previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Mnesilochvs

Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,

sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,

incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,

malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo

5ego esse áliis. credibile hóc est?

nequiór nemost neque indígnior quoi

di béne faciant neque quém quisquam

homo aút amet aut ádeat.

inimícos quam amícos aequómst med habére,

10malós quam bonós par magís me iuváre.

ómnibus probris, quae ímprobis viris

dígna sunt, dígnior núllus est homo;

quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi

quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?

15pérdidi simulque óperam Chrysali.

Pi.

Consólandus hic mist, íbo ad eum.

Mnesíloche, quid fit?

Mn.
Périi.

Pi.

Di mélius faciant.

Mn.
Périi.

Pi.

Non táces, insipiens?

Mn.
Táceam?

Pi.

20Sanús satis non es.

Mn.
Périi.

múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.

criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.

Pi.

Heia, bonum habe ánimum.

Mn.
Vnde habeam? mortuos pluris pretist

quam égo sum.

Pi.
Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,

25eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;

reppuli, reieci hominem.

Mn.
Quid mi id prodest? quom ipse veniet,

quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.

Pi.

Si mihi sit, nón pollicear.

Mn.
Scio, dares, novi tuom.

sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; quod amas tamen

30nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies

egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest.

Pi.

Tace modo: deus respiciet nos aliquis.

Mn.
Nugae. vale.

P.

Mane.

M.
Quid est?

P.
Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: