previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Phanostrata

Audire vocem visa sum ante aedis modo

mei Lampadisci servi.

Lamp.
Non surda es, era:

recte audivisti.

Phan.
Quid agis hic?

Lamp.
Quod gaudeas.

Phan.

Quid id est?

Lamp.
Hinc ex hisce aedibus paulo prius

5vidi exeuntem mulierem.

Phan.
Illam quae meam

gnatam sustulerat?

Lamp.
Rem tenes.

Phan.
Quid postea?

Lamp.

Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim

erilem nostram filiam sustollere.

extimuit tum illa.

Mel.
Iam horret corpus, cor salit.

10nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam

puellam eamque me mihi supponere.

Phan.

Age perge, quaeso. ánimus audire expetit

ut gesta res sit.

Mel.
Vtinam audire non queas.

...

Lamp.

15Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus

fortunis ex secundis ad miseras vocat.

nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.

ego te reduco et revoco ad summas ditias,

ubi tu locere in luculentam familiam,

20unde tíbi talenta magna viginti pater

det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo

tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”

Phan.

An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?

Lamp.

Immo meretrix fuit; sed ut sit ea re, eloquar.

25iam perducebam illam ad me suadela mea:

anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,

ne deserat se: eam suam esse filiam,

seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.

istanc quam quaerisinquitego amicae meae

30dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;

et vivitinquit. ‘ubi ea est?’ inquam extempulo.

Phan.

Servate di med obsecro.

Mel.
At me perditis.

Phan.

Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.

Lamp.

Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.

Mel.

35Meum elocutust nomen, interii oppido.

Lamp.

Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo;

ubi habitat?’ inquamduc ac demonstra mihi.’

avecta estinquitperegre hinc habitatum.’

Mel.
Obsipat

aculam.

Lamp.
Quo avecta est, eo sequemur. sicine

40agis núgas? periisti hercle, ni ...

... non hoc longe destiti

instare, usque adeo donec se adiurat anus

iam mihi monstrare.

Phan.
Át non missam oportuit.

Lamp.

Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem

45suam bene volentem convenire etiam prius,

commune quacum id esset sibi negotium.

et scio venturam.

Mel.
Me indicabit, et suas

ad meas miseriasalias faciem consciam.

Phan.

Quid nunc vis facere me?

Lamp.
Intro abi atque animo bono es.

50vir tuos si veniet, iube domi opperirier,

ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.

ego ad ánum recurro rursum.

Phan.
Lampadio, obsecro,

cura.

Lamp.
Perfectum ego hoc dabo negotium.

Phan.

Deos téque spero.—

Lamp.
Eosdem ego, uti abeas domum.

Mel.

55Adulescens, asta atque audi.

Lamp.
Men, mulier, vocas?

Mel.

Te.

Lamp.
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.

Mel.

Quis istic habitat?

Lamp.
Demipho dominus meus.

Mel.

Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam

suam despondit in divitias maxumas?

Lamp.

60Is ipsust.

Mel.
Eho tu, quam vos igitur filiam

nunc quaeritatis alteram?

Lamp.
Ego dicam tibi:

non ex uxore natam uxoris filiam.

Mel.

Quid istuc est verbi?

Lamp.
Ex priore muliere

nata, inquam, meo ero est filia.

Mel.
Certe modo

65huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.

Lamp.

Huius ergo quaero.

Mel.
Quo modo igitur, obsecro,

haec est prior, quae nupta nunc est?

Lamp.
Conteris

tu tua me oratione, mulier, quisquis es.

medioxumam quam duxit uxorem, ex ea

70nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.

ea uxór diem obiit. iam scis?

Mel.
Teneo istuc satis.

sed ego illud quaero confragosum, quo modo

prior pósterior sit et posterior sit prior?

Lamp.

Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,

75prius grávida facta est priusque peperit filiam;

eam póstquam peperit, iussit parvam proici:

ego eam proieci, ália mulier sustulit,

ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.

eam núnc puellam filiam eius quaerimus.

80quid nunc supina susum in caelum conspicis?

Mel.

Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.

nunc intellexi.

Lamp.
Dis hercle habeo gratiam,

nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—

Mel.

Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,

85quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:

nunc egomet potius hanc inibo gratiam

ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,

atque ad parentes redducam Selenium.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (59 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: