previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sagaristio

Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?

Virgo

Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.

Tox.

Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?

Dor.

Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.

Sag.

5Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?

Vir.

Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.

perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant,

quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,

septimum periurium,

Tox.
Euge.

Vir.
Octava indiligentia,

10nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:

haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;

ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.

Tox.

Quid ais tu?

Dor.
Quid vis?

Tox.
Tu in illis es decem sodalibus:

in exilium ire hinc oportet.

Dor.
Quid iam?

Tox.
Quia periurus es.

D.

15Verba quidem haud indocte fecit.

T.
Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.

D.

Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.

T.
Si hanc emeris,

di immortales, nullus leno te alter érit opulentior.

evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis;

cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:

20venient ad te comissatum.

Dor.
At ego intro mitti votuero.

Tox.

At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:

proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis,

ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,

ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:

25ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.

Dor.

I sis in malum cruciatum.

Tox.
I sane tu, hanc eme atque ausculta mihi.

Dor.

Modo uti sciam, quanti indicet.

Tox.
Vin huc vocem?

Dor.
Ego illo accessero.

Tox.

Quid agis, hospes?

Sag.
Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.

nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,

30si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.

Dor.

Salvos sis, adulescens.

Sag.
Siquidem hanc vendidero pretio suo.

Tox.

At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.

S.

Esne tu huic amicus?

T.
Tam quam di omnes qui caelum colunt.

Dor.

Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio

35numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.

Sag.

Hoc age. opusnest hac tibi empta?

Dor.
Si tibi venissest opus,

mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.

Sag.

Indica, fac pretium.

Dor.
Tua mers est, tua indicatiost.

Tox.

Aequom hic orat.

Sag.
Vin bene emere?

Dor.
Vin tu pulchre vendere?

Tox.

40Ego scio hercle utrumque velle.

Dor.
Age, indica prognariter.

S.

Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?

D.
Scio.

indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.

Tox.

Tace, tace. nimis quidem hercle homo stultus es pueriliter.

Dor.

Quid ita?

Tox.
Quia enim te ex puella prius percontari volo

45quae ad rem referúnt.

Dor.
Atque hercle tu me monuisti hau male.

vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,

ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.

Tox.

Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,

ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,

50volo te percontari.

Dor.
Quin laudo, inquam, consilium tuom.

T.

Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.

S.
Maxime,

suo arbitratu.

Tox.
Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,

ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi

dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,

55eumpse adire, ut ne contemnat te ille.

Dor.
Satis recte mones.

hospes, volo ego hanc percontari.

Sag.
A terra ad caelum, quid lubet.

Dor.

Iube dum eam hoc accedat ad me.

Sag.
I sane ac morem illi gere.

percontare, exquire quid vis.

Tox.
Age, age nunc tu, in proelium

vide ut ingrediare auspicato.

Vir.
Liquidumst auspicium, tace.

60curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.

Tox.

Concede istuc, ego illam adducam.

Dor.
Age, ut rem esse in nostram putas.

T.

Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas.

V.
Taceas, curabo ut voles.

Tox.

Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.

D.

Enim volo te adesse.

T.
Hau possum quin huic operam dem hospiti,

65quoí erus iussit. quid si hic non volt adesse una?

Sag.
Immo i modo.

Tox.

Do tibi ego operam.

Dor.
Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.

Tox.

Exquire. heus tu, advigila.

Vir.
Satis est dictum: quamquam ego serva sum,

scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.

Tox.

Virgo, híc homo probus est.

Vir.
Credo.

Tox.
Non diu apud hunc servies.

Vir.

70Ita pol spero, si parentes facient officium suom.

Dor.

Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur

aut patriam tuam aut parentes.

Vir.
Quor ego id mirer, mi homo?

servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.

Dor.

Noli flere.

Tox.
Ah, di istam perdant, ita catast et callida.

75ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust!

Dor.
Quid nomen tibist?

Tox.

Nunc metuo ne peccet.

Vir.
Lucridi nomen in patria fuit.

Tox.

Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?

nimis pavebam, ne peccaret. expedivit.

Dor.
Si te emam,

mihi quoque Lucridem confido fore te.

Tox.
Tu si hanc emeris,

80numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.

Dor.

Ita velim quidem hercle.

Tox.
Optata ut evenant, operam addito.

nihil adhuc peccavit etiam.

Dor.
Vbi tu nata es?

Vir.
Vt mihi

mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.

Tox.

Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,

85ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.

tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,

lepide lusit.

Dor.
At ego patriam te rogo quae sit tua.

Vir.

Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum?

Dor.
At ego illam quaero quae fuit.

Vir.

Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:

90tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?

Tox.

Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.

sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.

quid taces?

Vir.
Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.

Tox.

Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)

95ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas.

Dor.
Quid est?

captusne est pater?

Vir.
Non captus, sed quod habuit perdidit.

Tox.

Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.

Dor.

Quis fuit? dic nomen.

Vir.
Quid illum miserum memorem qui fuit?

nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier.

Dor.

100Quoius modi is suo ín populo habitust?

Vir.
Nemo quisquam acceptior:

servi liberique amabant.

Tox.
Hominem miserum praedicas,

quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.

Dor.

Emam, opinor.

Tox.
Etiam opinor? summo genere esse arbitror;

divitias tu ex istac facies.

Dor.
Ita di faxint.

Tox.
Eme modo.

Vir.

105Iam hoc tibi dico: iam actutum ecastor meus pater, ubi me sciet

veniisse, ipse aderit et me abs te redimet.

T.
Quid nunc?

D.
Quid est?

Tox.

Audin quid ait?

Vir.
Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.

Dor.

Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.

vin mea esse?

Vir.
Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo.

Tox.

110Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.

age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.

Dor.

Adulescens, vin vendere istanc?

Sag.
Magis libet quam perdere.

Dor.

Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.

Sag.

Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis.

Dor.

115Nimiumst.

Sag.
Octoginta.

Dor.
Nimiumst.

Sag.
Nummus abesse hinc non potest,

quod nunc dicam.

Dor.
Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.

Sag.

Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.

Dor.

Toxilé, quid ago?

Tox.
Di deaeque te agitant irati, scelus,

qui hanc non properes destinare.

D.
Habeto.

T.
Eu, praedatu's probe.

120non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.

Sag.

Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.

Dor.

Abscedent enim, nón accedent.

Tox.
Tace sis, non tu illum vides

quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?

... atque ut dignust perit.

Dor.

125Heus tu serva istum.

Tox.
Quin tu is intro?

Dor.
Abeo atque argentum affero.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (88 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: