxia factis
Increpat his Medicem dictis et vocibus audax:
"Quo ruis, o demens, iussisne paratus iniquis
Parere et patrias exul sic linquere sedes?
420Quid dubitas nostris fretus nunc viribus urbem,
Et regredi et Medicas armis ostendere vires
Civibus iniustis fortemque resumere mentem.
Namque vides, quot sumpta viris nunc arma saluti
Prompta tuae maneant, pro te quoscunque libenter
425Aspicies cunctis vitam obiectare periclis,
Vulnera sive feram nequaquam horrescere mortem.
Sed deus adiutor coeptis nunc affore iustis
Cernitur; ecce deus reditus tibi monstrat apertum
Nunc iter et certe apparent tibi signa salutis.
430Ergo facultatem redeundi amittere talem
Ne velis, at, facili, propera, dum cardine sistit;
Nam neglecta semel nunquam fortuna redibit".
At pius haec contra Medices: "Dulces milii semper
Et cari et fidi cunctis in rebus amici.
435Sed nunc vestra fides longe mihi carior extat,
Dum fortuna meis gestis invisa secundis
Cogit in adversos miserum descendere casus.
Quod mihi nunc sumptis mortem spondetis in armis
Oppetere et videam dictis succedere facta,
440Nil mihi nunc potuit magis hoc contingere gratum
Oblatumque libens grata nunc mente repono.
Fas et iura vetant armis nunc talibus uti
Et contra patriam vires extendere nostras.
Quemque decet iustum dominis parere libenter
445Et patriae servare fidem pacemque tueri.
Ergo libens, licet immeritus, nunc iussus abire
Discedo patriaeque meam concedo salutem.
Vos igitur laeti vestras discedite sedes
Et meritis tantis adstrictum ducite Cosmum,
450Nec, si fata velint, isthaec egisse pigebit".
Sic iter inceptum peragit nec porrigit aures
Talibus oblatis dictisque ferocibus unquam,
Quamvis incessu peditum iam copia crescat
Factaque sit iusti vel magni exercitus instar.
455Inde Mutinenses superatis montibus agros
Ingreditur cernitque viros equitumque catervas
Obviam adesse sibi, Estensis quos pergere princeps
Iusserat et comiter fines deducere in omnes.
Sic paribus studiis Medices susceptus ubique
460Tendit iter, donec proscriptas tangeret oras.
Illic, proh superi, quanta admiratio cunctos
Detinet et quanto qualique receptus honore.
Ingens quippe viri semper reverentia crescit,
Vincit et acceptam Cosmi praesentia famam.
465Ecce Patavinus populus fluit undique totus
Visendi studio; quisquis vir magnus in urbe
Obvius egreditur, blando et sermone salutat.
Haud aliter magno Medicem dignatur honore
Ipse magistratus, quam si venisset ad urbem
470Orator vel si titulos praeferret honestos
Nobilis aut princeps et digno nomine clarus.
Namque iubet proceres medium deducere Cosmum
Hortarique virum semper cunctisque diebus
Mane salutatum Medicas accedere ad aedes.
475Quod faciunt laeti cives nullumque relinquunt
Officium intactum summi ac praestantis amori
Quin etiam Veneti mittunt, qui voce senatus
Hortentur Medicem et dictis solentur amicis
Spemque bonam moneant adversis sumere rebus
480Et, tales postquam tulerit fortuna labores,
Gaudendum, Venetas quod sorte advenerit oras;
Namque deesse nihil speret sibi posse, nisi urbis
Tam pulchrae aspectus, qualem Florentia praestat.
Caetera, ad humanam quae spectant commoda vitam,
485Si non aequa, tamen minus aspernanda futura.
Milia praeterea auri quinquaginta manere
Prompta sibi; si forte suis discrimina rebus
Obtigerint, valeant quae solum talibus armis
Expelli, sed plura quidem, si pluribus uti
490Expediat Medici, Venetos offerre paratos.
His Medices dictis et tali munere laetus
Immensas Venetis grates compluribus egit
Verbis et, quoniam misero sibi nulla facultas
Posse referre datur, divum se cuncta precari
495Numina, ut ipsa ferant Venetis, quae digna videntur,
Praemia, qui profugum tanto dignentur honore.
Sic igitur claro notus iam nomine Cosmus,
Talibus et Venetum donis ornatus honestis
Inter primates urbis iam primus habetur.
500Sic Cisalpinas celebris volitare per oras
Incipit inque dies virtutis gloria maior
Emicat et nitido semper fulgore coruscat.
Sic quoque finitimis veneratur in urbibus atque
Talibus ac tantis effertur laudibus heros,
505Ut Venetos patres reliquosque incenderit omnes
Fama viri, Venetam Medices si pergat ad urbem,
Tum patrio donare solo, tum nomine civis
Ornare et proprias in Cosmum condere leges.
Quae quamvis miris exoptet munera votis
510Et cupiat tantis ornare insignibus heros,
Attamen iniussu populi decedere nunquam
Sedibus ascriptis sibi posse licere fatetur,
Nec modo, si liceat, sedes se dictitat ullas
Quaerere velle, nisi gratum sciat esse futurum
515Florenti populo dominisque potentibus, unde
Omne sibi debet cedendi sive manendi
Arbitrium tradi, licet exul longius erret.
Nam patriis semper subiectum legibus esse
Quemque volunt leges, patrium si perdere nomen
520Dulce nolit fugiatque rebellis nomen acerbum.
Ergo petita prius venia et concessa libenter
A populo, quascunque velit, discedere sedes.
Nec mora, concedit Venetas habitator ad aedes,
Laudis ubi egregiae et virtutis praemia sacrae
525Invenit titulis referens insignia pulchris,
Dicere quae paribus verbis et carmine digno
Difficile est, sed nota manent memoranda per aevum
Plurima, quae Medicam ornabunt per saecula gentem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: