previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



quid nunc mi es auctor, Milphio?

Mil.
Vt me verberes

atque auctionem facias: nam impunissume

tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.

Agor.

Quid iam?

Mil.
Maiorem partem in ore habitas meo.

Agor.

5Supersede istis verbis.

Mil.
Quid nunc vis tibi?

Agor.

Trecentos Philippos Collybisco vilico

dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.

nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram

perque hanc sororem laevam perque oculos tuos

10perque meos amores perque Adelphasium meam

perque tuam libertatem

Mil.
Em nunc nihil opsecras.

Agor.

Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,

fac quod facturum te esse promisti mihi,

ut ego hunc lenonem perdam.

Mil.
Perfacile id quidemst.

15i, adduce testis tecum; ego intus interim

iam et ornamentis meis et sycophantiis

tuom exornabo vilicum. propera atque abi.

Agor.

Fugio.

Mil.
Meum est ístuc magis officium quam tuom.

Agor.

Egone egone, si istuc lepide ecfexis

Mil.
I modo.

Agor.

20Vt non ego te hodie

Mil.
Abi modo.

Agor.
Emittam manu

Mil.

I modo.

Ag.
Non hercle meream.

Mil.
Oh

Ag.
Vah

Mil.
Abi modo.

Agor.

Quantum Acheruntest mortuorum.

Mil.
Etiamne abis?

Agor.

Neque quantum aquaist in mari.

Mil.
Abiturun es?

Agor.

Neque nubes omnes quantumst.

Mil.
Pergin pergere?

Agor.

25Neque stellae in caelo.

Mil.
Pergin auris tundere?

Agor.

Neque hoc neque illud nequeenim vero serio

nequehercle veroquid opust verbis? quippini?

quod uno verbodicere hic quidvis licet,

nequehercle vero serio, scin quomodo?

30ita me di amabunt, vin bona dicam fide,

quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,

scin quam videtur? credin quod ego fabuler?

Mil.

Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;

nam isti quidem hercle orationi Oedipo

35opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—

Agor.

Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est,

ne meámet culpa meo amori obiexim moram.

ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet

me oboedientem ésse servo liberum.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: