previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alcesimarchvs

Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.

hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram,

qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi.

iactór crucior agitor stimulór, versor

5in amóris rota, miser éxanimor,

feror dífferor distrahor díripior,

ita núbilam mentem animi hábeo.

ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus,

ita mi ómnia sunt ingénia;

10quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,

ita me Amor lassum animi lúdificat,

fugat, ágit, appetit, raptát, retinet,

lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:

modo quód suasit, id díssuadet,

15quod díssuasit, id osténtat.

maritúmis moribus mecum experitur

ita méum frangit amantem ánimum;

neque, nísi quia miser non pessum,

mihi úlla abest perdito pérmities.

20ita páter apud villam détinuit

me hos diés sex ruri cóntinuos,

neque lícitum interea est méam amicam visére ...

estne hóc miserum memorátu?

...


25nudiussextus

&3Gloss.Plaut.&

(Alc.)

Pótine tu homo facinus facere strenuom?

(Servvs)
Aliorum affatim est

qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.

...

Gel.&3N.A.&6.7.3

Alc.

Quia vivo.

Serv.
Facile id quidem edepol possum, si tu vis.

Alc.
Volo.

Serv.

30At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.

Alc.

Numquam edepol faciam.

Serv.
Fidem da.

Alc.
Do, non facturum esse me.

sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,

sum nihili.

Serv.
Nihili hercle vero es.

Alc.
... perdite,

quae me amaret contra.

Serv.
Dignus hercle es infortunio.

Alc.

35Ei me tot tam acerba facere in corde.

Serv.
Frugi nunquam eris.

Alc.

Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,

Serv.

Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.

Alc.

Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,

Serv.

Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.

Alc.

40Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,

Serv.

Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.

Alc.

Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.

Serv.

Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras.

Alc.

Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?

Serv.
Dicam tibi:

45Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.

Alc.

Quian ...

Serv.

Quid tu ergo ... te manuleo

...

{(&7Alc&.)} Quid si amo? ...

(T.)
... est amor

50 ... atque illam quam te amare intellego

... si conclusos vos me habere in carcere

... amoris noctesque et dies

ni emórtuos ...

mihi nunquam quisquam ...

(T.)

55Immo maxumus.

nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe

... ne ament.

...

{(&7Alc&.)} ... ubi tu es?

Serv.
Ecce me.

Alc.

60I, adfer mihi arma ét loricam adducito.

Serv.

Loricam adducam?

Alc.

I, curre, equom adfer.

Serv.
Hercle hic insanit miser.

Alc.

Abi atque hastatos multos, multos velites,

multos cum multisnil moror precario.

65ubi sunt quae iussi?

Serv.
Sanus hic non est satis.

T.

Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.

Serv.

Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,

qui equom me adferre iúbes, loricam adducere,

multos hastatos, post id multos velites,

70multos cum multis? haec tu pervorsario

mihi fabulatu's.

Alc.
Dixin égo istaec, obsecro?

Serv.

Modó quidem hercle haec dixisti.

Alc.
Non praesens quidem.

Serv.

Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.

T.

Video ego te Amoris valde tactum toxico,

75adulescens; eo te magis volo monitum.

Alc.
Mone.

T.

Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.

Alc.

Quid faciam?

T.
Ad matrem eius devenias domum,

expurges, iures, ores blande per precem

eamque exores ne tibi suscenseat.

Alc.

80Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.

...

Senex

prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.

Non.p.72M

...

quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,

85adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.

Gymnasivm

Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;

nam sola nulla invitior solet esse.

Sen.
Me vocato,

ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut agas aliquid.

Gymn.

Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.

Sen.

90Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.

Gymn.

Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.

Sen.

Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.

sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,

meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,

95utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.

nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:

hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.

quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.

Gymn.

... vapulabis.

Sen.

100 ... volo apud te.

...

Gymn.

Intro abeo,

nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.

...

Gymn.

105quid vis.

Sen.

Volo éx te scire quidquid est ...

quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,

quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram

habes pérditui et praedatui?

Gymn.
Miser errat, ut ego dixi.

110lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.

potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti?

Sen.

Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam,

nisi meus modo unus filius?

Gymn.
Quem quidem ego amem, alius nemo est.

Sen.

At ego ...

Gymn.
Nil moror: damno sunt tui mihi similes.

Sen.

115Quid ...

(Gymn.)
isne est id arbitratus?

...

(Gym.)

datores

negotioli bellissimi senices soletis esse.

...

Prisc.&3GL&2.111K

Lena.

120Me respondere postulas? iniurium est.

stipulari semper me ultro oportet a viris,

eum quaestum facio, nil viris promittere.

...

Prisc.&3GL&2.388K


siquidem ímperes pro copia, pro recula

125 ...

Prisc.&3GL&2.107K

Lena.

Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.

Festus372M

Gymn.

Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita

fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.

Non.198M


meminere officium suom.

Non.499M


130ita mustulentus ventus nares attigit.

Non.63Met415M


capillo scisso atque excissatis auribus

Non.108M


quae quasi carnificis angiporta purigans

non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,

febriculosae, miserae amicae, ósseae,

135diobolares, schoeniculae, miraculae,

cum extritis talis, cum todillis crusculis

Non.190M

...

Sel.

Molestus es.

Alc.

Meae issula sua aedes egent. ad me sine ducam.

Sel.
Aufer manum.

Alc.

140Germana mea sororcula.

Sel.
Repudio te fraterculum.

Alc.

Tum tu igitur, mea matercula.

Mel.
Repudio tefraterculum.

Alc.

Opsecro te

Sel.
Valeas.

Alc.
Vt sinas

Sel.
Nil moror.

Alc.
Expurigare me.

Sel.

...

Alc.
Sine dicám.

Mel.
Satis sapit mihi tuis periuriis.

... at nunc non potest.

Alc.
Supplicium polliceri volo.

Sel.

145At mi aps te accipere non libet.

Alc.
Em omnia

patior iure infelix.

Sel.
Volup est neque tis misereri decet.

quamquam hominem ...

verba dare ...

non illa ... qui frangant foedera

150 ... eos ...

{(&7Sel&.)} dabis.—

Alc.

At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui

das mihi operam.

Mel.

Pótin ut mihi molestus ne sis?

Alc.
Quin id est nomen mihi,

155omnes mortales vocant molestum. ...

... obsecro.

Mel.
At frustra obsecras.

...

quia sine omni ...

Alc.
Dabo

ius iurandum. ...

Mel.

160At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo;

similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.

Alc.

Nescia ...

... {(&7Mel&.)} nugas agis.

...

Alc.

165Supplicium dabo ...

quo modo ego ...

... {(&7Mel&.)} quia es nactus novam,

quae ... quaedam quasi tu nescias.

...

Alc.
Di deaeque illam perdantpariter.

170 ... umquam, si hoc fallo.

Mel.
Nil moror

... falsum fallis, eo te ... ignorat fides.

postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.

Alc.

Quin equidem illam ducam uxorem.

Mel.
Ducas, si ...

nunc hoc si tibi commodumst, quae ...

Alc.

175Instruxi illi aurum atque vestem. {(&7Mel&.)} ...

siquidem amabas, ... illi instrui.

sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:

instruxisti ...

tibi ita ut voluisti ... {(&7Alc&.)} quod volo.

Mel.

180Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.

habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus

neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen

hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:

tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.

Alc.

185Di me perdant

Mel.
Quodcumque optes, tibi velim contingere.

Alc.

Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.

Mel.

Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.

Alc.

Patierin me periurare?

Mel.
Pol te aliquanto facilius,

quam me meamque rem perire et ludificari filiam.

190alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:

hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.

Alc.

Face semel periclum.

Mel.
Feci saepe, quod factum queror.

Alc.

Redde mi illam.

Mel.
Inter novam rem verbum usurpabo vetus:

quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.

Alc.

195Non remissura es mihi illam?

Mel.
Pro me responsas tibi.

Alc.

Non remittes?

Mel.
Scis iam dudum omnem meam sententiam.

Alc.

Satin istuc tibi in corde certumst?

Mel.
Quin ego commentor quidem.

Alc.

Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.

Mel.

Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.

Alc.

200At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,

itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia

itaque me Saturnus eius patruos

Mel.
Ecastor pater.

Alc.

Itaque me Ops opulenta illius avia

Mel.
Immo mater quidem.

Alc.

Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter

205tu me delenis, propter te haec pecco.

Mel.
Perge dicere.

Alc.

Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?

Mel.

Non remittam. definitumst.

Alc.
Enim vero ita me Iuppiter

itaque me Iuno itaque Ianus itaquid dicam nescio.

iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.

210di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii

faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,

nisi ego teque tuamquefiliam meque hodie obtruncavero,

poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,

et equidem hercle nisi pedatu tertioomnis efflixero,

215nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—

Mel.

Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit

illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,

illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.

sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.

220postremo, quando aequa lege pauperi cum divite

non licet, perdam operam potius quam carebo filia.

sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?

et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (76 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: