This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Psevdolvs
Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:
neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.
nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
rés perinde sunt
5ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus ...
íta paravi cópias,
duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar
(maiórum meúm fretus vírtute dícam,
mea índustria ét malitiá fraudulénta),
10facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.
núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,
Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;
hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.
atque húc meas legionés adducam; si éxpugno
15(facilem hánc rem meis civíbus faciam),
post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:
inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,
metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.
éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere,
20quae póst mihi clara et diú clueant.
sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.