Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Virgo, cui tinnit falerata lingua
Ore facundo gravibusque dictis,
Cui tonat dignum Cicerone pectus
Eloquiumque,
5Sive sermonem sequeris pedestrem,
Sive bullatum potius cothurnum
Vel quod intonsi sapuere patres
Quodque novelli,
Nescio quo te celebrare plectro
10Debeam; laudes subeunt Camoenis
Namque tot nostris, quibus alma fulges
Virgo per orbem,
Cedat ut plectrum facilis Properti,
Musa Nasonis simul et Catulli
15Atque onus tantum fugiat Maronis
Calliopea.
Flebilis illi statuere versus:
Cynthiae dulcis modulatus ignes
Ille, dilectae lachrymans Corynnae
20Alter amores;
Lesbiae flammas cecinit Catullus,
Filium laetae Veneris poeta
Omnium princeps simul et deorum
Arma virumque.
25Quid novi tandem cecinere tales?
Hic virum fortem, solitos hic ignes
Dixit et quae sunt recitata quondam
Carmine prisco.
Tu tamen cunctos superas, puella,
30Quos vel ornatis fidibus Latini
Sive nugaces voluere Graii
Erre sub astra.
Hinc nites pulchra facie, venusto
Crine, paestanis labiis, serena
35Fronte, ridenti penitus ocello
Numinis instar.
Hinc velut sidus nitidum refulget
Casta mens, sanctum simul et pudicum
Pectus et summa probitate totum
40Corpus odorum.
Inde facundo vigilata corde
Dicta mirantur iuvenes senesque;
Credimus scriptis utriusque linguae
Numen adesse.
45Ecquis ornatus poterit pedester
Prosequi tantas totidemque laudes?
Ecquis in dignos poterit cothurnus
Surgere cantus?
Virgines multi cecinere doctas,
50Tulliam, Gracchi pariter sororem,
Quaeve facundi meruit parentis
Dicier haeres;
Secla quas vano genuere mundo,
Nam decus linguae licet ipse Phoebus
55Cesserit tantis merito puellis
More vetusto,
Non tamen pectus tribuit pudicum,
Quod tibi Pallas dedit inter omnes,
Quod tibi virtus, probitas fidesque
60Cana reliquit.
Ergo divino decorata vultu
Virgo, divinam sapiensque vocem,
Quod nisi sacrum tibi numen esse
Confiteamur?
65Sacra es et caelo veniens profecto,
Ut leves Martis populum ferocem,
Secla Saturni tribuasque nobis
Sidere fausto,
Diva, sed quo te populus fatiget
70Thure? Vel quovis titulo vocari?
Iure pistaeam precibus pudicis
Flectite vates.
Hanc sibi Phoebus cupiat puellam,
Haec novenarum numeros sororum
75Augeat; denam vocitemus omnes
Hanc quoque Musam.
Haec mihi cantus tribuat fidesque
Haec modos, plectrum, cytharam, cothurnum,
Haec mihi demum faveat deinceps
80Calliopea.

1 Francisci Nigri Veneti doctoris in Cassandram Pistaeam | paeonicon sapphicon

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: